|
Senuit autem Isaac. In hac parte primo ostenditur voluntas Isaac ad
finalem benedictionem dandam Esau; et praeceptum quod dedit ipsi Esau
ad eam obtinendam. Secundo, consilium matris Jacob ad illam
cautelose surripiendam, ibi, quod cum audisset Rebecca. Tertio,
rationabilis timor Jacob ad matris consilium peragendum, ejusque a
matre assecuratio, et tandem consilii materni impletio, ibi, cui ille
respondit. Nosti quod Esau. Quarto, Jacob se pro Esau offerentis
a patre diligens examinatio, sed non comprehensio, ibi: dixitque
Isaac: accede huc. Quinto, ejus a patre acceptatio ac commendatio
et benedictio, ibi: benedicens ergo illi ait: tu es filius meus et
cetera. Sexto, Esau adventus, ejusque oblatio ac benedictionis
paternae requisitio, patrisque super hoc extatica admiratio et
obstupefactio: et benedictionis ab ipso primo datae confirmatio, ibi:
vix Isaac sermonem impleverat. Septimo, Esau ex hoc consternatio et
benedictionis iterata requisitio: et tandem aliqualis obtentio, ibi:
auditis Esau sermonibus. Octavo, Esau contra Jacob insidiosum
odium, ibi: oderat enim Esau Jacob. Nono, maternum consilium
datum Jacob ad evitandum odii fraterni periculum, ibi: nunciata sunt
Rebeccae. Decimo, cautelosa captatio matris a patre ad datum
consilium perficiendum; ut scilicet sub occasione uxorationis Jacob
mittatur ad terram Laban avunculi sui, ibi: dixit quoque Rebecca ad
Isaac: taedet me vitae meae et cetera. Undecimo, paterna visio
super hoc sibi data, ejusque benedictio sibi reconfirmata, ibi:
vocavitque itaque Isaac. Duodecimo, narratur quomodo hac de causa
duxit filiam Ismaelis, ibi: videns autem Esau. Ait ergo, senuit
Isaac et cetera. Si haec benedictio data fuit anno quo Esau duxit
duas uxores Chananaeas, tunc fuit Isaac centenarius: si vero hoc
factum est anno quo Jacob fugit ad Laban, tunc Isaac fuit ad minus
centum triginta septem annorum; quia Jacob fuit septuaginta septem
annorum, quando venit ad Laban; et fuit octoginta quatuor annorum
quando de facto copulatus est Liae, sicut probabitur infra capite
vigesimo nono. Sume arma tua et cetera. Ad quid voluit quod Esau de
venatione sua primo sibi offerret cibos antequam benediceret eum? Ad
hoc duplex potest dari ratio. Prima est ut Esau meritorie ad
suscipiendam paternam benedictionem disponeretur per opus providae
obedientiae et obsequiosae ac filialis dilectionis et reverentiae in
sanctum patrem suum. Secunda est, quia sicut Isaac non humanitus,
sed divinitus movebatur ad benedictionem de futuris, secundum apostolum
ad Hebraeos dicentem: fide et de futuris benedixit Isaac etc. sic
etiam credendum est quod ad praedicta moveretur; et etiam in figuram
spiritualium et futurorum id filio suo praecepit. Unde haec omnia
erant figuralia et sacramentalia. Fac mihi inde pulmentum. Pulmentum
dicitur quod cum pane comeditur, et est derivatum a pulte. Puls autem
est cibus ex aqua et farina confectus; unde pulpa dicta est, quia caro
pulposa olim cum pulte mixta edebatur. Quamvis secundum Isidorum
pulpa dicatur a palpando, quasi palpa: quia palpitat et resilit.
Affer mihi duos hoedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo.
Sed numquid matri pro prandio senis non sufficiebat unus hoedus?
