CAPUT 28

Vocavit itaque Isaac Jacob et cetera. Nota, quomodo sancti isti longe majorem curam habebant ut filiis suis providerent uxores aptas divino cultui, sanctissimisque moribus, quam quod per eas contraherent affinitatem aut temporales amicos cum gentibus terrae, in qua habitabant; imo hoc propter primum totaliter recusabant. Profectus pervenit in Mesopotamiam. Hoc nunc breviter dicit; sed postmodum qualiter illuc iverit prolixius enarrabit. Videns autem Esau et cetera. Ivit ad Ismaelem. Sed numquid non Ismael jam obierat? Cum supra dictum sit quod facti sunt anni vitae ejus centum triginta septem, fuitque natus Isaac centesimo trigesimoseptimo anno? Probabiliter potest dici, quod ad Ismaelem dicitur ivisse, quia ivit ad populum ex eo genitum: nam more Scripturae tunc vulgari, progenies tota vocabatur ex nomine primi patris. Nota pro mysteriis, quod sicut per corvum et columbam duo ordines Ecclesiae designantur, activorum scilicet et contemplativorum, seu clericorum vacantium forinseco regimini et religiosorum magis vacantium interno gustui divinorum, et soli spirituali animarum aedificationi: sic per Esau intelligitur populus Judaeorum pelle literae ex pilis caeremonialium et legis severitate hispidus: per Jacob vero lenem, Christus et populus Christianus, qui consilio divinae gratiae et sapientiae celerrime duos optimos hoedos patri obtulit; scilicet puram intelligentiam utriusque testamenti, aut Judaeos et gentiles Christi gratia impinguatos, aut Graecos et Latinos quasi repente convertens. Quod per longa tempora non potuerunt Dei prophetae explere, quamvis instar venatorum mare et aridam circuirent ut facerent unum proselytum. Christo enim apostoli pellibus hoedorum manus et collum texerunt ut patri coeco viderentur esse Esau, quia verbum doctrinae et opera sua sub quadam observantia caeremonialium pro tempore velaverunt, ne doctrinae et vitae evangelicae aperta nuditas nimium offenderet caecos legis zelatores. Velant etiam se pelle hircitia, idest humili confessione peccatorum, dicendo se esse peccatores. Christus etiam circumcisionem et cetera legalia observavit, ne patribus et legi a Deo datae contrarius videretur: et similitudine carnis peccati, quasi pelle hircitia operuit, ut falleret principem mundi et Judaeorum pontifices et doctores: qui credentes se per prophetas benedicere Esau, Jacob, idest Christum nescii benedixerunt, quia ipsae prophetiae docent nos veraciter gloriam Christi et legalium subjugationem. Nota etiam quod in praefato opere satis luculenter figuratur quod omnes sensus deficiunt in perscrutatione sacramentorum Christi, et praecipue in sacramento corporis sui praeter auditum, quo verba sacramentalia percipiuntur, utpote illa, hoc est corpus meum, et consimilia. Unde bene dicitur: vox quidem vox Jacob est, idest proprie significans Christum, et ejus gratiam ibi esse; sed manus, idest operationes forinsecae sunt manus Esau, idest pelles sensibilium circumtectae. Igitur egressus Jacob de Bersabee. Hic incipit separatim agere de Jacob et filiis ejus; licet per accidens aliqua tangantur de Esau et prole ejus. In hac autem parte narrantur septem apparitiones Dei ad Jacob. Prima scilicet fugienti ad Laban. Secunda remunerando eum ex rebus Laban infra 31, ibi: dixit Angelus domini ad me in somnis. Tertia vero redeunti de Laban cap. 32, ibi: iveruntque ei obviam Angeli Dei. Quarta metuenti fratrem suum, eodem cap. 32, ibi: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Quinta post interfectionem Sichimorum 35 cap., ibi: interea locutus est Jacob. Sexta postquam rediit in Bethel, infra eodem: apparuit autem iterum Deus. Septima postquam renuntiatum est quod Joseph