CAPUT 3

Sed et serpens erat callidior. Praemisso de hominis conditione, agitur de ejus per peccatum destructione. Et primo narratur ejus tentatio, et secundo ejus praevaricatio et concupiscentialis infectio, ibi, vidit igitur mulier. Tertio ejus a Deo justa punitio, ibi, et cum vidissent et cetera. Primo igitur tangit astutum processum in tentando: quia primo venit ad mulierem, sicut ad partem generis humani infirmiorem: non enim venit ad virum, quia vir in assumpta natura facile posset ipsum et fraudem suam dignoscere: sed solum ad mulierem quae non fuit tantae prudentiae quod ipsum dignosceret, nec tantae constantiae quod sibi resisteret. Et in tentando procedit, non asserendo, sed interrogando; nec interrogando illam de re de qua intendebant evidenter, sed latenter et universaliter: quia si expressisset de ligno scientiae boni et mali, dicendo, quare praecepit vobis Deus ne comederetis de ligno scientiae boni et mali: magis posset habere suspectum quod intenderet aliquod malum. Sicut si aliquis vellet de aliquo inquirere caute si in aliquo loco fuisset: magis quaereret in universali. Fuit hic aliquis homo de tali regno? Ut ad quaestionem universalem, reciperet quaestionem specialem. De ligno autem scientiae boni et mali praecepit et cetera. Et quia homo quandoque vitat peccatum timore poenae: excludit timorem mortis, dicens: nequaquam moriemini. Sub testimonio etiam divinae scientiae et auctoritatis, subdit incentivum magnae ambitionis et curiosae perscrutationis, dicens: scit enim Deus et cetera. Invocat testem Deum ad falsum, et assumit Deum et suam scientiam in vanum: unde ex hoc est pater mendacii et perjurii. Dicit igitur, sed et serpens et cetera. Ex ista litera innuitur, quod in isto serpente erat aliqua intellectualis substantia, et ex hoc quod loquitur caute et astute, et ex hoc quod dicitur quod erat callidior. Si autem quaeritur, cur Deus permisit hominem tentari? Dicendum, quod tentatio dicit actum qui est ad hominis experimentum: sicut tentatur homo in scientia, quando in aliqua difficili quaestione probatur: et consimiliter spiritualiter tentatur, quando ejus vires spirituales per aliquem actum homini difficilem probantur, ut quando allicitur fortiter per delectabilia vel terretur per tristabilia: et sic probatur vel virtus vel infirmitas sua. Sicut dicit philosophus in Lib. Elench. de syllogismo tentativo, qui non est ad habendum conclusionem, sed tantum ad habendum de hominis scientia argumentum. Ista autem tentatio potest esse quantum ad intentionem alicujus vel permittentis vel tentantis, ad tentati laudem et promotionem, vel saltem ad alicujus boni de illa tentatione extractionem. Et isto modo tentat Deus, sicut infra dicitur, tentavit Deus Abraham. Isto modo etiam tentari permittit, et etiam ex caussa bona: et sic permisit hominem tentari. Alio modo tentare dicitur in ordine ad dejectionem: et sic tentat Diabolus. Si quaeritur: quare Diabolus non apparuit Evae in propria specie? Dic quod homo non poterat in statu innocentiae videre substantias separatas: unde indigebat alicujus imaginis adminiculo. Et quod ita sit, patet. Nam distabat hierarchia angelica ab humana, quantum ad societatem secundum Dionysium et quantum ad intelligendi modum naturalem, sicut dicit 4 c. hierarchiae angelicae. Si autem videret Angelos clare, et spiritus, non poneretur nec differentia nec distantia. Praeterea si Angelos aspiciebat, multo magis omnia animalia et eorum intima. Igitur non oportuisset adduxisse ea ad nominandum ea. Item si Eva Angelum vidisset, bene advertisset, quod non esset beatus: quum rationabile sit credere, sicut a plerisque tenetur, quod in genere naturae spiritualis et intelligibilis, Daemon est natura horribilis. Nam in eo (ut puto) pulchritudo naturalis ex deformitate sui criminis est limitata; sicut etiam anima rationalis quae est substantia incorruptibilis sicut angelica, facta est ex conjunctione cum carne infecta et foeda. Verum est tamen quod secundum Dionysium, naturalia substantialia eis remanserunt integra, quod non est contra istud; quia hoc exterius esse, accidentale potius est, quam esse substantiale. In signum hujus non permittuntur communiter assumere nisi corpora turpia eorum deformitati convenientia. Item gradus substantiarum est secundum gradus operationum. Ideo cum habeant Angeli ulteriorem gradum entis, etiam habent ulteriorem gradum operationis: quod non esset si primi parentes agnoscerent naturaliter Angelos; cum illud sit eorum supremum intelligibile per naturam. Si autem opponitur quod anima Adae ita erat in potentia conjuncta, sicut anima separata, quia corpus tunc non erat corruptum, nec eam aggravabat; ac ideo cum substantias separatas videant animae separatae, videtur quod animae conjunctae tunc vidissent: ad istud respondent aliqui, quod naturale est animae conjunctae nihil videre nisi cum phantasmate: unde cum Angeli non cadant sub phantasmate, tunc non poterant videri. Ista responsio tamen non est sufficiens, neque videtur valere. Quod enim anima innaturaliter existens extendat se naturaliter ad nobiliorem operationem, quando habet modum suum debitum et convenientem, videtur absurdum. Praeterea sic damnati post resumptionem corporum non viderent horribiles facies Daemonum: quod tamen ponitur eorum maxima poena. Sic etiam beati in suis corporibus non viderent Angelos bonos in genere proprio, sed tantum in verbo: et sic non gauderent in societate eorum. Ideo potest dici quod animae conjunctae vel animae separatae ex earum naturali conditione non possunt videre substantias