CAPUT 23

Vixit autem Sara et cetera. Hic subditur de morte et sepultura Sarae. Et quia Scriptura raro scribit de morte mulierum, videtur hic interseri propter locum sepulchri sui, in quo firmiter et possessorie obtinendo, non sine caussa tantam fecit vim Abraham. Unde puto, quod tam ex revelatione, quam ex speciali devotione ad sanctum et primum patrem Adam ibi sepulchrum hoc fecerit. Unde et signanter nomen civitatis Hebron vocatur Arbee, idest quatuor, propter quatuor patriarchas ibi sepultos. Venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam. Quamvis mos antiquorum fuerit mortuos ad literam plangere: nihilominus per hoc significatur hic religiosum officium funeri exhibitum. Unde mox subjungitur: cumque surrexisset ab officio funeris, loquutus est ad filios heth. Iste heth fuit unus de filiis Chanaan. Filii autem ejus vocantur hic, quicumque de genere ejus sunt. Date mihi jus sepulchri vobiscum, idest in terra vestra. Nota, quod non petit sepulchrum, sed jus sepulchri; quia volebat ibi dominium habere, ne amodo de communi jure posset sibi auferri. Et est valde notabile, quod prima terra, quam de jure sibi acquisivit et acquirere voluit, imo et prima quae in Scriptura empta legitur, fuit sepulchrum. Hoc enim de jure homini lapso competit, nec aliud hic nobis est quaerendum aut habendum. Princeps Dei es apud nos, idest quasi a Deo nobis missus et institutus: quasi dicat: in tantum inter nos es et appares, quod tibi tamquam principi omnium reverentiam debemus, et in electis, idest praecipuis et nobilioribus etiam sepulchrum. Nullusque te prohibere poterit, idest audebit, quum in monumento ejus, quisquis ille sit, sepelias mortuum tuum; quia dicit, elige quodcumque sepulchrum de nostris, quia nos faciemus quod nullus te valeat impedire, ut det, idest vendat, mihi speluncam duplicem. Spelunca dicitur quia sepulchrum illud erat in saxo, vel rupe, vel in caverna saxea. Duplex vero dicitur, quia duplicem habebat loculum; unum scilicet pro Adam, alium pro Eva pecunia digna. Sed quare plus vult eam habere pretio quam dono, et pretio condigno quam semipleno? Dicendum quod literalis ratio est major firmitas jurisdictionis possessionis, et ut ex hoc liberius sibi soli et suo generi vendicaret illud sepulchrum, ad quod singulari devotione ferri videbatur. Hujusmodi autem singulares devotiones solent in sanctis patribus a Deo quodam speciali modo immitti ad honorandum ipsosmet sanctos: vel ut eorum memoria sit posteris notior ac celebrior, et per consequens etiam utilior. Vel in exemplum infirmioribus ut sanctorum meritis religiose afficiantur ad loca sacra et ad sepulchra sanctorum, sicut Abraham ad sepulchrum sancti Adae. Vel propter aliqua mysteria nobis praesignanda. Nota quod secundum Hieronymum in Hebraeo primo loco scribitur Ephron, ubi scilicet, dicitur, et audivit Abraham Ephron. Sed secundo loco per vau legitur ibi, scilicet, ubi dicitur, quod appendit Abraham Ephran argentum, et pro Ephron appellatus est Ephran, signante Scriptura eum non fuisse consummatae et perfectae virtutis, qui potuerit vendere memorias mortuorum. Sciant igitur qui sepulchra vendunt et non coguntur ut accipiant pretium, sed a volentibus quoque exigunt et extorquent, immutari nomen suum, et exire aliquid de merito eorum, cum etiam ille reprehendatur occulte qui invitus accepit. Haec Hieronymus. Sed numquid si Ephron vendendo peccavit aut imperfecte egit, consimiliter Abraham emendo peccavit? Nam si vendere fuit simoniacum, per consequens et emere; et praecipue, quando emptor quasi compellit alterum ad vendendum, cum ille vellet sibi absque omni pretio dare sicut fuit hic. Nam et ubi etiam Ephron pretium taxat, dicens, terra quam postulat etc. subdit, sed quantum est hoc? Sepeli mortuum tuum: quasi dicat: non est hoc pretium tantum quod magnum quid sit me illud tibi dare; et ideo absque pretio sepeli mortuum tuum. Dicendum quod illud ex se non fuit tunc simoniacum, hodie tamen inter nos hoc esset propter ecclesiasticam consecrationem sepulchris fidelium adjunctam. Quocumque enim modo vendere sanctitatem vel