|
Profectus vero Jacob venit in terram Orientalem, idest in
Mesopotamiam; quae respectu terrae promissionis, est versus
orientem. Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis evolverent
lapidem. Forte mos iste inoleverat ibi, aut propter laborem
frequentem revolvendi lapidem, aut quia non poterat amoveri nisi a
multis pastoribus insimul congregatis; vel forte quia non erat ibi
tanta copia aquae, quin oporteret eam sub certa mensura ab ovium
pastoribus distribui. Unde et ideo ille puteus stabat sic clausus, ne
quilibet pro libito inde posset aquam haurire. Dixitque Jacob ei,
date ante potum ovibus. Hoc dixit ut se illis exhiberet humanum, aut
potius ut ex hoc haberet occasionem adaquandi gregem Rachelis
venientis. Et adaquato grege osculatus est eam. Supponendum est quod
primo indicaverit se esse consobrinum ejus antequam oscularetur eam.
Elevataque voce flevit, scilicet vel prae gaudio, vel prae amoris
teneritudine, vel suae propriae peregrinationi compatiens. Nota pro
mysteriis, quod fugiens mundum et insidias Daemonis, relinquit
occidens culpae, et venit ad orientem solis aeterni; ibique in agro
exercitii virtualis, invenit puteum gratiae et sapientiae Dei:
tresque greges ovium, idest tres status fidelium et perfectorum:
simplicium scilicet incipientium, proficientium et perfectorum. Vel
status electorum legis naturae, scriptae et gratiae. Post quos, sive
in quorum fine venit Rachel, idest vitae contemplativae culmen cum
grege contemplativorum. Nec potest fieri putei apertio, et ovium
plena adaquatio seu potatio, nisi in adventu istius, vel in die
resurrectionis, cum erunt omnes oves electorum insimul congregatae.
Stat enim puteus grandi lapide clausus, idest partim lapidea duritia
litteraliter, partim ex lapidea duritia cordis nostri, partim ex
duritia severa justitiae Dei, nulli indigno contra justitiam aliquid
dantis; nec suas gratias volentis effundere, nisi sub proportionali
mensura. Christus tamen supra communem spem, antequam veniamus ad
ovile aeternae patriae, dum adhuc multum diei superest, idest multum
illuminationis solaris adhuc ab ipso in tertio statu mundi fiendae,
propter amorem Rachelis, lapidem amovebit, et fiet mira adaquatio
gregis ejus, tuncque sibi dabit osculum illud quod sponsa petit in
canticis, dicens, osculetur me osculo oris sui. Et postquam impleti
sunt dies mensis unius. Hic narratur quomodo Jacob duxit duas filias
Laban, et tandem duas ancillas earum; et quomodo pro filiabus Laban
servierat quatuordecim annis, et qualiter Lia sex filios habuit et
unam filiam. Ex qualibet vero ancillarum duos filios, ex Rachel vero
unum, scilicet Joseph: Benjamin enim non fuit tunc natus ex ea.
Contra vero errorem quorumdam aestimantium Jacob tamquam carnalem ista
egisse, nota primo, quod ipse fuit septuaginta septem annorum quando
venit ad Laban; quia sicut infra quadragesimo secundo dicitur, erat
centum triginta annorum quando intravit Aegyptum. Quo tempore fuit
Joseph triginta annorum: nam triginta annorum erat, quando eductus de
carcere, stetit coram Pharaone, prout dicitur infra cap. 41. Et
post hoc transierant septem anni ubertatis, et duo anni famis, prout
habetur capitulo quadragesimoquinto. Et constat ex hac parte quod
Joseph natus fuit ante illos annos quibus Jacob debuit servire, pro
mercede agnorum seu ovium. Unde infra 30, dicitur, nato autem
Joseph dixit Jacob socero, dimitte me. Et post hoc ait ei Laban,
constitue mercedem quam dem tibi. Et capitulo trigesimoprimo, dixit
Jacob ad Laban: per viginti annos servivi tibi: quatuordecim pro
filiabus, et sex pro gregibus tuis. Constat autem quod in primis
septem annis non fuit carnaliter copulatus Racheli vel Liae. Si
igitur a centum triginta annis Jacob, subtraxeris triginta novem annos
Joseph, et septem medios annos, in quibus servivit pro uxoribus
suis: jam igitur copulatis restabunt anni Jacob octoginta quatuor.