separatas, cum substantiae separatae sint naturaliter in alio genere quam animae: quia illae sunt separatae, ita quod non possunt corporibus conjungi ut ea informent; hae autem sunt ita conjunctae, quod tamen possunt separari. Quod autem animae vel conjunctae vel separatae videre possint substantias illas inconjungibiles, hoc habent ex aliquo sibi supernaturaliter addito, quod eis additur regulariter in statu determinato: sicut in statu extra meritum sive anima sit conjuncta, sive sit separata; et hoc ad bonorum gaudium et ad malorum supplicium. Sicut videmus etiam quod corpora resumpta ex naturali complexione non essent incorruptibilia, nec damnatorum, nec beatorum: cum tamen ex aliquo supernaturaliter addito et communiter et immutabiliter dato habebunt incorruptibilitatem. Bonorum quidem corpora propter suum bonum: malorum autem propter suum continuandum supplicium. Si quaeritur, quare in specie amicabiliori non apparuit, sicut specie humana? Dicit Beda, secundum quod refert Magister in historia, quod serpens ille quem elegit Diabolus ad decipiendum, fuit quidem serpens, sed habens vultum quasi muliebrem virgineum: ut sic quasi ex similitudine formae sibi applauderet. Vel dicendum, quod non tentavit Diabolus, nisi sicut fuit a Deo permissus. Fuit autem permissus in specie serpentis, ut per hoc quod est animal turpe et venenosum posset Eva aliqualiter deprehendere dolum suum: ut tentatio, scilicet, esset minus violenta: et si caderet esset Eva minus excusabilis. Si quaeritur, utrum ille serpens esset serpens verus vel assumptus ex vaporibus formatus? Non est magna vis: tamen verisimile est quod fuit ex vaporibus, quia ille est communis modus Daemonis. Sed numquid credidit mulier quod serpens qui loquebatur esset serpens purus, vel quod in eo esset Angelus? Aliqui credunt quod nullo modo Eva fuit ita fatua, quod hoc credere posset: praesertim cum in eis nullus error posset esse nisi peccatum praecessisset, quia omnis error est poenalis: quamvis ignorantia vel nescientia possit esse naturalis. Item decuit eam esse sapientissimam, sicut universalem matrem totius humani generis: parum autem sciret, nisi sciret, illam distinctionem humanae speciei contra totum genus animalium esse per rationale et irrationale, cum illud sciant pueri artistae. Praeterea si credidisset quod esset tantum serpens, non fuisset ei locuta de altissimis tamquam parum ratione utenti. Nec igitur credidisset de rebus altissimis et secretissimis, scilicet quod esum consequeretur scientia deorum, quod non poterat capi ex vi aliqua ligni, sed ex vi aliqua divina, et quasi modo sacramentali assistente illi ligno, sicut dicetur super illum passum. Ideo puto eam non credidisse esse purum serpentem, sed scivit Angelum sibi in serpente loquentem. Et quamvis crederet forte eum bonum Angelum, non propter hoc deprehendebat ejus fraudem; quia Angelus eo modo loquebatur quo poterat loqui homini pro illo statu: unde quod corpore utebatur erat ex necessitate, unde non poterat deprehendi quod fieret ex mala voluntate. Ne comederemus et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Rerum enim illicitarum non tantum prohibetur usus, sed etiam tactus. Et intelligo de tactu qui ordinatur ad usum de propinquo: unde sicut prohibitum est uti muliere carnaliter impudice, ita tangere tali tactu, qui de se ad talem actum disponit, vel in se illum intendit, sicut tangere impudico tactu. Sed quaeritur quomodo potuit esse in muliere talis haesitatio cum prius non peccasset? Dicendum quod potuit haesitare absque culpa, an sententia illa esset data omnino irrevocabiliter, aut quod sic inferretur, nisi Deus vellet eam misericorditer remittere: sicut etiam dicit Anselmus de casu Diaboli, quod primus Angelus nescivit se sic peccare, ut foret irrevocabiliter damnandus, sicut fuit. Item alio modo potest responderi, quod sicut dicit Augustinus Lib. 2 super Genesim ad litteram cap. 16, quod aliqua elatio praecessit in muliere, quae excaecavit ejus intellectum, et inclinavit ad credendum: et fuit forte elata ex blando modo loquendi et reverenti modo quem tenuit Angelus loquendo cum ea. Mulier enim quasi a natura est magis gloriosa et magis gloriae cupida. Dixit autem serpens ad mulierem. Nequaquam: scit enim Deus et cetera. Verbum est scriptoris vel Moysi. In quolibet enim libro inveniuntur quaedam verba quae non dicuntur in persona scriptoris sed alicujus alterius; sicut illa verba, non est bonum hominem esse solum et cetera. Alia autem sunt verba scriptoris aliquam veritatem enunciantis; sicut illa verba, in principio creavit Deus caelum et terram et cetera. Sicut hic dicitur, dixit autem serpens ad mulierem. Diabolus secundum veritatem, serpens secundum apparentiam sensibilem, et secundum metaphoricam proprietatem dicitur. Et vocat eam proprie mulierem: quia jam ex haesitatione probaverat eam mollem et inconstantem. Et sequitur, nequaquam moriemini, ubi ut intendat ad transgressionem, promittit impunitatem et abjicit divinum timorem. Inter omnia enim quae tenent hominem in bono et retrahunt a malo, est timor divinus. Nam qui timet Deum faciet bona. Et ideo cum vult Diabolus introducere peccatum in mentem hominis, conatur abjicere timorem Dei et suae justitiae vel sui rigoris, et introducere curat praesumptionem impunitatis et securitatem malam: et tunc aperit ostia mentis omni iniquitati, malitiae et vanitati. Propter hoc dicit Diabolus: nequaquam moriemini. Scit enim Deus, quod in quacumque die comederitis, eritis sicut dii scientes bonum et malum. Ecce quod advocat divinam scientiam