CAPUT 24

Erat autem Abraham senex. In hoc capitulo agitur de uxoratione Isaac: in quo septem per ordinem enarrantur. Primo scilicet missio et itineratio servi ad terram Nachor. Secundo etiam prophetica investigatio puellae Isaac desponsandae. Tertio servi receptio a fratre Rebeccae, ibi, itaque puella. Quarto festina allocutio servi ad Laban pro Rebecca suo domino desponsanda, ibi, qui ait, non comedam donec loquar. Quinto parentum puellae, et tandem ipsius puellae assensio, ibi, responderunt Laban et Bathuel. Sexto servi cum Rebecca ad Isaac reversio, ibi, igitur Rebecca et puella ipsius. Septimo Rebeccae ad Isaac introductio, ibi, qui introduxit eam et cetera. Pone manum tuam subter femur meum. Hieronymus dicit, tradunt Judaei, quod servus in sanctitate Abrahae, hoc est in circumcisione juraverit. Nos autem dicimus eum jurasse in semine Abrahae, hoc est in Christo, qui erat ex illo nasciturus. Quod autem haec secunda sententia sit melior, non solum patet ex praecellentia divinitatis Christi: sed etiam ex hoc quod corporalis circumcisio nihil habuit sanctitatis, nisi ex fide Christi, et ex sacramentali significatione ipsius; et quoad hoc habuit vis generativa Abrahae singularem primatum, quem ipse bene non intelligens, non dicit, pone super femur, sed subter femur. Patet etiam ex hoc quod dicit, ut adjurem te per dominum Deum. Jurantes enim solent adjurari per vim praestiti juramenti, et per sanctitatem ejus in quo jurarunt. Ex quo videtur, quod per Deum ex ipso nasciturum juravit. Ut non accipias filio meo uxorem de filiabus Chanaan. Hic autem duo quaerenda sunt: primum est, quare noluit quod de Chananaeis duceret uxorem. Si enim dicatur, quod timebat suo semini illorum idololatriam vel mores pestiferos: eadem ratione non debuit hoc permisisse Jacob de filiis: et tamen Judas legitur aperte filiam Chananaei duxisse, et caeteri et Joseph hoc ipsum verisimiliter fecisse creduntur. Secundum est, cum Isaac esset tunc quadraginta annorum, sicut sequenti capitulo dicitur, quomodo Abraham dicit servo, quia non accipiat hinc uxorem filio, sed potius de stirpe fratris sui? Numquid enim non fuisset hoc ipsi Isaac convenientius dicere? Aut numquid Isaac ita erat subjectus consilio et imperio illius servi? Ad primum dicendum, quod praeter causam praedictam fuit altera, ut scilicet magis apparerent esse in terra illa ut peregrini, usquequo Deus sua promissa impleret, et per hoc clarius praedicaret gentem illam esse delendam suis et suo semini in posterum fugiendam. Unde et sub Moyse data est lex, quod filii Israel non ducerent filias eorum. In filiis autem Jacob hoc non potuit ita servari, tum quia plures erant, tum quia forte tunc non erant nubiles filiae Laban vel Nachor. Non etiam fuit hoc ita necesse, quoniam Deus illos intendebat transducere in Aegyptum; et ideo non curavit hoc ita inspirare eis, sicut fecerat parentibus primis. Ad secundum dicendum, quod patre vivente non debuit Isaac de seipso ordinare, nisi juxta voluntatem paternam: pater autem per hunc servum tamquam per suum procuratorem de filio ordinabat: et est subintelligendum, quod hoc faciebat de filii assensu. Nec puto quod illa praedicta verba dicantur illi servo quasi praesidenti Isaac, aut quasi Isaac deberet ejus consilio et imperio regi: sed solum dicuntur ei tamquam nuntio voluntatis paternae, et tamquam ab ipso et ab ejus filio habenti auctoritatem procuratoriam ad conjugem filio desponsandam. Quod vero subditur: cave ne quando reducas filium meum illuc, non hoc dicitur quasi haberet ille auctoritatem super Isaac; sed potius per hoc exprimitur quod non debebat sibi aliquam de domo Nachor desponsare seu procurare pro pacto vel sub conditione quod Isaac esset illuc iturus et moraturus: sed solum sub conditione, quod illa esset ventura ad eum. Et nota, quod ex hoc primum trahitur, quod matrimonium potest inter absentes per procuratorem intermedium contrahi. Quia vero servus posset timere, quod suum iter sub tali conditione vix posset habere optatum et competentem effectum: ideo ipse Abraham ipsum super hoc assecurat, subdens, dominus caeli qui tulit me etc. idest qui ad suum cultum me singulariter assumpsit: qui loquutus est mihi, idest qui non solum simplici verbo, sed