|
Abraham vero aliam duxit uxorem nomine et cetera. Hieronymus super
hoc loco dicit, quod Cetura interpretatur, copulata aut conjuncta.
Quam ob causam suspicantur Hebraei eamdem esse Agar, quae Sara
mortua de concubina transierit in uxorem. Et videtur per hoc decrepiti
jam Abrahae excusari aetas, ne scilicet senex post mortem uxoris suae
vetulae novis arguatur nuptiis vacasse; et subdit: nos quod incertum
est relinquentes, hoc dicimus, quod juxta historicos Hebraeorum filii
Abrahae nati de Cetura occupaverunt Trachonitidem et Arabiam, usque
ad terminos maris rubri. Idem etiam Hieronymus in commentario suo
super Paralipomenon libro primo in principio dicit, Cetura ipsa est
Agar: quod in Psalmo manifestatur, cum dicitur: tabernacula
Idumaeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni et cetera. Ismaelitas
vocans filios Ismael qui utique filius Agar fuit: et Agarenos,
Madianitas et ceteras tribus, quas de Cetura sancta Scriptura
procreatas commemorat. Et iterum infra super illud quinti capituli,
ubi dicitur, quod filii Ruben in diebus Saul praeliati sunt contra
Agarenos, Ituraei vero et Naphaei et Moab praebuerunt eis auxilium
dicit: notandum, quod ipsa sit Cetura, quae et Agari: nam cum
dicit, Rubenitas pugnasse cum Agarenis, subditur, eis praebuisse
auxilium Ituraeos, Naphaeos, et Nodab, qui utique filii Ismael
fuerunt. Idem in Paralipomenon Nodab, in Genesi Cedma vocatur.
Haec Hieronymus. Cui etiam ratio pro tanto magis consonat, quia si
Agar adhuc vivebat, condecens fuit tam veritati conjugis, quam
pietati in eam, quod post mortem Sarae reduceretur ad Abraham: quia
illud, quod praecesserat de ejectione ejus in separatione Ismael,
satis sufficiebat tam ad vitandum dissidium inter Agar et Saram, quam
ad delectandum primatum haereditarium Isaac super Ismael, quam ad
correctionem prioris superbiae Agar, et quam ad mysteria futurorum.
Huic etiam consonat, quod paulo post dicitur, Ismael simul cum
Isaac petisse Abraham. Ex quo videtur quod aliqualiter ad paternam
amicitiam esset restitutus. Si autem dicatur, quare Scriptura non
vocat eam hic expresse Agar? Potest dici, quod hoc factum est, ne
mysterium ejectionis ejus per hoc obscuraretur; et ut ex mutatione
nominis, mutatio circa ipsam facta significetur. Augustinus vero,
decimosexto de civitate Dei, dicit: quid sibi vult, quod Abraham
post mortem Sarae Ceturam duxit uxorem, nisi absit, ut
incontinentiam suspicemur, praesertim in illa jam aetate, et in illa
fidei sanctitate? An adhuc procreandi filii quaerebantur, cum jam
Deo promittente, tanta multiplicatio filiorum ex Isaac sicut stellas
caeli et arenam terrae fide probatissima teneretur? Et subdit, quod
factum est hoc in figuram; quia scilicet per Agar et Ismael
significantur carnales, qui sub novo sunt testamento; vel quod etiam
per hoc provisum fuit contra futuros haereticos, secundas nuptias
damnantes. Si vero quaeratur, quomodo potuit tunc Abraham filios
generare? Respondet Augustinus libro eodem, capite vigesimooctavo,
quod senex de adolescentula potuit gignere, eo quod vividam adhuc ejus
invenit aetatem. Et quod apostolus dicit, corpus ejus jam esse
emortuum, intelligendum est, non ad omnia fuisse emortuum, sed ad
gignendum. Deinde subdit aliam solutionem; quod scilicet donum
gignendi, quod a Deo acceperat quando genuit Isaac; etiam post
obitum Sarae remansit. Praefert tamen primam solutionem; quia licet
in tempore nostro centenarius senex de nulla possit femina gignere,
tunc tamen poterat, quando adhuc tamdiu vivebant, ut centum anni