in testimonium falsitatis. Sed quaeritur, quam apparentiam potuit habere verbum serpentis, quod ex comestione unius ligni, homo scientiam reciperet boni et mali. Imo tantam scientiam sicut divinae personae. Scientia enim non acquiritur per comestionem, sed per studium et spiritualem et intellectualem exercitationem; unde videtur fatua fuisse valde si hoc credidit: vix enim est homo ita simplex qui hoc crederet, quod ex comestione alicujus generaretur menti aliquis habitus. Cibus enim agit in ventrem non in mentem: restaurat corpus, non mentem. Ad quod dicendum quod Eva non ita fatua fuit, nec Diabolus ita incredibile proposuit: imo cautissime processit. Nam secundum Augustinum in sermone de sancto Laurentio, quantumcumque aliquid sit incredibile, si video de facto simile, judico esse possibile: unde dicit nam cum mihi quaedam impossibilia videbantur, cum simile esse conspexi, possibilia esse cognovi sicut dicit de passione sancti Laurentii. Multipliciter autem probaverat, quod lignum vitae quasi modo sacramentali erat, conveniens ex vi divina sibi assistente respectu utentium ad praeservandum corpus humanum ab omni corruptione, secundum quod dicit Augustinus Lib. 13 de Civit. Dei, cap. 20: ac per hoc simpliciter poterat credere valde leviter quod lignum illud per vim divinam sibi assistentem perficeret in cognitione mentes sumentium de illo ligno: ideo quia leviter potuit credere propter simile, Diabolus sicut verisimile proposuit; et ipsa ex simili experto statim illi credidit et consensit. Et nota cum dicit, aperientur oculi vestri. Intelligit non de oculis corporalibus sed mentalibus. Bonum enim et malum objecta oculorum sensibilium non sunt, sed intellectualium: unde locutio est metaphorica qua corporalia transferuntur ad spiritualia. Oculi dicuntur secundum Papiam, quia eos ciliorum tegmina occultant; unde oculi quasi occulti: et dicuntur ab occulo occulis. Et hoc ponit Isidorus Etymologiarum Lib. 2, cap. 1, et Papias eadem verba ponit. Et attende quod dicitur, et aperientur oculi vestri: non quod essent clausi totaliter et cognitione carentes: sed quia non erant ad sciendum bonum et malum intenti. Vidit igitur mulier. Ponitur post tentationem ipsa praevaricatio. Et ponuntur tria per ordinem. Primo vidit, postea tulit, deinde comedit; propter tria quae sunt in peccato: scilicet, cogitatus, cum dicit, vidit. Ideo summe cavendum est quid homo in corde revolvat: quia omne malum intrat per sensus et cogitatus: unde ille est janitor Diaboli, scilicet, oculus et malus cogitatus: qui introducit bestias Inferni, quae animas vastant, secundum illud Thren. 3: oculus meus depraedatus est animam meam. Et ponuntur tria quae sunt in cogitatu, quae solent movere affectum: scilicet bonum utile, quod ponitur cum dicitur, bonum ad vescendum: bonum honestum cum dicitur, pulchrum oculis: bonum delectabile cum dicitur, aspectu delectabile. Et cum ista affectum moveant, sequitur, et tulit de fructu. Nisi consensisset non tulisset. Tertio post cogitatum vel consensum sequitur effectus, et comedit. In quo fuit completum peccatum. Non tantum autem peccatum suum consummavit, sed etiam aggravavit, eo quod virum ad consimile peccatum sollicitavit. Illud autem potuit facere vel ex carnali et naturali affectione, quia dulcedinem fructus probaverat, et quod erat bonum et dulce voluit socio communicare: vel potuit esse ex vitiosa et corrupta voluntate; quia jam in aliquo se peccasse sensit: et ex societate viri in crimine excusationem sui criminis quaesivit. Et comedit. Mirum est quod Adam ita cito consensit, cum ita esset illustratus. Ad quod potest dici quod Adam non credidit sicut Eva. Nam quia Eva credidit, propterea dicit apostolus 1 ad Timoth. 2: Adam non est seductus, sed Eva seducta fuit. Sed quamvis non credidit illud, eritis sicut dii etc. videtur quod seductus fuit. Nam Augustinus, Lib. 14 de Civit. Dei cap. 11 et 13, dicit quod inexpertus divinae severitatis aestimavit se in Dei oculis ita charum, quod sententiam de morte non exequeretur super eum: ac ideo Eva multipliciter forte suadente comedit, quia cum multum eam diligeret et aliam sociam non haberet, noluit eam contristare: unde ex tali caussa frequenter fit quod offenditur Deus ne offendatur amicus. Nec propter hoc minus peccavit, secundum Augustinum ibidem: immo magis, quia sciens et prudens peccavit: unde multum exaggerat Augustinus istius peccati magnitudinem. Et aperti sunt oculi amborum. Non quod prius essent clausi; sed quia tunc experti sunt quod non habebant, scilicet, differentiam boni et mali: cumque cognovissent se nudos. Quamvis prius scirent se nudos, hoc tamen dicitur, quia prius non habebant id sicut verecundum, nec sicut damnosum: ideo super nuditatem oculos non ponebant. Sicut homo in camera non curat de incompositione sua, sicut non consideratur quod nec est causa boni nec mali: sed quando est in aperto tunc convertit se ad suum defectum: quia sibi infert verecundiam, consuerunt folia ficus. Non cum acu vel ferro, sed forte cum aliqua herba, vel junco tenui ad modum fili, et fecerunt sibi perizomata, idest circumcinctoria, quasi brachas, a peri, quod est circum, et zoma, quod est corpus, et cum audissent. Hic agitur de primorum parentum punitione. Et primo de eorum accusatione. Secundo de eorum misericordi conservatione: et vocavit Adam. Tertio de eorum a Paradiso ejectione, ecce Adam et cetera. In primo sic procedit sicut bonus et optimus judex: unde originaliter et radicaliter hic docetur processus judicii. Primo enim ponitur judiciaria inquisitio seu