CAPUT 26

Orta autem fame. In hoc capitulo primo ostenditur, qualiter Isaac in sua peregrinatione est divina provisione directus. Secundo, quomodo propria cautela protectus, ibi, qui cum interrogaretur. Tertio, quomodo a Deo ditatus, ibi, seminavit autem. Quarto, quomodo injurias terrigenarum patienter toleravit et vicit, ibi, ob hoc invidentes ei. Quinto, quomodo divina apparitione confortatus, ibi, ascendit autem ex loco illo. Sexto, quam libenter rex Gerarae cum ipso confoederari expetiit, ibi, ad quem locum venisset. Septimo, quomodo hinc prosperum nuntium de aquae copia recepit, ibi, ecce autem in ipso die non descendas Aegyptum et cetera. Unde est, quod Deus de Abraham voluit, quod tempore famis peregrinaretur in Aegyptum, sicut supra 12 est habitum: et consimiliter hoc voluit de Jacob sicut habetur infra 40; de Isaac vero hoc noluit? Ad hoc ad praesens duplex ratio potest dari. Prima est ad ostendendum multiplicem modum divinae potentiae et providentiae. Si enim omnes tres tempore famis in Aegyptum ivissent, videretur, quod Deus non potuisset eos nutrire in terra Chanaan tempore talis famis. Secunda est, quia sicut in patre primo, scilicet in Abraham, decuit praefigurari descensum populi in Aegyptum, et in tertio, scilicet in Jacob, illum oportuit sociari: sic in medio, idest in Isaac, decuit praefigurari totam continuam mansionem populi Israel in terra promissionis, postquam ipsam obtinuerit. Et ut breviter generale mysterium tangam, principia et exitus populi Dei habent probationes in Aegyptum, idest in tenebras et angustias tentationum, descensus; media vero meridionali stationi plus assimilantur. Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, eo quod obedierit Abraham voci meae. Augustinus decimosexto de civitate Dei, capite trigesimosexto, ex hoc loco trahit, quod non ideo Isaac patri suo praeferendus, quia nullam feminam praeter unam conjugem noverat; quia erant proculdubio paternae fidei et obedientiae merita potiora, in tantum, ut propter illum dicat Deus haec se facere bona quae facit: quod tamen hic quibusdam videtur esse incertum. Aliis autem videtur probabile, quod omnes tres, scilicet Abraham, Isaac et Jacob, omnibus pensatis fuerunt in merito pares, tamquam assumpti in speculum et mysterium beatissimae Trinitatis, in qua tres personae sic suis proprietatibus sunt distinctae, quod tamen in substantia sunt aequales. Idcirco potest dici, non oportere, quod per hoc verbum Augustini significetur majoritas meriti Abrahae; sed solum originalis primitas; quia Abraham tamquam primus meruit sequenti potius, quam e contra. Unde communiter omnes primi sancti habent aliquam causalem rationem, secundum quam sunt merita sequentium. Unde et Jacob, infra ultimo, dicit de Joseph: benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus. Et ad Laban trigesimoprimo dicit: nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac adfuisset mihi etc. et quadragesimosexto dicit ei dominus Deus: ego sum fortissimus Deus patris tui, noli timere. Est etiam alia ratio hujus: quia sancti, dum vivunt, nondum compleverunt veritatem suam, nec pervenerunt ad statum immobilis securitatis, et expedit eis semper minora de se sentire: propter quod decet, quod Deus eis quodammodo praeferat merita praecedentium patrum. Et custodierit praecepta et mandata, et ceremonias legesque servaverit et cetera. Augustinus contra Faustum vigesimosecundo hunc locum Isaac excusans, dicit: rex Rebeccam viri sui conjugem tunc esse cognovit, quando eum cum ea ludentem vidit: quod non cognovisset, nisi cum conjuge ille sic luderet, quomodo cum ea, quae conjuncta non esset, ludere non deceret. Quod cum sancti conjugati faciunt, non inaniter faciunt, sed prudenter; descendunt enim quodammodo ad feminini sexus infirmitatem, ut aliquid blanda hilaritate vel dicant vel faciant, non enervantes, sed temperantes virilem vigorem; quod ei, quae uxor non est, qui dixerit aut fecerit, turpis est. Verum hoc, quod ad mores humanitatis pertinet, dixerim, ne quisquam durus et sine affectu id ipsum pro crimine objiciat sancto viro, quod cum sua conjuge luserit. Tales enim homines inhumani, si aliquem gravem virum ludicrum aliquid garrientem cum pueris etiam