Potest dici, quod licet sufficeret, nihilominus in signum solemnioris
epuli multo plus debuit sibi offerri, quam esset necessarium refectioni
suae. Vel forte ut duplici modo illos sibi offerret, unum elixum,
alterum assatum. Aut potest dici quod ob mysterium mater hoc fecit;
nisi forte quis dixerit quod non fuerit ibi naturaliter magnus cibus:
quod enim est uni multum, est alteri parum, et quod uni superfluum,
alteri est sobrium. Timeo ne putet me sibi voluisset illudere et
cetera. Ex hoc inter cetera quod Jacob quae sequuntur non fecit animo
doloso et illusorio, sed sola fide ut daretur benedictio et
acciperetur, facile erat intelligere. Nam in hoc casu dolus apud eum
nihil valuisset, sed potius obfuisset. Praeterea nisi aliud re
confirmaret pactum, facile erat intelligere quod solus ille esset
benedictus quem pater benedicere intendebat, potius quam ille de quo
hoc non intendebat. Rursus facile fuit advertere quod quando pater
postmodum se a Jacob illusum vidisset, quod ipsum tamquam delusorem
malediceret. Et esto quod ipse hoc non faceret, Deus hoc fecisset,
si cum fraude et mendacio hoc factum fuisset. Ad quem mater: in me
sit ista maledictio, fili mi. Hic loquitur tamquam per Dei
revelationem certa, quod divina benedictio erat Jacob danda, et per
hoc factum sacramentaliter assumenda. Unde et Jacob certus de fide et
spiritualitate matris sibi acquievit. Et vestibus Esau valde bonis et
cetera. Secundum Hieronymum in hoc loco tradunt Hebraei primogenitos
functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, cum
quo sacrificabant antequam Aaron eligeretur. De istis ergo videtur
hic Scriptura loqui. Alias potest dici quod sicut pelles collo Jacob
apposuit, ut videretur esse Esau qui erat pilosus, sic eadem ratione
ipsum vestibus Esau induit, ut patri omnino videretur esse Esau.
Dixitque Jacob: ego sum Esau primogenitus tuus. Sed numquid hoc
verbum fuit mendosum? Augustinus decimo sexto de civitate Dei, dicit
quod hic fuit dolus simplicis et fictio non mentientis, sed profundum
mysterium veritatis. Sicut autem Christus non est mentitus, quando
de Joanne dixit, ipse est Elias, quia ibi accipitur Elias non pro
persona, sed pro conformi officio et virtute: sic et Jacob vere dicit
se esse Esau, non secundum personam, sed vice et dignitate
primogeniturae sibi divinitus traditae: et jam prius sacramentali
emptione promeritae. Verum est quod si istud non fuisset factum
inspiratione prophetica et auctoritate divina, non solum non posset
excusari a duplicitate mendosa, imo nec ab impietate injuriosa et
proditiosa in proprium fratrem: nec a sacrilegio in Deum, quia in
Dei sacramentis scienter immiscere aliquid falsi est sacrilegium et
profanum. Constat autem quod datio et susceptio hujus benedictionis
erat opus sacramentale: alias enim quilibet pater potuisset suis filiis
benedictionem aequalis virtutis et utilitatis conferre; imo alias
superstitiosum et auguriosum fuisset, credere quod propter
benedictionem paternam solum humanitus factam obtineret quis in posterum
bona temporalia vel aeterna. Quia tamen delusores simplicitatis
paternae et Scripturae sacrae soliti sunt dicere, quod nos a mendacio
et peccato excusamus quos volumus et quos nolumus accusamus: attendant
quomodo non ex nostro sensu, sed potius ex verissimo sensu ipsius
Scripturae has expositiones accipimus. Quod enim Jacob nihil hic
dixerit aut fecerit fallaciter aut mendose probatur. Primo ex hoc quod
pater quando postmodum veritatem facti deprehendit, non est contra eum
turbatus, nec benedictionem datam infregit, imo consummavit, seu
potius esse a Deo confirmatam asseruit, dicens: benedixitque ei et
erit benedictus. Secundo, quia a principio conceptionis eorum
praesagium divinitus est ostensum, quod minor majori divinitus est
praelatus. Tertio, quia ipse Jacob est supra singulariter de
simplicitate mentali et quietudine laudatus. Quarto, quia statim post
hoc factum Scriptura narrat, quomodo Jacob fuit a Deo divinitus
apparitionibus et promissionibus singulariter directus, et usque in