nondum facerent hominem decrepitae senectutis. Deditque Abraham
cuncta, quae possederat, Isaac et cetera. Si hoc factum est post
hos filios habitos ex Cetura, quomodo supra dixit servus Abrahae,
quod Abraham dederat Isaac omnia quae habuerat? Potest dici, sicut
dicit Josephus, quod ante duxerat Ceturam, quam misisset pro uxore
Isaac. Vel dicendum, quod jam primo Isaac fecerat haeredem; non
tamen sic, quod de facto tradidisset sibi totam haereditatem: sed hoc
fecit paululum ante finem vitae suae. Filiis autem concubinarum
largitus est munera. Si Cetura est eadem quae et Agar, tunc
concubinarum dixit, ponens plurale pro singulari, idest filiis
concubinae. Nec intelligas, quod fuerint quasi non uxores; quia
paulo ante dictum est idem de Agar. Sed concubinae dicuntur ad
differentiam, supple Sarae. Et separavit eos ab Isaac filio suo et
plagam Orientalem, idest versus orientem. Secundum enim
Hieronymum, a plerisque filiis Abrahae ex Cetura dicuntur occupatae
Indiae regiones. Causa autem, quare voluit eos ita esse separatos ab
Isaac, fuisse videtur, quia voluit clarescere, quod ille debebat
esse singularis haeres promissionum suarum, et singularis pater populi
Dei; et etiam quia praevidit, quod commixtio progeniei nasciturae ex
illis fuisset nociva filiis Isaac et Jacob, quae progenies ad verum
cultum Dei spectat. Vidit etiam utilius fore ipsos dispergi, ut
plures terras occupando, nomen Dei Abrahae amplius dilataretur, aut
magnificaretur in eis: et nihilominus ordinavit haec Deus in mysteria
futurorum. Nam haereticis largitur quidem munera: sed non
haereditatem gratiae et gloriae. Stant etiam in vita ista separati a
fidelibus, et distincti. Fuerunt autem dies vitae Abraham centum
septuaginta anni. Ex hoc patet, quod centum annis integris
peregrinatus est in Chanaan: quia septuaginta quinque annorum erat,
quando venit illuc. Et deficiens mortuus est et cetera. Secundum
Hieronymum, in Hebraeo est, et mortuus est Abraham in senectute
bona et senex et plenus dierum. Et subdit, male a Septuaginta
interpretibus additum est, et deficiens mortuus est; quia non convenit
Abrahae et sanctis deficere et imminui; et etiam quia in Graecis
codicibus ponitur, plenus dierum, eo quod luce, et diei plenus
operibus occubuerit: tum etiam quia magis ad anagogen facit, si
simpliciter ponatur, plenus. Potest tamen dici, quod sicut dicitur
mortuus non in anima, sed in corpore: sic dicitur defecisse per mortem
corporalem. Plenus vero dierum dicitur tam propter consummationem
temporalis aetatis, quam vitae spiritualis. Congregatusque est ad
populum suum. Hunc modum loquendi Scriptura tenet, ut subinnuat
animas post mortem remanere, et in aliquod unum collegium congregari:
bonas quidem cum bonis, malas autem cum malis. Nota pro mysteriis,
quod post mortem Sarae Isaac ducente Rebeccam juxta mysteria
supradicta, Deus pater quasdam concubinas carnales divino judicio
subinducit, ex quibus nascuntur haeretici et carnales. Et post obitum
illius benedixit Deus Isaac. Hic incipit separatim agere de Isaac.
Supra enim plura dicta sunt de eo, prout a patre et sub patre
regebatur. Et primo agit de suae prolis prodigiosa propagatione.
Secundo de temporalium suorum prospera a Deo multiplicatione,
vigesimooctavo capite. Tertio de finali filiorum ab ipso
benedictione, vigesimoseptimo capite. In his autem tres Dei
apparitiones seu loquutiones factae leguntur. Una quidem ad
Rebeccam, et duae ad eum. Et in ultima dicitur aedificasse altare.