Si vero detraxeris septem primos ubertatis, restant septuaginta
septem. Videsne ergo quam castus fuerit, qui tot annos absque uxore
in virginitate permansit? Secundo ad hoc ipsum nota, quod Augustinus
contra Faustum optime probat ex hoc loco, quod Jacob castissime usus
est uxoribus suis. Cum enim Rachel, quae erat pulchrior et
praedilecta de jure, deberet illum in quadam nocte habere (sub quadam
enim lege justitiae videtur distribuisse uxoribus tempora sua) tunc
Lia dicente, quod ipsum conduxerat ut esset illa nocte cum ea, Jacob
non reclamavit ut diceret, imo intrabo ad Rachel, ad quam haec nox de
jure spectat: quod quidem dixisset, si ad ejus concubitum carnaliter
duceretur. Rursus libro tertio de doctrina Christiana probat hoc
generaliter de sanctis patribus. Primo ex Tobiae junioris oratione,
in qua ait, domine tu scis, quia non luxuriae caussa accipio uxorem
meam, sed sola posteritatis dilectione; et ex eo quod Angelus dixerat
ei, quod per tres dies continens oraret cum ea, et in sequenti nocte
in copulatione sanctorum patriarcharum admitteretur. Secundo hoc
probat ex rege David, de quo minus id verum posset apparere; tum quia
si ad uxores suas carnaliter afficeretur, inexpiabili odio contra
Absalon incestatorem earum motus fuisset, et tamen e contra ipsius
interitum vehementissime planxit, nec tunc proprias uxores cognovit;
tum etiam, quia cum in Bersabee illicito irruisset, increpatus de hoc
per Nathan prophetam, audivit ab ipso parabolam, de vicino multas
oves habente, qui in adventum hospitis sui unicam pauperis oviculam
exhibuit opulentam. Ex hoc enim patet quod immoderatae libidinis
appetitus, non fuit in ipso permansive, sed quasi in transitu. Unde
et ille appetitus non civis vel domesticus ejus, sed hospes vocatus est
a propheta. Sed sicut ibidem Augustinus ait, quosdam contra
praedicta movet, quia laqueis libidinis obstricti, etiam in una
conjuge non possunt experiri aut imaginari temperantiam illam quam
sancti patriarchae et prophetae, etiam in pluribus uxoribus habuisse
praedicantur. Sed contra tales arguit, quod eadem ratione possent
dicere, quod incredibile est etiam apostolos nostros, quando multorum
credentium celebrantur laude et praeconiis, et persequentium maledictis
infamantur, nec laudis esca fuisse illectos, nec contumeliarum aculeis
fuisse penetratos: quia, quando ipsi honorantur et laudantur,
intumescunt superbia; tanto avidiores inanissimae gloriae, quanto eos
magis et frequentius lingua blandior ventilaverit. Et contra impetu
irae et impatientiae horribiliter commoventur, quando se sentiunt
persequi et maledici. Sicut igitur primum fuit in apostolis, quamvis
ipsi propter suam corruptionem non possint hoc in seipsis experiri, sic
et in proposito. Sed forte contra hoc objicietur, quia etiam sanctae
virgines aut continentes novi testamenti sentiunt se non omnino posse
perfectam castitatem servare et experiri, nisi pro posse fugiendo omnem
imaginationem et aspectum et colloquium carnalis concubitus vel operis
conjugalis. Ad quod dicendum, quod aliter accipit ratio opus non
congruens, imo sibi inhibitum, et aliter opus sibi pro tempore
praeceptum. In primo enim occurrit pravitas et disconvenientia rectae
rationi contraria; in secundo vero occurrit ordo rationis et ordo
divini praecepti: et ideo recta ratio non ita potest experiri in primo
rectum ordinem virtutis, sicut facit in secundo, quamvis illa opera ex
se sint ejusdem generis: et sic respectu operis conjugalis est inter