etiam juramento mihi promisit, quod semen multiplicaretur et obtineret hanc terram. Ex his ergo duobus erat Abraham securus, quod Deus prospere dirigeret servum: et maxime cum ipse in hoc non intenderet nisi cultum et beneplacitum Dei. Oravit dominum, dicens: domine Deus et cetera. Videtur, quod haec oratio fuerit superstitiosa: quomodo enim fuit ipse certus, quod illa quae daret sibi potum, juxta quod ipse praecogitaverat, fuit ordinata a Deo pro Isaac? Dicendum, quod imo praedicta oratio fuit fidelis et devota, atque discreta. Fidelis quidem, tum quia nullae rei superstitiosae, sed soli pietati et providentiae Dei innitebatur; tum quia innitebatur sanctitati Abrahae et Dei promissionibus super ejus semine sibi factis: et dicto Abrahae qui ei dixerat: dominus caeli qui mihi juravit, dicens: semini tuo dabo terram hanc, ipse mittet Angelum suum coram te. Devota autem fuit, eo quod non rem curiosam, sed utilem et necessariam, et piae intentioni Abrahae conformem petebat. Quia enim rationabiliter cogitabat, quod suum judicium aut experimentum non sufficiebat ad probandum et eligendum de terra et gente sibi incognita et inexperta puellam plene congruam tanto viro: idcirco aliqua ostensione divini praesagii et judicii expetebat a Deo, ut per illam sua electio dirigeretur. Discreta etiam fuit, quia conditionem posuit rationabiliter judicativam strenuae et egregiae indolis puellae, utpote actum promptae et piae et largae liberalitatis et humilis obsequiositatis, utpote quae talis esset, quod longe plus ei obsequeretur, quam ipse peteret: et hoc in loco et tempore ad contrarium fortiter inclinante, scilicet tempore vespertino, et in quo tam pro gregibus quam pro domo oportebat eam celeriter pro se et aquam haurire, domumque redire; et potissime, quia plures aliae pro consimilibus causis habebant ibi tunc haurire. Rursus ex eventis patuit, quod conjecturalis illa cogitatio fuerat mota et ordinata a Deo; quia mox Rebecca venit et descendit ad fontem, idest ad ripam putei, et omnia prout ille praecogitaverat, explevit: quia vero omnia conjecturaliter proposuerat, admirabiliter per Rebeccam et in Rebecca impleta fuerunt. Et cum etiam inventum est, quod ipsa erat de domo et stirpe Nachor fratris Abrahae, satis apertum et certum signum habuit quod haec praecogitatio erat praeordinata et provisa a Deo. Igitur puella et cetera. Secundum Hieronymum, hic pro puella in Hebraeo habetur, alma, quod verbum nunquam nisi de virgine scribitur; et interpretatur abscondita; et ideo per hoc nomen significatur non quaecumque virgo, sed virgo nimia diligentia custodita. Et hoc idem verbum de Maria sorore Moysis adhuc virgine etiam legitur, ubi scilicet nos habemus, perrexit puella et vocavit matrem suam et cetera. Ideo infert Hieronymus, quod Isaiae capite septimo in Hebraeo legitur, ecce alma concipiet et pariet filium, majoris est laudis, quam si diceretur; ecce virgo; quia virgo juxta apostolum potest esse corpore, et non spiritu: sed abscondita quae virgo est, per antonomasiam virginitatis habet, ut et virgo sit et abscondita; et quae abscondita est, juxta idioma Hebraeae linguae consequenter et virgo est. Sed forte quis objiciet: quomodo Rebecca erat sic abscondita, cum ipsa iret extra urbem ad hauriendum aquam, sicut communiter faciunt vulgares puellae? Potest dici, quod sub tali circumstantia juxta morem terrae hoc fiebat, quod nullum periculum nullaque suspicio mala poterat suboriri. Protulit vir inaures et cetera. Et infra: cum vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae. Est autem inauris et armilla proprie ornamentum armorum seu lacertorum virilium: communiter tamen stat pro circulo argenteo vel aureo, qui in pectore puellarum stringit caputium tunicae vel camisiae earum. Sed numquid ille bene fecit dando puellae hujusmodi jocalia, aut puella recipiendo ab eo? Dicendum, quod a sene maturo et reverendo qualis praesumendus est fuisse procurator totius domus Abrahae, pensata causa charitatis et curialitatis a puella acceptae et considerato etiam loco publico, ubi tunc erant, et societate seu familia praedicti procuratoris, hoc nihil habuit suspicionis: sed potius fuit signum condignae gratitudinis et charitatis ad puellam tam liberalem