In prima vero parte, antequam narret de prole ejus, praemittit
generationes Ismaelis; tum quia fuit primogenitus, tum etiam ut
breviter de eo expediens continuam historiam de Isaac prosequatur.
Voluit autem aliquid de prole Ismaelis tangere, ut appareret,
promissionem Dei factam de eo ad Abraham bene fuisse impletam. Nam
sicut supra decimoseptimo dictum fuit Abrahae, quod Ismael duodecim
duces generaret, sic duodecim filios habuit, quorum quilibet fuit
princeps et dux in sua tribu et terra; et occupaverunt terram ab
Evila, quae est regio Indiae, usque Sur, quae est contra faciem
Aegypti, de qua supra decimosexto dictum est. Dicit autem, quae
respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios, vel venientibus Assyrios,
idest circa illam partem respicit Aegyptum, qua itur et intratur in
terram Assyriorum. Dicit autem Hieronymus, quod a Nabaioth
primogenito ejus omnis regio ab Euphrate usque ad mare rubrum, usque
hodie dicitur Nabathena, quae est pars Arabiae. Isti sunt filii
Ismael; et haec nomina per castella et oppida eorum. Secundum enim
nomina ipsorum fuerunt et nomina oppidorum suorum, et tribuum suarum.
Unde a Cedar dicta est Cedar regio in deserto, et Duma alia regio,
et Theman ad Austrum, et Cedma ad Orientalem plagam dicitur: ab
Itur vero dicta est regio Ituraea. Coram cunctis fratribus suis
obiit. Secundum Hieronymum, idest in manibus omnium filiorum
suorum, superstitibus omnibus liberis suis, et nullo prius morte
praevento: quod quidem sonat in magnam temporalem prosperitatem. Quod
autem fratres pro filiis appellentur, probat Hieronymus ex Jacob,
dicente ad Laban, quid invenisti de universis vasis domus tuae?
Ponatur coram fratribus meis, et coram fratribus tuis. Nam Jacob,
exceptis liberis, non habuit tunc secum aliquos fratres. Hae quoque
sunt generationes Isaac et cetera. Abraham genuit Isaac. Nota,
quomodo praemisso solemni titulo, iterato incipit ab Abraham, ut
ostendat, in utroque illorum esse solemne initium. Qui cum
quadraginta esset annorum, duxit uxorem. Nota quod qui quadraginta
annis in virginitate vixerat, satis patet, quod de facili residuum
temporis sine concubitu transegisset: nisi Deus et ratio illius
temporis aliud suasisset. Deprecatusque est Isaac dominum pro uxore
sua, eo quod esset sterilis. Multis enim annis fuerant absque prole.
Nam infra dicitur, quod sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt
parvuli. Sed quare oravit pro foecunditate uxoris, cum sciret a Deo
infallibiliter hoc esse promissum? Dicendum, quod divina promissio et
praedestinatio non evacuat orationes, imo exigit eas; quia Deus non
promittit aut destinat talia futura absolute et in omnem eventum: sed
sub congruis conditionibus, et praesuppositis debitis dispositionibus.
Posset etiam dici, quod licet Isaac esset certus se habiturum
filios, non tamen erat certus quod de Rebecca esset illos habiturus.
Sed collidebantur in utero ejus parvuli. Littera Hieronymi habet,
et movebantur filii ejus in ea. Et secundum eum, Septuaginta pro
motione posuerunt ludebant, sive calcitrabant. Aquila vero,
confringebantur. Symmachus autem, quod instar navis agitatae in
superficie ferebatur. Perrexitque, ut consuleret dominum. Perrexit
quidem ad aliquem locum, in quo consueverat orare et invocare dominum.
Quia enim pugna seu mutua collusio puerorum apparebat, tam matri quam
proli mortifera, videbaturque hoc prodigiosum potius quam naturale:
ideo ivit ad consulendum medicum, scilicet solum dominum. Duae gentes
in utero tuo sunt; idest duo infantes de quibus duae gentes nascentur.