viveret per fratres suos, quae facta est ei ut iret ad Joseph, infra 46, dum dicitur, profectusque Israel. Ordo autem historiae sic procedit. Primo enim narratur quomodo duas filias ejus duxit. Secundo, quam prolem ex eis habuit, infra 29, ibi: et postquam expleti sunt. Tertio, quam mercedem ex servitio Laban habuit, infra 30, ibi: nato autem Joseph. Quarto, quomodo a Laban recessit, 31 cap., ibi: postquam autem. Quinto, quomodo iram Esau placavit, 32 cap., ibi: fueruntque ei. Sexto, quomodo in Sichem pervenit, et quomodo Sichem a filiis suis destructa fuit, infra 33, ibi: reversus est itaque. Septimo, quomodo ex illo loco recedens in Bethel pervenit, et tamdem in Bethleem; et quomodo prope Bethleem Rachel pro partu Beniamin obiit, infra 35. Octavo refertur generatio Esau, et dominatus regni eorum, infra 36. Nono, de venditione Joseph, infra 37. Decimo, de generatione filiorum Judae, infra cap. 38. Undecimo, de Joseph tribulatione et magnificatione. Duodecimo, de descensu Israel in Aegyptum, infra 42 cap., ibi: audiens autem Jacob. Tertiodecimo, de morte Jacob, et benedictione filiorum ejus, infra 48: cumque appropinquare cerneret. Dicitur igitur, cumque venisset ad locum quemdam, scilicet ad urbem Luzam, quae post dicta est Bethel secundum aliquos, extra urbem sub dio mansit, quia cives illius terrae sibi suspectos habebat, vel ut liberius orationi vacaret. Unde ipse infra 35, dicit, se hic fuisse exauditum a Deo cum tribularetur ex fuga fratris sui. Vel hoc fecit, quia forte solitus erat austere jacere tamquam sanctus pastor. Quod autem extra jacuit, satis innuitur per hoc quod subditur. Lapides ibi jacentes supposuisse capiti suo, quasi pro cervicali. Si vero quaeris, quomodo filius tanti patris familias, qui, ut supra legitur, plurimos servos, multasque divitias habebat, ibat ita solus et ita pauper, ut non haberet nec stratum cervical in quo de nocte dormiret; potest dici primo quod forte voluit suum iter esse fratri suo occultum. Vel potest dici quod licet plures servos ac divitias haberet, nihilominus soliti erant illi patres simpliciter et humiliter vivere. Unde et Esau agricola erat, et fessus de agro venerat quando Jacob valde simplicem cibum sibi ipsi coxerat. Nec Esau, ut videtur, aliquod aliud pulmentum in domo sua tunc paratum invenit. Supra etiam dicitur Rebecca cum hydria super scapulam ivisse, et tamen dicitur habuisse puellas in ancillas, cum quibus de domo patris ad Isaac venit. Unde videtur quod nolebat liberos suos in otio carnali nutriri. Quamvis etiam Jacob non omnino sine sociis fuisse credatur. Nam paulo post subditur, quod ipse amovit lapidem ab ore putei, et adaquavit gregem Rachelis; et ibidem dicitur quoque quod ille lapis erat valde grandis. Viditque in somnis. Nota quod diversos gradus angelicorum ordinum sub specie scalae vidit, et eorum duplicem actum hierarchicum: qui sunt elevati in Deum, ad divina accipienda et participanda: ac deinde descendere ad inferiores, ad dona suscepta illis communicanda. Sub specie vero domini innixi scalae, designabatur praesentia divinae majestatis omnes ordines inhabitantis. Signantur etiam per scalam gradus ordinis militantis Ecclesiae in cacumine attingentes usque ad caelum, idest usque ad infimum angelicae hierarchiae. Per Angelos vero ascendentes ostenditur nostram hierarchiam per angelicam gubernari. Dominus vero scalae innixus praesentiam suae majestatis et mysterium Dei crucifixi aperte designat. Per Angelos etiam designantur sancti, tam novi quam veteris testamenti, quorum est ascendere ad Deum, et descendere ad proximum, juxta duo praecepta geminae charitatis. Dilatatio vero de qua subditur, ad litteram intelligitur