interrogatio. Secundo interseritur peccantium confessio, ibi, mulier quam dedisti mihi et cetera. Et tertio subditur condemnatio, ibi, ait dominus ad serpentem. Dicit igitur, cum audissent vocem domini deambulantis. Ista Dei apparitio, secundum Augustinum 11 super Genes. cap. 33, fuit facta per creaturam visibilem sive formam: unde et auribus sensibilibus audierunt aliquam vocem corporalem; et hoc ut ipsi homines cum Deo tamquam cum homine loquerentur, sicut Abraham locutus est cum Deo ad quercum Mambre. Si quaeritur, quomodo cognoverunt quod ille esset modus Dei vel lex ejus, et quod ille qui loquebatur esset Deus? Dicit Augustinus, cap. praefato, quod satis probabile est, solere Deum in forma humana illis hominibus apparere: quia per creaturam tali actioni congruam, vel potest dici, quod in forma qua apparebat, relucebant quaedam divinae majestatis insignia et auctoritatis: ex qua vel cum qua immittebatur audienti vel intuenti sensus divinae praesentiae. Ad auram post meridiem. Id est, hora nona. Nam sexta hora, secundum quosdam, peccavit, et etiam sexta die. Littera autem Hieronymi habet, ad vesperam. Et loquitur de eo ad modum viri in horto suo propter aestum refrigerium quaerentis. Et dicitur aura ab aere, quasi aera: quia levi et suavi motu aeris facta. Abscondit se Adam. Quaeritur quomodo Adam fuit ita demens, quod Deo cujus oculi intima omnium rerum penetrant, se occultabat, et maxime per latibula lignea? Ad hoc Augustinus, Lib. 2 super Gen. cap. 33, respondet, et dicit quod non est mirum si ex passione pudoris et timoris fecit aliqua dementiae similia, cum homines prudentissimi, ex talibus passionibus, ita frequenter ligentur, quod fiunt quasi pueri et tremuli et trepidi, et verbum et usum rationis amittunt. Et hoc praecipue potuit contingere, quia etiam judicem suum sentiebat non tantum fide, non tantum mente, sed etiam corporali specie. Ideoque majorem timorem ingerebat, in medio ligni Paradisi, id est, in medio lignorum, singulare pro plurali assumendo. Haec autem apparitio Dei fuit facta homini ut reduceretur ex tali timore ad poenitentiam: secundum quod patet secundum faciem litterae. Et dixit ei: ubi es? Haec autem vox vel quaestio, non fuit Dei ignorantis, sed Dei responsionem de miseria in quam ceciderat extorquere volentis. Fuit etiam insultantis et vocantis Adam ad comparendum coram judice pro meritis recepturum. Culpa enim sua eum coram Deo accusabat: et Dei justitia eum ad judicium proclamabat, cum dicit, Adam ubi es? Et interrogavit prius Adam quam Evam, quia peccaverat recentius: ideo peccatum suum erat recentius. Nam procedit more hominum inquirentium absconsa et occultiora per praesentiora et patentiora. Item interrogat eum prius, quia ipse erat principalior, et corruptio generis humani magis ad ipsum spectabat. Item alia ratio est, quia veritas ut est virtus moralis, est ex quadam constantia, et audacia est dicere rem sicut est. In timore autem audaciores sunt homines quam mulieres, et fortes quam molles. Item quia a naturali complexione est homo veracior: et citius confiteretur culpam; ideo a poena suae nuditatis inquiritur; et concludit suam culpam, quia per culpam inciderat in illam poenam, cum dicit, quis vero ostendit tibi quod nudus esses, nisi quod de ligno de quo tibi praeceperam ne comederes, comedisti? Et nota quod serpens non interrogatur, quia omnino perversus erat et obstinatus et finaliter condemnatus; ideo illa interrogatio nihil profecisset, quia non fuisset correptoria. Dicit tamen Augustinus, Lib. 11 super Genesim cap. 36, quod ideo non interrogavit serpentem, quia hoc fecerat non per seipsum, sed per Diabolum moventem ipsum, sicut Angelus locutus fuit per asinam: unde vult quod fuit verus serpens. Mulier quam dedisti mihi. Ecce quod culpam suam refert et in mulierem et in Deum per reductionem, quia Deus dederat mulierem. Haec autem dixit ut fortius se excusaret, credens quod Deus sibi citius remitteret, ex quo ab aliquo a Deo dato homo ad peccandum occasionem acceperat. Unde cum homo quaerit excusationis suffugium, nunquam petit veniam; nusquam infirmus implorat medicinam. Attende tamen quod isti suam culpam non negant sicut Cain, sed in alium referunt ut allevient et excusent. Non tamen a toto, quia sciebant quod habebant libertatem et scientiam, et cognitionem, et gratiam, quibus accedentibus poterant peccato resistere et non consentire. Tamen volebant se excusare a tanto; quia culpabilius est cadere nullo instigante, quam aliquo suadente; ideo homo refert in mulierem aut in serpentem. Ista est enim natura conspirantium in aliquem, quod quando reprehenduntur, unusquisque totum malum in alium refundit et excutit a se quantum potest, et alteri imponit: et sic solvitur talis concordia, sicque contigit in proposito. Serpens decepit me. Ex hoc patet quod capiebat in serpente ipsa Eva aliquam substantiam ratione utentem, quia nunquam naturae brutali imponeret quod decepisset eam: quia decipere est naturae sagacioris et astutioris. Ideo etiam ipse homo de muliere non dicit, mulier decepit me, quia tunc recognovisset mulierem aliquo modo astutiorem et simpliciorem: unde mulier in serpente credidit esse Angelum sagacioris et astutioris naturae. Et ait dominus ad serpentem. Ubi dat poenas pro peccato. Et debito procedit ordine: quia sicut peccaverunt, ita secundum ordinem puniuntur. Quia fecisti hoc, ideo maledictus eris. Aliqui exponunt literam istam moraliter, referendo ad mores. Vel ad malitiam Diaboli, exponendo mystice non literaliter. Tamen credo quod potest literaliter exponi de serpente