finem prosequutus. Quinto, quia hi tres patres, scilicet Abraham,
Isaac et Jacob, in tantum per totam Scripturam sacram
praeconizantur, ut Deus, Exodi tertio glorietur se in aeternum
vocari dominum Abraham, Isaac et Jacob. Et Moyses ubicumque vult
dominum fortiter adjurare, sicut fecit Exodi 32, singulariter eum
adjurat dicens: recordare Abraham, Isaac et Jacob et Israel
servorum tuorum, quibus jurasti et cetera. Sic in Isaia et in
ceteris prophetis miras praeconizationes ipsorum reperies. Sic et in
Psalmo. Confitemini domino, his tribus praenominatis tamquam Dei
specialibus servis et amicis, subditur, non reliquit Deus nocere
eis, et corripuit pro iis reges. Nolite tangere christos meos et in
prophetis meis nolite malignari et cetera. Et sicut hic vocantur
Christi Dei et prophetae Dei, sic et a Christo Lucae 13
dicitur, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob etc. in regno
Dei. Et cap. 16, ubi Lazarum ait portatum in sinum Abrahae: et
Matth. 8 ait, quod multi venient et accumbent cum Abraham, Isaac
et Jacob in regno caelorum. Et Joan. 8 dicit, si filii Abrahae
estis opera Abrahae facite. Et, Abraham pater vester exultavit ut
videret diem meum, vidit et gavisus est. Sic et apostolus ad
Hebraeos 11, inter cetera ait, quod confunditur Deus vocari Deus
eorum; paravit enim illis civitatem. Sexto, convincit hoc
profunditas mysteriorum divinorum in his et consimilibus admirabiliter
comprehensa: de quibus aliqua licet pauca post literalem expositionem
tangentur. Feci sicut praecepisti mihi. Nota quod eo modo quo dixit
se esse Esau primogenitum, dicit sibi fuisse praeceptum quod fuerat
jussum Esau, ut scilicet pararet et adferret patri cibos. Intentio
enim praecepti paterni prout erat divina et divinitus mota, ferebatur
in illum qui secundum Deum erat melior et praelectus a Deo: quamvis
ejus intentio per humanam aestimationem erronea determinaretur ad
Esau, quia credebat illum meliorem et praeelectum a Deo. Ergo
secundum rem et veritatem potuit dicere: feci sicut praecepisti mihi
etc. ut benedicat mihi anima tua. Nota quod saepe in Scripturis per
hoc quod dicitur, anima tua, significatur teneritudo ac vehementia
affectionis et sensus. Vox quidem vox Jacob est. Hic pater exprimit
causam quare tactu voluit probare an ipse ad literam esset Esau;
dubitat enim ex hoc quod vox ejus videbatur esse vox Jacob et non
Esau. Et non cognovit eum quia pilosae manus. Sed unde est quod
plus credidit tactui quam auditui? Cum tamen auditus sit sensus magis
disciplinatus quam tactus. Dicendum quod primo non fecit hoc solus
tactus, sed plura alia cum tactu concurrentia; scilicet assertio
Jacob dicentis quod ipse erat Esau; credebat enim pater quod ipse non
auderet illudere patri suo. Item quia non vidit quomodo Jacob
praeceptum patris factum soli Esau praescivisset. Item quia scivit
Jacob esse simplicem et non fraudulentum. Item quia secundum
quosdam, putavit quod Esau ad benedictionem a patre petendam ex quadam
reverentia vocem humiliasset, et quod ex hoc esset similis voci
Jacob: fortasse enim vox Esau fuit grossior et rigidior, vox autem
Jacob subtilior et suavior. Secundo potest dici quod etsi respectu
doctrinalium seu intellectualium auditus sit certior ad discernendam
differentiam Jacob ab Esau: multa tamen pilositas Esau quae tactu et
non auditu poterat a patre probari, erat signum infallibilius, quam
esset sola differentia vocis eorum. Unde et Jacob supra timuit plus
deprehendi in tactu suae pellis lenis, quam in auditu suae vocis. Tu
es filius meus et cetera. Si hoc non pars benedictionis sequentis
est, sed potius expetitio iteratae assertionis ad majorem verbi
confirmationem, tunc ejus quod praemittitur, scilicet benedicens ergo
illi, est sensus, idest benedicere ergo volens illi. Potest esse
quod illa confessio, et ciborum allatio, patrisque deosculatio,
essent materialia hujus sacramentalis benedictionis: sicut est
confessio in sacramento poenitentiae. Statimque ut sensit
vestimentorum fragrantiam, benedicens, ait: ecce odor et cetera.