et obsequiosam. Unde nec ipsa tanti viri donum bono modo respuere potuisset absque indecenti contemptu illius. Praeterea licet hic videatur innui, quod primo dederit sibi jocalia, antequam illa interrogata ab eo dixisset se esse filiam Bathuelis filii Nachor, infra tamen ex verbis servi aperte innuitur, quod primo scivit per ipsam, quod esset de genere Abrahae et cetera. Est in domo patris tui locus ad manendum? Hoc videtur subdere, ne absque causa quaesivisse videretur cujus esset filia; sed quasi ad sciendum, an pater ejus haberet pro se hospitium aptum; quamvis principaliter intenderet scire, an esset de genere Nachor filii Melchae. Et occulto Dei instinctu de Melcha avia sua mentionem fecit: ut sic magis appareret, quod non solum ex patre avi, sed etiam erat de genere Abrahae et Sarae. Cum vidisset inaures et armillas in manu sororis suae. Nota quod jocalia praedicta non portavit absconse, sicut faciunt sibi de his suspectae. Benedictus dominus qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo. Beneficium Dei et veritas est ut impleat promissum suum. Cucurrit itaque puella et nuntiavit in domo matris suae. Ex hoc quidam volunt, quod Bathuel pater ejus jam obiisset, et etiam quia infra non dicitur, quod servus obtulerit dona patri, sed solum matri et fratribus. Et iterum post subditur: responderunt fratres ejus et mater quod autem paulo ante dicitur, responderunt Laban et Bathuel, dicunt, quod Bathuel dicitur pro tanto respondisse, quia delegaverat eam tradendam generi suo. Vel sustinendo, quod Bathuel pater ejus viveret, quod Scriptura magis sonat, potest dici, quod forte pater ejus habebat plures uxores, quarum quaelibet habebat domum sibi pro se et prole sua: et ideo Rebecca dicitur ivisse ad domum matris suae. Quod autem dicitur hic quod servus dedit dona matri et fratribus potius, quam patri: fuit ideo, ne essent communia aliis uxoribus et earum filiis. Quod vero dedit matri et uterino fratri, plus pertinuit ad Rebeccam: quod vero dicitur, quod responderunt fratres ejus et mater, per fratres intelliguntur pater ejus et Laban frater, secundo quod trigesimo primo capite, Jacob suos filios vocat fratres. Et appositus est in conspectu ejus panis. Per panem more Scripturae intelliguntur omnia cibaria. Destravit omnes camelos, idest omnes disellavit et sarcinas ac sellam deposuit. Quamobrem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi, dare scilicet filiam suam filio Abrahae. Misericordia erat pro quanto erat ad hoc obligatus, et quia Abraham erat in terra longinqua et peregrina, et quia erat expediens domui Abrahae. Veritas seu justitia erat pro quanto fratri vel propinquo suo, et sic sanctae, et ex tali causa filiam eorum expetenti erat justum et debitum eam dari. Ut vadam ad dexteram, sive ad sinistram. Modus est loquendi satis usitatus: quasi dicat: secundum quod sumpseritis partem affirmativam vel negativam, et ego prosequar hanc vel illam. A domino egressus est sermo, idest Deus dixit et voluit, quod eam tibi tradamus. Haec autem dominum dixisse dixerunt, pro quanto tam ex inspiratione Abrahae quam ex admirabili directione servi et ostensione conjecturali signi patuit Deum hoc voluisse. Non possumus licite et debite extra placitum ejus. Et dixerunt, vocemus et quaeramus ejus voluntatem et cetera. De jure enim naturali erat quaerendus ejus assensus; et hoc sic quod esset per verba expressus; non enim invita nubere debet; et praecipue ita longe. Et Delboran nutricem ipsius. Hieronymus, decens quippe erat, et ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens nutricis solatio frueretur. Ad puteum cujus nomen est viventis et videntis. De hoc puteo habitum est supra decimosexto. Sic secundo fuit vocatus ab Agar. Habitabat enim in terra Australi, idest in Geraris, secundum Hieronymum. Unde et supra decimo sexto dicitur puteus ille esse in deserto Sur versus Aegyptum. Et egressus fuerat ad meditandum in agro. Secundum Hieronymum, Septuaginta habent, et egressus est, ut exerceretur campo. In Hebraeo autem habetur, et egressus est, ut loqueretur in agro: et subdit, quod sicut dominus solus orabat in monte, sic Isaac, quia justus erat, domum exiverat ad orandum: et ut nona hora vel ante solis occasum spirituales