vero. Nam ex facto isto est animal generi humano odiosum: quia fuit primae praevaricationis instrumentum. Unde sicut signum crucis est Diabolo odiosum, quia fuit instrumentum quo Christus exhibuit nobis nostrae liberationis beneficium: ita similiter serpens est apud homines maledictus, quia fuit talis maledictionis instrumentum. Unde est maledictus super omnes bestias terrae. Et licet sit animal venenosum, tamen ex eventu isto est redditum magis odiosum. Quare autem est punitus serpens, cum non sit animal quod habeat liberum arbitrium? Dicendum quod illud fuit ad ostensionem divinae justitiae, et scandalum vitandum, ne videretur quod Deus peccatum alicujus naturae intellectualis dimitteret impunitum: ideo sicut fuerat in eo aliqua similitudo intellectualis, quia scilicet loquebatur: ita esset in eo aliqua similitudo poenae inflictae pro peccato. Quod autem sequitur, super pectus tuum gradieris, et terram comedes omnibus diebus vitae tuae, quidam exponunt et dicunt quod serpentes tunc ibant et incedebant erecti, et vescebantur fructibus, vivebantque de terrae nascentibus, sicut recitat Magister in historiis. Unde quod super suum pectus gradiantur, habent ex ista sententia, non ex natura. Hoc autem frivolum videtur. Nam nos non videmus quod habeant pedes vel instrumenta quibus possent incedere erecti, cum pars eorum ultima sit in fine debilior ad totum corpus, et ita illud ei non possit inniti. Ideo dico quod aliqua incommoda sunt quae habent serpentes ex ista sententia, sicut quod est maledictus et horribilis redditus ex isto facto, et ex facti consideratione fidelibus, et ex instinctu aliquo per divinam justitiam et ordinationem complantato in omnibus forte, sicut etiam est sequens poena quae ponitur consequenter cum dicitur: inimicitias ponam inter te et mulierem. Aliqua autem sunt incommoda quae habuit ante, sicut ista, super pectus tuum gradieris, et terram comedes. Et ista ponuntur et replicantur ut ex hoc aggraventur alia, et appareat major poena, sicut major est afflictio addita infirmo quam sano. Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ad literam credo quod ex aliquo instinctu facto in muliere a Deo, habet quemdam horrorem et imaginationem quasi naturalem ad ipsum serpentem. Unde fit ut mulieres magis nitantur istam speciem exterminare, et caput suum conterere. Vel aliter dici potest, quod mulier ex natura habeat, sicut sexus infirmus, quod ista venenosa horreat, quod ante non horrebat in statu innocentiae: et tunc hoc habebat ex speciali dono divinae gratiae, quod poterat certitudinaliter istorum nocumenta vitare, ac ideo non curabat ista persequi: sicut etiam ex natura complexionis nunc patitur in partu mulier, tamen ex gratia Dei non pateretur in statu innocentiae. Ideo ex culpa quae istam gratiam privavit, est ista poena. Item poterat esse quod aliquid erat in animalibus brutis, et aliqua impressio qua homini obediebant et parebant. Ista autem omnia cessaverunt per hominis culpam. Animalia enim fuerunt suis naturalibus passionibus relicta, et mulier fuit omni gratia destituta: et gratia gratum faciente, et omni alia gratis data. Ideo ex peccato factae sunt inimicitiae isto modo inter serpentem et mulierem. Unde dicitur: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo illius. Quod dictum est secundum literam; quia serpens ambulat super pectus, insidiatur calcaneo, sicut parti sibi propinquae, ad quam facilius potest attingere: et ipsa conteret caput tuum. Quia aliquid haerens terrae, de facili potest ipsum terere. Mulieri quoque dixit, multiplicabo aerumnas tuas et cetera. Ecce ubi ponitur poena mulieris. Et ponuntur hic poenae quatuor. Prima multitudo inopiae et miseriae: unde dicit, multiplicabo aerumnas tuas. Secunda est poenalitas gravidationum et impraegnationum. Nam per conceptus non intelligit conceptum prolis qui fit per coitum, in quo est inordinata delectatio vel libido; sed intelligit impraegnationem subsequentem ipsum conceptum, quando proles crescit et augmentatur, in qua impraegnatione et gravidatione multa incommoda concomitantur. Unde Hieronymus dicit quod ubi nos habemus, aerumnas tuas et conceptus tuos, Septuaginta habent: tristitias tuas et gemitus tuos. Tertia poena est dolor parturientium, quae maxima est propter raritatem complexionis mulierum, et teneritudinem illarum partium, et arctitudinem earum, respectu suorum foetuum. Item propter abundantiam retentorum menstruorum sanguinum, quae si non bene purgantur, infinitae infirmitates et torsiones generantur, et illi humores corrumpuntur. Propter quae dicitur: in dolore paries filios. Quarta poena est servilis subjectio ejus ad virum: unde dicitur: sub viri potestate eris. Prius quidem erat sub ejus potestate ad regimen et utilitatem suae directionis et gubernationis, absque omni poena et displicentia et vilitate. Sed inquantum ponitur in poenam, est in servili vilitate, et cum ejus displicentia; et includit multa inconvenientia. Vix enim potest esse quod vir propter qualitatem corruptionis naturae non exerceat potestatem suam in mulierem immoderate et superbe: praecipue propter magnum hominis zelum, quem habet ad uxorem, propter suae libidinis calorem et fervorem. Et nota quod istae poenae non tantum respiciunt personam Evae, sed totam suam posteritatem. Justum enim est, quod sicut in ipsis peccavimus, ita in ipsis omnes puniamur. Adae vero dixit. Hic notatur poena inflicta viro. Et prima poena est miserabilis in ipsa vita afflictio, secunda mortis corruptio, ibi, quia pulvis es. Procedit autem primo sic: quia primo ponit