parvulis viderint, quo eorum lacteum sensum affabili et nutritoria facilitate remulceat, tamquam delirantem reprehendunt, obliti unde creverint, aut ingrati, quod creverint. Hucusque Augustinus. Significatur autem per hoc ludus studiosi animi cum sapientia, quasi cum sponsa sua, de quo Ecclesiastici trigesimosecundo: praecurre prior in domum tuam, et illic lude, et age conceptiones tuas. Vel ludus filii Dei, qui est sapientia patris, cum sanctis animabus: de quo proverbiorum octavo dicitur, quod erat ludens in orbem terrarum, et deliciae suae esse cum filiis hominum. Quare imposuisti nobis? Idest quare decepisti nos? Impono enim uno modo idem est, quod decipio; unde impostor est deceptor, et impostura idem quod deceptio. Et invenit in ipso anno centuplum. Secundum Hieronymum, Septuaginta habent centuplum hordei. Sed in Hebraeo habetur, ut aquila transtulit, centuplum aestimatum; (et subdit) quod Scriptura tacens genus frugum quod centuplavit, cunctarum in illo virtutum multiplicationem videtur ostendisse et praefigurasse. Vocavit calumniam, idest fraudem et deceptoriam rapinam. Appellavitque eum inimicitias. Secundum Hieronymum, pro inimicitias est in Hebraeo, Satana, idest adversum, sive contrarium. Ad quem locum cum venissent Abimelech et Ochozath amicus illius secundum Hieronymum, in Hebraeo habetur, et collegium amicorum ejus; ut nunc tam hominem significet quam turbam amicorum quae cum rege venerat, in quibus fuit et Phicol princeps exercitus ejus. Unde appellavit eum abundantiam; et nomen urbi impositum est Bersabee. Secundum Hieronymum, Beer-Saba interpretatur puteus saturitatis. Licet enim supra ex verbo juramenti, sive ex septenario numero ovium, quod Saba dicitur, asseruimus, quod dicta sit Beersaba: tamen nunc ex eo quod aqua inventa est, Isaac ad praeimpositum nomen orbis alludens, declinavit paululum literam; et pro stridulo Hebraeorum Sin a quo Sabe incipitur, Graecum sigma, idest Hebraeum samech posuit. Vult ergo Hieronymus dicere, quod literam Sin, mutavit in literam samech; et ideo variata est nominis significatio seu interpretatio. Nota pro mysteriis, quod per taedia quae Isaac cum suis passus est a rege Gerarae et a suis, significatur molestia multiplex, quam spiritales et spiritualium religionum patres a praelatis et domesticis antiquorum statuum patiuntur. Invident enim quando vident novissimos sibi praeferri. Quatuor autem genera puteorum sibi tollunt; quamvis quartum potius impugnent, quam auferant: quorum duo primi fuerant patrum, sed ab eis abstrusi; et post hos duos familia Isaac fodit alios, et pro uno nunc Palaestini sunt rixati. Quorum primus dictus est latitudo, alter vero abundantia vel saturitas. Per duos quidem primos a patre Isaac prius fossos, duo testamenta, vetus scilicet et novum designantur: quos per carnalem intelligentiam obstruunt carnales expositores; sed puteos alios, novae scilicet et evangelicae legis, iterato fodit, nec aperit Isaac, quia illorum apertio est magis necessaria spiritali vitae virorum evangelicorum. Tertius vero puteus qui proprie est virginum, dictus est calumnia; et quartus qui propter consimilem causam dictus est Satan, idest adversarius seu inimicitia, significat specialem doctrinam et vitam seu regulam spiritualium posterorum. Quorum primum impugnatur per calumniosam surreptionem qua Palaestini, idest antiqui carnalium positionum, cadentes, doctrinam spiritalium praedictorum sibi asseribunt. Secundum vero impugnatur per aemulationem et inimicitiam satanicam. Sed post haec foditur quintus; scilicet dilatatio charitatis et pacis etiam usque ad praefatos adversarios; et pro ipso non corrixantur; imo post apertionem ipsius et initiationem sequentis, praedicti adversarii cum Isaac confoederantur; tuncque ad plenum foedus, scilicet abundantia spiritalis satietatis quae per gustum divinae contemplationis est, habetur. Esau vero quadragenarius duxit uxores et cetera. Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae. Forte vel propter idolatriam, vel propter pravam et male morigeratam vitam. Praemittitur autem hoc ante benedictionem sublatam Esau et datam Jacob: ad amplius subinnuendum aliquid de demerito Esau, propter quod etiam benedictionem amisit.