Deo victimas offerret. Rebecca quoque conspecto Isaac, descendit de camelo, ex reverentia scilicet viri quem videbat in occursum eorum venire. Quamvis enim a servo adhuc non quaesivisset quis esset, nihilominus conjicere coepit quod esset aliquis reverendus de domo viri sui. At illa tollens cito pallium. Secundum Hieronymum in Hebraeo est et tulit theristrum. Theristrum est pallium et genus Arabici vestimenti, quo mulieres illius provinciae velabantur. Narratur autem hoc in signum pudoratae honestatis Rebeccae. Et nota quomodo Scriptura narrat a principio missum servum a patre, sed rediisse ad filium tamquam ad dominum suum. Hoc enim convenit literae simul et mysteriis. Literae quidem, quia prima tractatio uxorationis filii magis spectabat ad patrem: sed ejus consummatio potius ad filium. Mysteriis vero, quia prima origo bonorum, et prima missio nuptiarum plus appropriatur Deo patri. Desponsatio vero Ecclesiae plus filio, cui rex fecit nuptias, sicut Christus ait. Amor vero, quo dilecta est sponsa, plus spiritui sancto. Nota igitur pro mysteriis, quod per Rebeccam potest mystice intelligi quaelibet anima, vel Ecclesia Christo filio Dei patris desponsata per intermediam procurationem Angelorum, vel quorumcumque sanctorum, de qua sex mystice praedicantur. Primum est ejus praeparatio non facta a nuntio, sed solum intenta. Nisi enim Deus prius praedisponeret mentes, non possent per nuntios ad tam altas nuptias elevari. Insignia vero suae praeparationis sunt quatuor: scilicet virginalis speciositas (portat enim in scapula hydriam, quam de fonte putei, idest de sapientia fidei seu Scripturarum impleverat), et etiam ejus profusa liberalitas et obsequiositas; nam ferventer suis denuntiat ut eis occurrant, illosque recipiant. Secundum est ejus cognatio. Si enim non esset de genere Dei, saltem pro quanto est de genere rationali facto ad imaginem Dei, non esset his nuptiis apta: nec adhuc est ad hoc disposita, nisi prius per gratiam sit facta de domo et cognatione sanctorum vel fidelium. Tertium est aetas adornatior per nuntii dona. Unde bene dicit Rebecca; quod interpretatur, quae multum accepit. Quartum est ejus et suorum sponsalis consensus. Quintum est ad sponsum suum adductio; quem quidem invenit in terra Australi, idest in terra meridionalis amoris et splendoris, et juxta puteum viventis et videntis, idest juxta profundam sapientiam aeternae vitae et providentiae Dei, non otiosum, sed in agro praemeditantem, et sibi accurrentem. Tuncque sponsa in ejus occursu suos defectus plenius recognoscens, se profundius humiliat et mundat, et ornat: et ideo de camelo gibboso descendit, et pallio charitatis se operit. Sextum ejus introductio in tabernaculum Sarae, et nuptialis copulae consummatio. Per Saram autem intelligitur prima et praeterita Ecclesia, non in quantum habuit aliquid ancillare et evacuandum, quod designatur per Agar: sed potius in quantum habuit moralem sapientiam et gratiam atque justitiam; et ideo in ejus tabernaculum nova et postrema etiam debuit introduci. Qualis autem fuerit et esse debuit harum nuptiarum minister seu procurator, adverte, quia primo obligatur per vim generativam et regenerativam Dei patris, ut scilicet nullam infidelem aut pestiferam adducat, quia hoc non esset facere Dei Ecclesiam, sed Satanae: et quod sponsam potius adducat in domum Christi, quam e contrario: cujus contrarium faciunt illi, qui suis exemplis vel negligentiis Christi fidem et statum cum terrena gloria et cupiditate et opulentia faciunt possideri. Possunt hic consimiliter notari omnes actus nuntii hujus; quomodo scilicet, cum decem camelis domini sui multa bona portantibus venit cum familia operum, ut subdita jugo legis et bonis gratiae Dei plena, cum quanta precum instantia potuit et diligentia, et discernit mentes idoneas ab ineptis conjugio tali et tanto. Et quomodo per sancta exempla et documenta, et sacramenta, eas adornat ante ingressum, sed multo largius post ingressum, habito jam consensu parentum et fratrum; et qualiter non comedit, idest non quiescit, nec satiatur, usquequo obtineat quod intendit: cujus contrarium pseudoapostoli faciunt, qui praedicant propter quaestum, et qui realiter parum curant de commodis animarum et cetera.