sanctos prophetas veteris testamenti, et inter sanctos religiosos
novi. Nam opus conjugale est istis ex proprio voto inhibitum, nec sic
a lege Christi praeceptum, sicut erat in veteri lege; nec ita
congruit perfectioni evangelicae, sicut congruebat perfectioni veteris
legis. Rursus Dei gratia non ita movet aut ordinat hominem ad opera
sibi illicita et inhibita, sicut facit ad opera sibi congrua et
injuncta, et communi utilitati expedientia. Ad illa enim movet per
modum fugae et abominationis, ad haec vero deductive et moderative, et
pro quanto bona sunt approbata, aut relata in suum finem: et ideo non
ordinat continentes novi testamenti ad opus conjugale, aut ad
imaginationem ipsius, sicut ordinabat sanctos prophetas. Ulterius
honorificum ac decens divinae gratiae ac potentiae fuit, quod in omni
statu populi Dei a se solemniter instituto, aliquos ad perfectam
observantiam illius status perduceret, ita quod essent in vertice
montis illius status. Ergo sicut in abstractione virginali omnem
concubitum respectu sui intime abhorrentes quosdam perfecit in novo:
sic in conjugali propagatione populi Dei moderatissime exercenda
quosdam debuit perficere in veteri lege. Sed forte adhuc objicietur,
quia Jacob sic dicitur amasse Rachelem tamquam pulchriorem, quod
septem annis pro illa habenda servivit, et videbantur sibi esse pauci
dies prae amoris magnitudine, et ejusdem Rachelis amorem amori Liae
praetulit. Item non videtur quod ex Dei definitione Liam accepit;
imo sibi ignoranti fuit supposita; et ita aut ipsam debuit relinquere
tamquam sibi contra jus conjugii copulatam: aut ex tunc non debuit
ducere Rachelem. Item non videtur fuisse necessitatis quod earum
ancillas duceret, cum ex Lia satis prolium haberet. Ad primi
solutionem praenotandum est primo, quod aliud est, propter se et
principaliter ferri in alicujus pulchritudinem corporalem tamquam ut in
moventem ex hoc ad impudica et ad enervandam virilitatem cordis: aliud
vero est ferri in illam ut subinductivum ad amicitiam honestam et
socialem. Videmus enim quod pater aliquando subinducitur ad
praediligendum alterum filiorum, vel sociorum vel fratrum, propter
aliquam condecentiam decoris, vel aliarum proprietatum corporalium.
Hugo de s. Victore in quodam libello suo dicit, quod sicut idem
ferculum plus placet in scutella pulchra et munda quam in minus munda,
sic aequalis charitas plus placet et vehementius ad sui amorem allicit
in persona suavium gestuum et verborum, quam in persona rusticanorum
vel agrestium seu incompositorum verborum et gestuum. Secundum est
quod in quibusdam actibus exercendis est necessaria aliqua
delectabilitas et complacentia, ita quod aliter non est possibile illa
perduci ad effectum et finem suum. Unde Augustinus in libro
confessionum dicit quod ad actum comestionis est necessaria aliqua
complacentia cibi; alias enim corpus non reficeret, imo nec gustari
aut deglutiri posset, nisi solum ad horam, ut quaedam horribilia
medicamina: et consimiliter videmus quod ad discendum est necessaria
aliqua complacentia eorum quae doctrinaliter audiuntur vel leguntur vel
meditantur, alias enim non posset homo ibi diu persistere, nec eorum
veritas imbibi menti; et de hoc genere est actus conjugalis generativus
prolis. Et ideo in talibus sic oportet moderari hujusmodi
complacentias eis coordinatas, quod cum oportet eas admittere, non
quasi propter se expetitas, sed solum ut operi utili contraditas et
connecessarias; quamquam vitiositas sibi annexa sit semper detestanda.