de quatuor plagis terrae promissionis; respectu novi testamenti, de quatuor plagis orbis. Vere dominus est in loco isto, scilicet, per spiritalem effectum suae gratiae et revelationis ibi tunc factae. Et ego nesciebam, scilicet spiritum sub tali effectu ibi adesse, pavensque, scilicet timore et admiratione et reverentia eorum quae viderat, quam terribilis est locus iste, idest quam metuendus et reverendus. Hoc dicit tum quia Deus ita magnifice in illo loco se exhibuerat, eo quod ex hoc tempore locus quasi a Dei praesentia consecratus sibi occurrebat: tum quia in spiritu sensit locum illum ad cultum Dei in posterum ordinari: tum quia vidit quod typum gessit Ecclesiae totius, tam veteris quam novi testamenti: quae est proprie domus Dei, et porta per quam intratur ad gloriam Dei. Tulit lapidem et erexit in titulum, idest in insigne memoriale praefatae visionis, et praefati sacramenti. Fundens oleum desuper, tamquam in sacramentale signum consecrationis illius lapidis. Nam per oleum significavit affluentiam et praesentiam divinae unctionis et gratiae, per quam in Ecclesia stabilitur et erigitur Dei cultus. Appellavitque nomen urbis Bethel, idest domus Dei. Quae prius vocabatur Luza. Dicunt quidam quod haec urbs sit Jerusalem; aliis tamen videtur magis quod sit illa urbs de qua supra 12 et 13, dictum est, quod Abraham mansit et cetera. Alii inquiunt quod est illa de qua supra vigesimoprimo dicitur quod Agar erravit in solitudine Bersabee: quamvis locus ille non vocaretur tunc Bersabee, sed postmodum sit ei hoc nomen impositum, sicut ibidem paulo post legitur. Vovit etiam votum, dicens, si fuerit. Circa hoc votum videntur esse tria dubia. Primum quomodo sub praepositione conditionis bonorum temporalium sibi dandorum vovet aliquid Deo? Secundum est, quomodo vovet illud ad quod tenebatur, scilicet quod Deus esset sibi in Deum. Tertium est quomodo non impleverit quod lapis ab ipso erectus in titulum, vocaretur domus Dei? Praeterea quid magni est novissime quod offerret decimas Deo, cum ipse sacerdos fuerit domus suae, et ita ut videtur, ipsemet reciperet decimas illas? Ad primum dicendum et primo, quod licet temporalia propter se diligenda non sint, licet tamen pro eis a Deo obtinendis debitum obsequium vovere Deo: tum quia in hoc profitetur homo illa esse a Deo, tum quia per hoc finaliter adjuvatur ad Deum, tum quia per hoc exhibet homo Deo debitam gratiarum actionem non solum de bonis spiritualibus, sed etiam de temporalibus ab ipso receptis. Secundo dicendum quod in hac praesupposita conditione, potius intendit Jacob beneficium divini regiminis, et divinae gratiae et custodiae circa se, quam ipsa temporalia bona secundum se sumpta. Ad secundum dicendum quod bene potest quis illud ad quod prius tenebatur vovere. Unde et in Baptismo dicimus nos profiteri fidem et cultum Dei, et observantiam Christianae legis. Nec est superfluum hoc; quia tunc ex hoc fit major obligatio hominis ad Deum, et alter modus obligandi. Primus enim modus solum erat debitus, et ab altero impositus et mere necessarius. Secundus vero (dum, scilicet, accedit votum) est gratuitus et a propria voluntate assumptus et oblatus. Et ideo includit majorem et firmiorem applicationem voluntatis, et majorem reatum, si non impleatur. Potest etiam dici quod per hoc intendit Jacob aliquem specialem et supererogativum cultum Dei, ad quem prius non omnino tenebatur. Ad tertium dicendum, quod secundum litteram in hoc videtur vovisse, quod inter cetera loca in quibus coleret Deum, et quae dedicaret cultui Dei, esset ille lapis et locus ejus: et hoc invenitur ab ipso impletum infra trigesimoquinto. Vel nomine illius lapidis intellexit generaliter