Nota quod spiritus sanctorum extaticus aliquando ex occasione
sensibilium incipit immutari, et ad excessum propheticum sublevari:
sicut Elisaeus sublevatus fuit ad tactum citharoedi, prout habetur
quarti regum 3. Et sic forte ex odore vestium est Isaac
occasionaliter sublevatus. Unde et a quodam viro sancto, secreto
scio, quod post quosdam excessus, quos aliquando habuit, postmodum ad
odorem florum sic immutabatur spiritus ejus, quod quasi ridebat ad
praedictos excessus. Est etiam notandum hic quod ad spirituale
mysterium concipiendum vel exprimendum valet quaedam conformis affectio
et repraesentatio sensibilium. Unde Hieronymus super Amos, dicit,
quod prophetae ex illis sensibilibus comparativas et propheticas
similitudines plus accipiunt in quibus fuerunt assueti: et ideo Amos
tamquam pastor bonus sumit similitudines ex vaccis, dicens, cap. 4,
audite verbum hoc, vaccae pingues qui estis in monte Samariae. Ecce
odor filii et cetera. In hac benedictione secundum literam, quatuor
bona ponit. Primum est odor famae veracis ex virtutum et virtuosorum
operum plenitudine, tamquam ex agro pleno odoriferis herbis et
fructibus, emanantis. Secundum est abundantia rerum naturalium
temporalium, ex foecundatione terrae procedens. Tertium est potestas
dominationis, tam in alienos, quam in fratres et propinquos. Quartum
est abundantia prosperitatis in omnes sibi faventes: et e contra
inundantia calamitatis in omnes sibi adversantes. Et haec quidem
secundum corticem veteris testamenti, umbraliter in populo Israel
impleta fuerunt. Si autem in Scripturis aliquando contrarium
repereris, scito quod hoc in parte fuit propter peccata populi:
principalius vero ut omnes in hujusmodi promissionibus spiritalem
intelligentiam quaerere compellantur. Nam in his benedictio regni
gratiae et gloriae continetur: principaliter quidem et proprie
respiciens regem Christum: secundario autem et participative
Ecclesiam electorum: semper quidem ac simpliciter pro reali fama et
copia spiritualium, et pro dominio spirituali: pro tempore autem, et
quantum expedit, etiam pro regno et dominio temporali electorum
Ecclesiae, pro tempore collato tam in veteri testamento quam in novo.
Expavit Isaac, idest secundum Augustinum in Quaestionib. super
Genesim, in extasim cecidit, ita ut quaedam mentis alienatio
sequeretur. Et tunc fuit ei revelatum a domino quod confirmaret
benedictionem suam filio minori, cum ei irascendum potius videretur,
quia fefellerat patrem. Et decimosexto de civitate Dei cap. 37
dicit: veniente repente Esau, Isaac expavescit: et alium se pro
alio benedixisse cognoscit. Miratur, et quisnam ille sit
percontatur, neque tamen se deceptum esse conqueritur: imo confestim
revelato sibi intus in corde magno sacramento, devitat indignationem,
confirmat benedictionem. Quis non hic maledictionem potius expectaret
irati, si haec non superna inspiratione, sed terreno more gererentur?
O res gestas, sed prophetice gestas et cetera. Et nota quod odor
ille quem benedicendo habuit, quando ait, ecce odor filii mei etc.,
poterit cooperari ad hoc quod postmodum adverteret, quod quicumque ille
esset, sive Jacob, sive alius, ipse erat vere benedictus.
Irrugiit, idest rugitum magnum emisit. Venit germanus tuus
fraudulenter, scilicet quantum ad exteriorem modum, non autem quantum
ad rem. Vel fraudulenter, idest cautelose, et pia fraude. Dominum
tuum illum constitui. Scilicet spiritualiter et de jure. Vel
constitui, idest constituendum praedixi. Et intellige hoc magis
respectu populorum ex eis propagandorum, quam respectu ipsorum. Et
omnes fratres tuos, idest filios tuos praesentes et futuros, aut etiam
ceteros propinquos tuos, servituti illius subjugavit: frumento, vino
et oleo stabilivi eum. Opus divinae praedestinationis et
gubernationis, sive spiritualis, sive temporalis, soli Deo
competentis sibi ascribit, tamquam in hoc sacramentaliter gerenti vicem
Dei: vel stabilivi, idest stabiliendum promisi, et praedixi. Per
frumentum autem omne pertinens ad cibum: per vinum omne pertinens ad
potum: per oleum autem omne condimentum designatur. Signanter autem
quo ad sensum literae tangit tria, quorum erat copia in terra
promissionis. Et tibi post hoc, fili mi, ultra quid faciam? Ex hoc
patet quod non fuit in libera potestate patris benedicere quemcumque
filiorum vellet, nec quomodocumque vellet. Sed quare non potuit sic