culpam perversi consensus, et postmodum inordinati effectus, ibi, et comedisti de ligno. Isti enim sunt duo pedes peccati completi, consensus et actus. Peccaverat enim et uxori consentiendo, et lignum vetitum comedendo. Et ponit poenam. Maledicta terra et cetera. Tamen formalis ratio est in consensu, quia actus non est peccatum nisi propter consensum. Si autem tu opponis eodem modo, non est consensus malus, nisi propter actum malum, quia si actus esset indifferens vel bonus, consensus in actum non esset peccatum. Ad hoc dic quod in consensu formaliter est peccatum. Nam oportet ad peccatum ponere consensum in actu: tamen ad peccatum non oportet ponere actum secundum effectum, sed tantum secundum quod est voluntatis objectum. Objectum autem potest esse non existens actu, dum tamen sit apprehensum; secundum quod dicit philosophus tertio de anima, quod objectum voluntatis est bonum ratione apprehensum. Quia audisti vocem uxoris tuae. Mulier enim debet audire vocem viri, nam ad solam ejus vocem debet parere, nisi videret quod vox ejus contineret aliquid voci superioris contrarium, juri scilicet naturali vel divino vel positivo, ad quod esset magis obligata quam viro. Sicut etiam subditus debet audire vocem praelati, nec debet discutere de suo praecepto, nisi appareret evidenter error aliquis. Vir autem non debet audire vocem uxoris, nec praelatus subditi, quia neuter istorum habet auctoritatem. Sed tamen debet audire vocem rationis per mulierem loquentis vir, vel per subditum praelatus: quia ratio praesidet, et praefertur et viro et praelato, et veritas et aequitas. Mulieres etiam habent ex facto isto legem sibi praescriptam. Nam vir super mulierem a principio auctoritatem suscepit; tamen neglecta sua auctoritate prius mulieri obedivit, et ejus vocem audivit et sine ratione. Imo contra rationem ei obedivit magis quam mulier viro: unde ille propter vocem inferioris contempsit vocem Dei praecipientis, et rationis dictantis, non audiri debere mulierem vel vocem ejus, nisi vox haberet ex ratione vigorem et auctoritatem. Propter quod dicitur hic. Quia audisti vocem et cetera. Et replicat secundum juris ordinem culpam; et procedit non tantum secundum culpam, sed secundum culpam confessam vel cognitam. Nam culpa super quam fertur sententia, debet esse vel per alios fide dignos probata, vel a reo confessa. Potest autem quaeri, quid terra demeruit, quia pro peccato Adae maledicitur? Ad quod respondeo, quod terra non est maledicta in se vel in sua substantia, vel respectu operationum divinarum. Nam terra semper sequitur divinam voluntatem et divinum imperium, propter quod debet benedici aut maledici, cum suo pareat conditori. Sed dicitur maledicta respectu operationum humanarum. Nam terra est homini nociva et mala, et inobediens humanae voluntati et suae operationi. Dicitur in opere tuo. Homo enim terram laboriose excolit, ut inde fructus colligat unde vivat; et tamen quamvis multum laboret, multa contra ejus intentionem reddit, quae magis homini nocent quam juvant. Unde sequitur: in labore comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae, spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae. Quasi diceret, ut pro comestione tua intendes et laborabis ad habendum herbas, et dabit tibi spinas et tribulos. Et nota quod poena ponitur hic commutatio alimenti, quia herbae, loco suavissimorum fructuum. Item labor acquirendi, quia fructus Paradisi sine labore hominis nascebantur, modo autem oportet quod terra laboriose excolatur. Si autem quaeritur si prius terra spinas et tribulos germinaret? Respondeo quod non video, quin hoc fieret, cum terra haberet ad ista secundaria principia, et caeli essent ita potentes: tamen ista germinatio non esset homini poenalis, quia terra non excoleretur, ut aliud loco istorum expectaretur, cum viveret homo de fructibus lignorum gratis productorum. Modo autem est poenalis, nam cum maximo labore sperat inde alimentum, propter quod dicitur: germinabit tibi. Prius enim ista germinabat terra, non homini, sed animalibus istis utentibus forte, sicut asinis, qui inde delectabiliter comedunt: vel ad terrae ornatum, vel ad elevandum hominem ad laudem Dei, multiplicibus generibus entium, vel forte ad aliquam necessitatem animalium brutorum, sicut ad aliquam curam alicujus infirmitatis, propter aliquam virtutem quam haberent vel adhuc habent respectu aliquorum animalium a tota specie. Sicut non est aliquid quod non habeat operationem consequentem suam speciem. Et nota quod Hieronymus dicit in Hebraicis quaestionibus, quod in opere tuo non intelligitur opus ruris colendi. Sed opus hominis accipitur hic pro peccato hominis: unde, in opere tuo, idest, pro peccato. Intelligitur de maledictione deterioris. Nam terra fuit deteriorata per peccata saltem respectu hominis. Et huic expositioni concordant aquila, qui ponit, maledicta humus propter te, et Theodotion, qui ponit, maledicta terra in transgressione tua. Et sequitur: in sudore vultus tui vesceris pane tuo: ubi expositive dicit, et ponit sudorem vultus ad exaggerandum nimium laborem, vel in tanto labore poenam, eo quod non solum in corpore, in quo citius est sudor propter cooperturam vestimentorum et propinquitatem quam habet cum corde, in quo est vena originalis caloris: sed etiam in facie erit sudor, quae tamen facies est revelata et ventis exposita. Pane tuo, idest, a te elaborato. Et intelligit per panem quicquid est necessarium ad victum, secundum viam alimenti, et etiam indumenti. Ista enim sunt homini necessaria secundum apostolum, primae ad Timotheum