consecrationem, aut vendere ideo plus rem sacram, fuit et est simoniacum. Modo autem ultra hoc ex rationabili statuto Ecclesiae est etiam prohibitum vendere per se et directe locum sacratum; venditur tamen indirecte, pro quanto, scilicet venditur ager vel fundus intra quem sunt. Non etiam video quod Ephron multum imperfecte se habuit in vendendo, ex quo Abraham illud nolebat ex simplici dono absque pretio habere, et cum hoc instanter rogabat quod sibi venderetur. Et ideo puto quod ratio immutationis nominis ejus data a Hieronymo potius est mystica quam literalis. Potuit enim mutari nomen non propter eum, sed in figuram futurorum simoniacorum. Quadringentos argenti siclos. Siclus, secundum Hieronymum, unciae pondus habet, et secundum hoc quadringentas uncias argenti appendit, idest exsolvit. Confirmatusque est ager. Tota solemnitas quae hic narratur, ad hoc fuit, ut plene pateret omnibus et plenius firmaretur Abrahae jus et possessio illius sepulchri et agri. Nota autem quod ad hoc tempus dicit Augustinus verificari verbum Stephani, actorum septimo, dicentis, quod Deus Abraham postquam mortuus est pater ejus transtulit in terram istam etc.: tunc enim dicitur translatus in eam, quia tunc coepit firmius collocari in ea. Nota pro mysteriis, quod spelunca haec mystice est religio sacra, aut quicumque status poenitentiae, in quo sancti mundo morientes, mundo absconduntur et sepeliuntur. Est autem duplex, propter corpus et animam ibi locandam, vel propter activam vitam et contemplativam, vel propter praelatos et subditos. Et haec quidem a filiis heth, qui interpretatur vita vel pavor, idest a filiis hujus vitae pavidae et miserae, et specialiter ab Ephron, idest a pulvere mortis acquiri debet, quia communis omnium mors et miseria nobis magnam materiam exhibet sepulturae praefatae, tum quia plerumque apud antiquiores quamquam carnaliter affectos inveniuntur insignes regulae sanctorum patrum, ipsorumque specialia exempla et documenta a sanctis noviter venientibus sunt in usum sui juris vendicanda. Sed nota quod hoc non fit firmiter sine precio quadringentorum siclorum secundum formam solemniter approbatam traditorum. Christus enim tam in merito quam in praemio tria vota evangelica et regularia comparat fructui centesimo et praemio centuplato et cetera. Quartum autem est desiderium mortis et martyrii, sine quo tria prima non habentur perfecte. Qui autem haec quatuor centenaria non relinquit mundanis, non potest sepulchrum praefatum firmiter obtinere, quia ab illis per tentationes familiares faciliter expeteretur. Vel donatio quadringentorum est abnegatio quadruplicis appetitus: scilicet appetitus dominandi, habendi seu possidendi, delectandi, et sciendi, prout scilicet sonant in praesumptionem et curiositatem seu vanitatem. Unde Christus, Matth. 13, argentum et thesaurum absconditum in agro dicit emptum ex venditione et donatione universorum, quae emptor habebat; propter cujus thesauri copiam Job quinto dicitur. Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut acervus tritici. Et Job 3 de contemptoribus hujus vitae dicitur, quod expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum: gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum, potest etiam per hoc sepulchrum intelligi Scriptura sancta, de cujus sapientia in ea sub figuris sepulta sive absconsa, Proverb. 2 dicitur: si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effodies illam, tunc intelliges timorem domini, et scientiam Dei invenies. In qua quidem est duplex spelunca: novum, scilicet, et vetus testamentum sub intelligentia literali et mystica; vel secreta superiorum et inferiorum; quam qui vult per emptionem firmiter obtinere, oportet quod det vel relinquat quadruplicem sensum sapientiae stultae; nam quatuor appetitus praedicti vel alia priora quatuor habent suas proprias prudentias, quibus sua appetibilia graviter aestimant ac sagaciter et solerter procurant; et qui eas perfecte non rejicit, non potest intrare in illam divinam speluncam sapientiae Christianae et supermundanae, de qua apostolus 1 Corinthiorum loquitur.