Tertium est quod viri perfecti in aliquibus circumstantiis quorumdam
operum suorum plerumque infirmantur etiam respectu illorum operum quae
alias multum perfecte exercent: sicut patet in magnis zelatoribus
justitiae et veritatis, qui ex hoc aliquando in increpatione aliqua vel
impetuositate aliquem excessum faciunt; aut in sancto multum liberali
et hospitali, qui aliquando in dono vel in laetitia et hilaritate ad
hospites vel pauperes superexcedit. Hujusmodi excessus sive defectus
partim per infectionem ipsius operis et aliarum circumstantiarum ejus
excusatur: partim vero per processum temporis, et per continuum
incrementum virtutis expurgatur et expiatur: partim vero per alias
perfectiones ceterarum virtutum et operum quodammodo recompensatur.
Igitur juxta tres modos praefatos debet intelligi amor Jacob ad
Rachelem: et idem est de aliis consimilibus. Ad secundum dicitur
quod ex hoc potius in parte posset contrarium argui. Si enim Jacob ad
amplexus Rachelis multum voluptuose ferretur, tunc in prima nocte
omnino voluisset sensus suos pascere illius decore et alloquiis
blandis; et tunc non potuisset falli, an alteram vice illius
ignoranter haberet; cujus tamen contrarium hic legitur contigisse.
Quod autem cognito, quod esset Lia, non ipse a conjugio recessit,
imo potius acceptavit, fuit ex duplici causa insimul concurrente.
Prima fuit, secundum Augustinum, rationabilis pietas; ne scilicet
illa ex hoc vituperaretur, et ne illam ludibrio habuisse videretur.
Secunda causa principalior et formalior fuit, quia in spiritu percepit
Deum velle quod utramque sororem duceret in uxorem. Nam Rachelem jam
prius duxerat quantum ad consensum expressum ratum et apertum, per
nuptiarum convivium, promulgatum et celebratum; et ideo Rachel
simpliciter erat sua uxor. Liam vero postmodum propter incidentes seu
accedentes causas accepit. Ad illud vero de ancillis, satis patet per
ea quae supra decimosexto, de Abraham respectu Agar dicta fuerunt.
Quid enim mirum si hoc per divinam revelationem fecit, quando artem de
concubitu ac conceptu et partu ovium Angelo revelante peregit? Prout
infra trigesimoprimo habetur. Rursus ex serie literae hujus habetur,
quod ancillas non duxit nisi jussus ab uxoribus suis: et hoc propter
solum amorem prolis; primam namque ancillam duxit ut satisfaceret
immenso dolori Rachelis, quae fere moriebatur, quia non poterat
habere prolem. Quid autem mirum si a sancto viro suo edoctae, quod
Deus sibi et patribus suis infallibiliter promiserat, populum
innumerabilem ex ipso propagandum, et tandem Christum in quo Dei
cultus fundaretur et in omnes gentes diffunderetur: quid inquam mirum
si hoc edoctae, pia charitate inardescebant ad prolem ex ipso
habendam, cujus fidem et sanctitatem tanta et tam assidua experientia
comprobabant, quod de ea dubitare non poterant nec debebant? Quid
etiam mirum si vir sanctus haec sciens et docens, soli charitati earum
condescendebat? Rursus notandum quod si Jacob libidinose dilexisset
Rachelem, quando pro ea septem annis servivit, non tantum distulisset
illi carnaliter commisceri, saltem per dolos et vias occultas. Non
enim fuit difficile captare ad hoc horas et modos. Potius igitur est
mirandum, quod cum viri, et praecipue divitum filii et magnorum,
solebant pro uxoribus magnas dotes expetere et accipere, ipse non solum
nullam dotem quaesivit, imo pro eis per duas septenas annorum
servivit: quod nullatenus vir prudens et valens fecisset, nisi
divinitus revelationibus duceretur. Unde et quod dicitur, videbantur
illi pauci dies prae amoris magnitudine, si amor iste fuisset
libidinosus, potius deberet contrarium dici, eo quod talis amor est
impatiens morae, nec rationem attendit; quamvis post factum multus
labor pro amasia jam impensus videatur paucus etiam libidinoso amori.