Unde et materialiter et causaliter erant ibi duae gentes. Et major
serviet minori. Hoc secundum literam fuit impletum tempore David,
quando Edom factus est ei tributarius, prout habetur 2 Reg. 7.
Et quia temporalis servitus aut temporale dominium non fuit magnum quid
apud dominum, nec apud sanctos ejus, nisi solum secundum corticem
veteris testamenti: idcirco secundum interiorum medullam intelligitur
hic principatus Christianorum super Judaeos, et spiritualium super
carnales. Et totus in morem pellis hispidus. Secundum Hieronymum,
ubi nos habemus hispidum, in Hebraeo habent scar, quod interpretatur
pilosus. Plantam fratris tenebat manu, et idcirco vocavit eum
Jacob, idest supplantator. In plantae enim tentione significatur,
quod fratrem suum supplantaturus erat. Luctantes enim solent se mutuo
supplantare sive decipere, per hoc quod unus suo pede contingens
plantam alterius facit eum subito labi: et per consequens etiam totum
corpus illius corruere. Sexagenarius enim erat Isaac. Ex hoc patet
quod Abraham vixit quindecim annis post ortum Jacob; et ita in multis
potuit Jacob edoceri ab avo. Gnarus venandi, idest peritus venandi.
Jacob vir simplex, idest sine dolo et sine fictione. Quod signanter
dicitur, ne subsequens emptio primogeniturae et benedictionis paternae
subtractio credantur provenisse ex aliquo dolo. Jacob habitabat in
tabernaculis, scilicet pastoralibus, tamquam pastor: in quo vult
significare quod fuit homo quietus, et internae simplicitati et
meditationi vacans. Isaac amabat, idest praediligebat, Esau, eo
quod de venationibus illius vesceretur. Haec non fuit causa; sed fuit
quaedam praediligendi occasio. Reverentia enim et obsequiosa devotio,
quam Esau ad patrem in hoc plus quam Jacob habere videbatur, fuit
hujus praedilectionis prout causa: et praecipue erat ei annexa dignitas
primogeniturae: ex quibus Isaac humanitus aestimabat in Esau
promissiones divinas in eo principaliter esse complendas. Sed
nihilominus Scriptura non sine causa carnale obsequium et edulium dicit
esse motivum hujus praedilectionis, ut innuat, quod etiam in sanctis
viris est plerumque aliquid affectionis carnalis, quoad aliquid
obscurantis judicium rationis, saltem pro quanto homo plus debito bonum
sentit de sibi magis obsequiosis. Rebecca diligebat et praeamabat
Jacob. Cujus causa inter cetera erat supra scripta revelatio sibi
facta. Quam ob causam, quia scilicet rufam lenticulam importune
concupivit, in tantum ut propter eam primogenita venderet: idcirco
vocatum est nomen ejus Edom, quod interpretatur rubrum sive fulvum.
Hanc autem gulositatem ejus vocat apostolus ad Hebraeos duodecimo
capite, profanam, idest irreligiosam, et procul a fano, a Dei
templo. Et nota quod licet gula ex genere suo non videatur multum
notabile crimen, efficitur tamen tale ex quo notabiliter reddit hominem
brutalem, ac improbum et porcinum: et se nudat statu et dignitate
spiritali: et talis erat Esau, tanti patriarchae primogenitus; et
tunc fit sicut porcus conculcans sacra. Secundum autem Gregorium,
vitium gulae quinque modis tentat, qui per hunc versum notantur:
praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose. Primus enim modus
est, quando indigentiae tempora praevenit. Secundus quando lautiores
cibos quaerit. Tertius quando mensuram refectionis excedit. Quartus
est, quando ipso aestu immensi desiderii aliquis peccat. Quintus est
quando nimium studium in eorum accuratiori praeparatione apponit. In
quarto, scilicet in nimio appetitu, plerumque ita excedunt et peccant
aliqui in vilibus cibis sicut alii in preciosis; unde et lenticula
vilis cibus erat. Vende mihi primogenita tua. Hieronymum dicit,