terram promissionis, in qua Dei cultus per ipsum et ejus semen erat singulariter celebrandus. Mystice tamen per lapidem illum intellexit Christum, super quem est domus Dei fundata. Neque fuit modicum in tantum revereri Deum et apparitionem ipsius, quod ex hoc locum illum in quo sibi apparuerat promiserit ei se in summa reverentia habiturum: et se ibi colere Deum, ac prophetice et praefigurative se ibi profiteri Christum venturum. Per infusionem vero olei designatur inunctio gratiae et laetitiae spiritalis quae fuit in Christo et in sanctis patribus: quam Jacob sensit in visione praefata, et quam sciebat effundi a Deo cum solido altari seu fundamento divini cultus. Ad illud vero de decimis dicendum, quod, ut aestimo, ipse supponit quod sic decimas in usus divini cultus expenderet, quod in suos carnales usus non reducerentur: et hoc potuit fieri quamvis ipsemet esset sacerdos. Nota quod hic secundo fit mentio de decimis. Primo enim per Abraham leguntur datae, hic vero per Jacob voto firmatae. Si autem quaeratur, unde venit quod per partem decimam significaretur pars soli Deo reddenda et ascribenda? Respondetur quod ex hoc, quia in humanis computationibus numerus denarius erat communiter assumptus pro primo perfectoque limite numerorum. Sed si tunc ulterius quaeras, unde hoc proveniat? Quamvis talium multas caussas reddere non oporteat, cum fuerint a voluntate humana; nihilominus duplex hic ratio redditur. Una, scilicet, sensualis, qua digitis nostrarum manuum resumimus illa decem: ideo communiter denarium pro mensura numerorum sequentium assumpserunt, praefigentes in illo numerum certum. Secunda ratio est magis intellectualis, ex proprietatibus scilicet numeri denarii sumpta; quia scilicet super septenarium, in quo Deus compleverat opera universi, addit ternarium, et ita quasi comprehendit universitatem rerum et Deum trinum: et hoc modo currit Decalogus praeceptorum; quia tria prima sunt ad Deum, septem vero alia sunt ad proximum pertinentia. Vel quia super quadraturam seu perfectionem ternarii addit unitatem finalem, scilicet super ter tria: quod videtur Deus observasse quando novem ordinibus angelicis qui constituunt ter trinas hierarchias, addidit ordinem hominum quasi decimum: in quo quidem est finalis unitas commendata, non solum quia factus est ultimo, sed etiam quia totum genus humanum conditum est in homine uno, et tandem reparatum in uno Christo, ubi naturae creatae et increatae facta est unio et personalis unitas in naturis. Nota quod visio scalae praefata allegorice refertur ad multa. Nam prout Jacob designat Christum fugientem malignum impetum Judaeorum, sic scala haec completur in ipso, juxta illud quod ipse Joannes dicit, videbitis caelum apertum et Angelos Dei ascendentes super filium hominis. Et regulariter in initiis solemnium statum et temporum aliquid simile reperies in principalibus capitibus illorum statum praemonstratum. Moraliter vero per scalam istam significatur perfectio vitae fugientium mundum; et per duo latera scalae, in quibus gradus scalae infiguntur, intelligitur spes duplicis providentiae Dei; aeternorum scilicet a dextris, et temporalium a sinistris. Vel duo testamenta, quibus innititur fides nostra. Vel duplex notitia, divinorum scilicet et mundanorum. Gradus vero scalae designant virtutem gradus et gradatos profectus. Ascensus vero angelici sunt illuminationes et meditationes ascendentes in caelum. Descensus vero sunt considerationes peccatorum et miseriarum, omniumque defectuum nostrorum, et condescensive compassiones ad proximum. Tali autem scalae sive vitae Deus est innixus sive infixus, promittens utique gratiarum et praemiorum dilatationem universalem.