sexto: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Ista autem poena sibi optime competit: quia de ligno vetito gustavit voluptuose, ideo debet vivere laboriose: quia cum poena sit medicina quaedam contra culpam et remedium et medicina, secundum Gregorium, fiat per contraria, sicut curantur calida frigidis; si in culpa fuit libidinosa delectatio, in poena debet esse laboriosa afflictio. Ista autem medicina, labor talis, scilicet non tantum est medicina curativa, vel purgativa infirmitatis praesentis, sed etiam praeservativa, et cautela pro futuris. Nam labor et vexatio humiliavit hominem, ne nimis efferatur, et ne insolescat, sicut frenum continet equum ne impetuose currat. Per istam autem literam habetur quod homo qui sine labore aliquo utili panem comedit, si potest commode laborare, quod divinam ordinationem quodammodo infringit, secundum illud 2 ad Timoth. 3 et 4, et ad Titum 3: si quis non vult operari, non manducet. Et quia posset aliquis dicere quod homo debet aliquo tempore laborare et sudare, et postmodum delitiis vacare, subdit terminum illius laboris, scilicet limitem mortis, donec (inquit) revertaris in terram, de qua sumptus es. Ubi cum praefixo laboris nobis impositi termino, ponitur specialis poena peccati primi parentis, et suorum posterorum; scilicet corporis resolutio in terram et in sua principia, scilicet in elementa, ex quo reliquerat curam divini regiminis quo poterat esse immortalis et non mori in illo statu persistens. Expositus fuit autem necessitati mortis, quia Dei mandatum reliquit, et non ex sola naturali aptitudine suae originis: nam sumptus erat de terra quantum ad corpus; et ideo cum terrena omnia et elementaria sint in sua principia resolubilia et generabilia et corruptibilia, oportuit, ex quo justitia divina eum privaverat supernaturali gratia, quod resolveretur via communi sicut alia, et istam causam innuit, dicens, de qua sumptus es. Et expositive planius subjungit: quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Commemorat autem diligenter vilitatem suae originis materialis, ut per hoc animositatem ejus refrenet et inducat ad supernecessariam virtutem humilitatis. Et hoc quidem ipse Dei filius quod hic facit verbo in veteri testamento, in novo testamento (in quo non tantum docuit verbo, sed verbum confirmavit exemplo) docuit et humilitatem et statum humilitatis servavit, dicens Matthaei 11: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Et subdit quomodo vocavit Adam nomen uxoris suae, vocavitque Adam nomen uxoris suae Evam eo quod mater sit omnium viventium. Ubi agitur de hominis misericordi conservatione, sicut de eorum indutione. Hic autem videtur mirandum cur nominatio uxoris hic ponitur tantum. Potest esse ratio, quia Adam prius vocaverat mulierem a suo naturali principio, dicens: haec vocabitur virago, quia de viro sumpta est. Hic autem ex alio eventu aliter nominat eam, scilicet ex speciali ipsius mulieris officio generationis pro omnibus posteris. Eva enim interpretatur secundum Hieronymum in libro Hebraicarum quaestionum, vita. Dicta est autem vita, quia ipsa est origo omnium viventium, secundum quod statim subjungit: eo quod mater esset omnium viventium. Et scriptoris est caussa vel ratio, et Adae nomen illud imponentis. Fecit quoque dominus Deus Adam et uxori suae tunicas pelliceas. Eos quidem induit propter eorum necessitatem et honestatem. Necessarium enim est naturae humanae tegumentum et propter frigus et propter calorem. Nam propter complexionis humanae raritatem, si exponeretur magnis algoribus vel solis ardoribus, nimium frigus penetrans ipsam propter suam raritatem, calorem naturalem extingueret, et nimius calor ejus humorem consumeret et nimis desiccaret. Alia autem animalia proteguntur vel duritia corii, vel pellis, vel locis specialibus: sicut pisces qui proteguntur in aquis, vermes in terra, per quae vitant aeris intemperiem. Homo autem non habet corium durum, nec pilos, nec potest manere extra aerem, cum indigeat puro et magno aere propter respirationem et refrigerandum cordis calorem. Propter quod illi non sunt audiendi, qui dicunt quod vestimenta non sunt necessaria nisi propter consuetudinem. Nam tunc non erant ad vestimenta consueti. Induit etiam eos propter honestatem, ad cooperiendum suam verecundiam. Nam erubescunt homines naturaliter de membris genitalibus quae rationi et voluntati post peccatum rebellant, sicut dicit Augustinus 14 de civitate Dei, c. 20. Induit etiam eos ad ostendendum suam ad eos pietatem, ut sic daret aliquam spem de sua reparatione eo quod jam incipiebat de eis curare. Unde ab isto loco incoepit nostram necessitatem revelare, et tunc consummavit quando januam Paradisi per suam passionem aperuit. Tunicas pelliceas. Pelliceae dicuntur a pellibus, quia de pellibus sunt factae. Pelles autem dicuntur, quia pellunt frigus et ab homine et ab animalibus. In istis autem pelliceis mirabiliter advocantur ad considerationem sui criminis; quia illi qui in principio in omnibus sibi sufficiebant, jam animalium exuviis indigebant brutorum. Qualiter autem fecit, vel suo simplici imperio, vel Angelorum ministerio, non constat. Modus tamen Dei est communicare creaturae quod potest suscipere; taliter ut inter creaturas sit aliqua connexio actionum creaturarum superiorum respectu inferiorum. Lex enim divinitatis est infima per media ad suprema reducere secundum Dionysium. Ecce Adam quasi unus ex nobis sciens bonum et malum. Ubi ponitur ejectio ejus de Paradiso. Et nota historiam usque ad finem capituli. Verbum autem illud est verbum