quod Hebraei tradunt primogenitos functos officio sacerdotum, et
habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti Deo victimas offerebant,
antequam Aaron in sacerdotem eligeretur. Quidam etiam dicunt quod
primogenitura sex dignitates habebat: scilicet vestem: et haec erat
praecipua: finalem benedictionem in conviviis: et quod duplicem partem
ferculorum accipiebat: et quod debebat habere duas partes
haereditatis: et quod prima sedes vel sessio erat sua. Sed numquid
peccavit Jacob, tam expetendo sibi vendi spirituale jus
primogeniturae, quam in tanta famis angustia, fratri nolendo dare
cibum modicum et vilem sine pretio tam praecellenti? Dicendum, quod
si ex ambitione primatus, aut ex cupiditate lucri primogeniturae, aut
ex impietate in fratris necessitatem, aut ex animo ipsum malitiose
decipiendi hoc fecisset, absque dubio multipliciter et enormiter
peccasset in Deum et in fratrem. Sed puto pro certo tenendum esse,
quod ad hoc spiritualiter et auctoritate divina et revelatione
prophetica motus fuerit, tum ut peccati gulositatis vilitatem et
irreligiositatem per hoc detegeret et probaret; tum ut dignitatem
primogeniturae illum de jure divino amisisse, et se acquisivisse,
ostenderet: tum ut futurorum mysteria in hoc prophetice praefiguraret.
Vel si dicitur quod Jacob de hoc nondum habuerat revelationem
expressam, potest dici quod Jacob a principio non serio, sed quasi
joco vel modo tentativo dixerit, vende mihi primogenita; sic tamen
quod occulto instinctu Dei ad hoc dicendum fuerit impulsus. Vel si
serio dixerit, aestimandus est sic simplici intentione hoc fecisse,
quod nihil ambitiosum aut simoniacum contigerit mentem ejus. En
morior, scilicet, fame, quid mihi proderunt primogenita? Nota quod
vitium gulae in omni fame de facili imaginari facit periculum et
angustiam mortis, ac parvipendere ac negligere spiritualium
pretiositatem et utilitatem. Jura ergo mihi, idest venditionem hanc
mihi juramento confirma. Nota pro mysteriis, quod fere in quolibet
ortu notabilis populi electorum assimilati Jacob inveniuntur aliqui
praesumentes de primatu primogeniturae seu status antiquioris. Unde
Pharisaei contra apostolos murmurabant, hi novissimi una hora
fecerunt: qui ut plurimum instar pseudo apostolorum sic inserviunt
gulae quod venter est Deus eorum. Sunt etiam magni et astuti
venatores temporalium, et agricolae terrestrium cupiditatum. Et quia
in sexta aetate, scilicet Christi, et in sexto tempore
ecclesiastico, sub apertione scilicet sexti signaculi, hi duo
praecipue oriuntur: ideo in aetate Isaac sexagenaria nasci dicuntur.
Primus autem non solum concupiscentia, sed et iracundia totus est
rufus et hispidus. Nam semper horrendo zelo et odio prosequitur
fratrem suum, prout dicitur Amos primo. Secundus autem simplicitate
et quieta intra se mansione gaudet: et tunc ob necessariae rei
parvipensionem primogenituram alteri debitam sibi acquirit. Primus
autem in principio a praelatis senescentibus solet praeamari, propter
venatus obsequii blandimenta. Secundus autem a divina gratia et
spirituali Ecclesia praeamatur. Nota autem, quod istae plerumque per
diversos status et habitus distinguuntur; sed nihilominus sub Rebecca
ejusdem status reperiuntur, et in utero Ecclesiae aut religionis
matris suae ab initio invicem colluctantur, et se concertantes
collidunt. Nota etiam, quod in horum duorum pugna ab initio matris
usque in finem significatur pugna corporis reproborum, et corporis
electorum, qui sunt simul stantes in utero humanae naturae, et etiam
in utero Ecclesiae. Item secundum apostolum ad Romanos nono,
ostensus est in hoc modus divinae praedestinationis, ex eodem utero
alterum gemellorum eligentis, et alterum reprobantis.
|
|