utrosque benedicere, sicut Jacob benedixit duodecim filios suos, et
Joseph etiam filios suos? Ad quid etiam haec benedictio proderat,
aut ad quid ita solicite a filiis et a matre pro Jacob exquirebatur,
ex quo nullus poterat eam habere nisi benedictus a Deo? Benedictus
autem a Deo non indigeret illa. Ad quid etiam Abraham non legitur
benedixisse Isaac, si haec benedictio ab ipso vel ab ejus patribus
originem sumpsit? Ad primum dicendum, quod per hujusmodi
benedictiones declarabatur, et quodammodo sacramentaliter ordinabatur
in quo et in cujus semine deberent proprie divinae promissiones ad
Abraham factae adimpleri: sicut autem Abraham per divinam
revelationem scivit quod in solo Isaac uno filiorum suorum hoc erat
implendum, sed a principio non fuit sibi revelatum in quo, et ideo ex
quo scivit quod in Jacob, vidit quod Esau erat segregandus a semine
illo. Jacob vero scivit quod ex omnibus filiis suis debuit unus Dei
populus in unum statum congregari, ita quod fuerunt partiales rami
unius arboris populi Dei: et ideo suas partiales benedictiones ab ipso
receperunt. Ad secundum dicendum, quod sicut sacerdotalis vel
episcopalis consecratio praeexigit condignitatem in ordinando, et
nihilominus confert jus sacramentale, et consummationes status et
meriti plenioris: sic non inconvenienter potest in proposito dici. Et
sicut etiam contemptus sacramentorum privat ordinem gratiae, eorumque
reverens devotio disponit ad illam, et confirmat illam: sic in viris
praefatis contemptus paternae benedictionis alienasset eos a gratia
Dei, et a promissionibus ejus; reverens vero devotio reddebat eos
condigniores gratia illa. Ad tertium dicendum, quod non oportet sola
illa esse facta quae sunt in canone scripta: dico tamen quod Abraham
sub tali ritu non benedixit Isaac. Hujusmodi forte potuit esse
ratio: quia ante ejus conceptum, et post ejus ablactationem fuit
expresse a Deo determinatum, rem sive effectum illarum benedictionum
in ipso esse implendum. Non autem oportet praedictas benedictiones
efficaciam habuisse nisi solum in propheticis viris; sicut fuit in Noe
maledicente Cham, et benedicente Sem et Japhet, et sicut in Moyse
benedicente duodecim tribus Israel, prout habetur Deuteronomii
ultimo. Cumque ejulatu magno fleret. Nota secundum apostolum ad
Hebraeos 12, quod Esau in tantum reprobatus est, quod non invenit
poenitentiae locum, quamquam cum lacrymis requisisset eam; et non
solum fuit hoc ratione culpae prius commissae, sed etiam ratione
praesentis; quia non cum humilitate debita, nec cum virtuali
contritione petiit illam, sed potius ex illa multa in fratrem
condignatione et invidia, et ex praesumptuosa ambitione primatus
spiritualis et temporalis, a quo propter superbiam se moleste ferebat
et benedictionem petebat. In pinguedine terrae et cetera. Secundum
literam tangit illa quae tam in Esau quam in semine ejus Judaeorum
literaliter sunt impleta; nam terram competenter fertilem habuerunt,
et ut bellicosi in gladio vixerant, et a David usque ad Joram
filiorum Josaphat servierunt regibus Judae. Ex tunc vero excusserunt
jugum servitutis praefatae, prout habetur quarti Reg. 8, ubi
dicitur, in diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda, et
constituit regem. Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob.
Patre enim vivente hoc non audebat; tum quia timebat exhaeredari et
maledici ab eo; tum quia non erat in omnibus ita reprobus, quin ipse
adhuc vereretur offendere patrem suum. Nunciata sunt Rebeccae. Si
Esau solum in corde suo dixerat verba illa, prout supra dixit,
videtur tunc quod per revelationem divinam sunt nunciata Rebeccae: sin
autem, subintelligendum est quod impia Esau cogitatio, sive per
verba, sive per alia signa forinseca usque ad Rebeccam pervenerit:
fuge ad Laban fratrem meum. Nota quod aliquando sanctis ut in
proposito, fuit consuetum fugere, tam ad vitandum reatum, quam ad
vitandum personale periculum proprii corporis: sed fugere cum
detrimento fraternae salutis, aut propriae virtutis, aut justitiae,
aut veritatis, tunc talis fuga non est perfectorum. Cur utroque
orbabor filio? Quasi dicat: si hic remanseris, occidet te frater
tuus, tunc ipse fugiet, et sic orbabor: vel si occiderit te, non
reputabo eum filium meum, et sic orbabor utroque: vel forte timebat,
ne ex hoc contingeret quod mutuo se occiderent.
|
|