Quare imposuisti mihi? Id est, quare talem imposturam vel
deceptionem mihi fecisti? Et hebdomada transacta Rachel duxit
uxorem. Ex hoc infertur quod quidam male aestiment quod post septem
annos alios Jacob Rachelem accepit uxorem. Non enim ita est, sed
post septem dies nuptiarum Liae. Sorore sterili permanente, id est
non foecundata: vel forte ad literam sterilis erat. Nota secundum
Hieronymum, quod Lia filium primum vocat Ruben, qui interpretatur
visionis filius. Dixit enim quod, vidit dominus humilitatem meam, id
est dejectionem, quia a viro meo despiciebar. Vidit, inquam, et
misertus est mei. Secundus dicitur Simeon, id est auditio. Quoniam
audivit me dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi. Tertius
levi, id est additio, sive appositus aut applicatus; quia dixit,
nunc copulabitur mihi vir meus, et cetera. Vel secundum Hieronymum
potest juxta Hebraeum transferri: nunc persequetur me vir meus, id
est valde firmo amore me usque in finem vitae meae sequetur. Quartus
dicitur Judas, id est confessio, et secundum Hieronymum sumitur
confessio hic pro gratiarum actione, vel laude; sicut in Evangelio
dicitur, confiteor tibi, domine, pater caeli etc.; id est, gratias
ago tibi, vel glorifico te. Quintus de Bala ancilla Rachelis
vocatur Dan, id est, judicium: dixit enim, judicavit mihi dominus,
id est judicium mihi fecit exaudiens preces meas justas et pias.
Sextus ab eadem vocatur Nephtalim, id est, conversio vel
comparatio; dixit enim, comparavit me dominus, id est coaequavit seu
assimilavit cum sorore mea, et quasi me convertit, sive trastulit ad
foecunditatem illius. Septimus de Zelpha ancilla Liae dicitur Gad,
id est, feliciter vel in procinctu, seu in eventu; dixit enim se esse
ex eo bene fortunatam, seu quod in bona fortuna et expedite veniebat.
Octavus ab eadem dicitur Issachar, id est merces; cujus causa fuit
quod virum mercede mandragorarum conduxerat, et quia Deus istum,
tamquam mercedem Liae dederat: quia ex charitate prolis dederat
ancillam suam viro suo. In quo verbo Liae expresse patet, quod ex
divina charitate movebantur ad ista. Imo certe omnia quae dicunt in
impositione nominum filiorum aperte indicant quod in omnibus his
humiliter et fideliter ferebantur in Deum, et suos partus Deo
exaudienti et inserenti ac judicanti illos ac nomina ascribunt. Et hoc
ipsum facit Moyses, utpote quando ait, videns autem dominus quod
despiceret Liam, aperuit vulvam ejus; et iterum post, et exaudivit
preces ejus concepitque et peperit filium quintum. Et iterum de
Rachele dixit: recordatusque dominus Rachel, exaudivit eam et
aperuit vulvam illius. Decimus dicitur Zabulon, idest habitaculum
fortitudinis: dixit enim: amodo habitabit vir meus mecum, quia genui
ei sex filios: propter quod et praemisit, dotavit me Deus dote bona,
scilicet sex filiis, qui amabiliores erunt viro, quam si multam
pecuniam ei Lia in dotem attulisset. Habuit etiam filiam Dinam quae
interpretatur causa vel judicium. Fuit enim causa jurgii in
Sychimos, et ita occulto Dei judicio sic fuit vocata. Post hoc de
Rachele natus est Joseph, qui interpretatur augmentum; sic dictus,
quod sibi alium addi mater optaverat.
|
|