Dei insultantis et posteros deterrentis: quasi diceret: non solum quod desideravit non obtinuit, sed et quod habuit, non conservavit. Voluit autem mulier scire bonum et malum cum credidit Diabolo dicenti, eritis sicut dii scientes bonum et malum: et illud Adam imponit, quia sibi in hoc favit et eam non corripuit. Unde primo praemittit confusibilem insultationem. Secundo contra hominis vitam longam possibilem apponit cautelam; quia non fuit dignus Adam peccator ita diu vivere, nec in tanta sanitate, sicut posset habere per lignum vitae: unde dicit, nunc autem ne forte mittat manum suam et comedat de ligno vitae et vivat in aeternum. Hyperbolica est locutio vel excessiva, idest longissimo tempore. In ligno enim vitae non tantum erat vis divina ad modum sacramentalis ad conservationem hominis; sed erat qualitas absoluta, qua erat proportionatum et contemperatum complexioni hominis. Locus erat etiam valde contemperatus, ita quo si ibi diu mansissent, potuissent ita diu vixisse, emisit eum de Paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est. Propter suum demeritum reductus est ad suum naturale et originale hospitium et ministerium, sicut domini servos qui eos offenderunt, deponunt ab honore, ad priorem statum et domos suas viles remittunt, et ad officia pristina vel eis debita. Secundum Magistrum in historiis, Adam fuit positus in angulum vel agrum Damascenum juxta quem Adam et Eva sepulti sunt in spelunca duplici, et ibi fuerunt facti. Unde autem hoc habet, nescio: nisi quod Hebron quae fuit in sorte tribus Judae et fuit data Caleph, ante vocabatur Cariatharbe, idest civitas quatuor. Et subditur in textu, Adam maximus ibi sinus erat, unde creditur quod vocata fuit civitas quatuor propter patriarchas ibi sepultos cum uxoribus suis, Adam, Abraham, Isaac et Jacob. Est autem verisimile quod ibi sepultus fuit ubi vixit. Hieronymus tamen dicit quod fuit ejectus ante fores Paradisi, et quod habitare fecit eum contra Paradisum voluptatis, et quod Deus posuit ibi Cherubin ad custodiendam viam ligni vitae. Tamen potuit esse quod licet ejectus fuit primo, sicut ad primorum locum extra Paradisum, quod ibi non remansit, sed ultra delatus fuit usque ad praedictum locum ad angulum vel agrum scilicet Damascenum. Et collocavit Cherubin ante Paradisum voluptatis. Non oportet quod ibi fuerint fixi vel alligati sicut unus homo janitor uni portae; sed vult dicere, quod ipsum locum commisit custodiae angelicae, qui dicuntur Angeli Cherubin. Et dicuntur Angeli Cherubin ab interpretatione, quia scientia pleni. Et flammeum gladium et versatilem. Hic ad literam loquitur secundum corporalem similitudinem vel metaphoram. Sicut enim gladius versatilis et ad omnem partem vibrabilis, et praecipue si esset ferreus, et cum hoc flammeus, optime custodiret aliquem locum et homines summe terreret et ratione ferri incidentis et ratione ignis comburentis et ratione versatilitatis hinc inde attingentis; sic vult intelligi quod angelica custodia ita terribiliter illi loco praesideret, quod nullus ire praesumeret vel auderet; quoniam optime custodiunt, et tamen in caelis Deo assistunt, non tantum mentaliter, sed etiam substantialiter. Unde sequitur: ad custodiendam viam ligni vitae. Hoc lignum specialiter nominat, quia propter illud non edendum specialiter clausit Deus Paradisum, quia per illud, sicut dictum est, magis posset prolongari vita hominum. Isidorus Etymologiarum Lib. 14, cap. 3, dicit quod iste locus est muro igneo septus et interclusus: quod utrum sit verum nescio: sed tamen potest esse quod circa montes et valles propinquas monti in quo est Paradisus sint multa mineria sulphurea circum circa, quae continue reddit flammas, sicut mons Vulcanus in Sicilia. Et nota quod Augustinus, 13 de civitate Dei, c. 21, dicit, quod nonnulli senserunt totam hanc Paradisum non ad literam esse vel fuisse corporalem, sed solum figuraliter fuisse descriptam ad signandum intelligibilem Paradisum gratiae et gloriae et vitium sibi contrarium per quod expellitur inde homo. Quod Augustinus improbat, licet concedat illa vere ibi signari; sicut per Agar et Saram ad Galat. 4 cap. designantur duo testamenta: et nihilominus fuerunt duae mulieres realiter et secundum veritatem. Sicut etiam per petram de qua exivit aqua, Moyse percutiente, figuratur Christus, secundum apostolum, 1 ad Corinth. 10, qui dicit: petra autem Christus. Si autem opponitur tunc de partu absque dolore et corruptione quomodo sit? Dico secundum Augustinum 14 de civitate, cap. 24, quod sicut nunc manus et digitos libere laxamus et libere stringimus et consimiliter labia nostra et palpebras: sic mulier laxaret et stringeret partem sui uteri ad conceptum et partum, sed nulla corruptione nervorum et arteriarum, nec emitteret partum per violentam separationem prolis a matrice, sed magis per quamdam digestivam maturitatem. Et Augustinus ponit multa exempla ad hoc ibidem et in materialibus et in hominibus. Ex hoc autem sequitur quod sine libidine poterant concipere et generare eo quod membra ad nutum obedirent. Si opponitur de meatibus et faecibus: dico quod forte alimentum ita sumeretur quod totum assimilaretur. Et si esset impurum aliquid, per subtiles evaporationes emitteretur. Item si esset grossum, posset esset odoriferum sicut quorumdam animalium et germen quarumdam arborum, et emitterentur ad voluptatem hominum sicut saliva. Et dato quod non emitterentur, meatus non essent superflui, quia possent servire multis aliis motionibus et essent ad corporis ornatum, sicut sunt in patria ubi non emittuntur faeces.