CAPUT 30

Cernens autem Rachel quod infoecunda esset invidit sorori suae. Non sic quod doleret Liam habere prolem; sed quia dolebat se instar illius non posse habere; ita quod hic dolor augebatur ex consideratione foecunditatis Lyae; quamvis non mirum si huic dolori aliqua passio deordinatae invidiae fuit adjuncta. Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad eam. Puto quod jam audiverat Saram aliquid tale de Agar ancilla fecisse et sanctum Abraham consensisse: et ideo forte ejus exemplo Rachel fuit mota. Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi. Abstulisse autem dicitur, non quod vices Liae debitas usurpaverit; sed quia Lia primo de facto fuit sibi juncta: sed Rachel tamquam praedilecta tandem conjugalem primatum obtinuit. Praeripuit ergo virum, tum quia partem in viro accepit, quia alias fuisset totaliter Liae: tum quia in illo primatum habuit. Egressus autem Ruben tempore messis triticeae. Secundum Magistrum, tres erant messes, idest collectiones. Prima pomorum, secunda triticeae, tertia vindemiarum. Quia tamen non est consuetum primam et tertiam vocari messes, potest dici, quod messem triticeam dixit ad differentiam hordeaceae. Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. Quidam opinantur hoc genus pomi in escam sumptum sterilibus foecunditatem parare; et quod ideo Rachel poma ista volebat; quod Augustinus reputat fabulosum. Unde potius videtur quod curiositate feminea voluerat illa: quamvis enim non sunt apta esui, sunt tamen pulchra et odorifera et forte non fuerant alias visa ab ea. Scriptura tamen hujusmodi muliebria narrando, aperte ostendit se magis in hujusmodi servire mysteriis, quam sensui literali; quamvis hic in parte narretur ad monstrandum quomodo Rachel, quia non poterat foecundari, parvipendebat carnalem concubitum in tantum ut mandragoras praetulerit illi, ad monstrandum sanctum desiderium Liae ad prolem divino cultui pariendam. Unde et paulo post dicitur, quod exaudivit preces ejus Deus, concepit quia et cetera. Nota autem quod tota haec proles infra septem annos est orta: quod patet, quia nato Joseph qui postremo est natus, pepigit Jacob cum socero suo servire sibi pro mercede ex gregibus suis habenda. Dicitur autem infra quod quatuordecim annis servivit pro filiabus, et sex pro gregibus suis. Et constat quod in primis septem annis neutri filiarum carnaliter junctus est. Cum igitur Lia septem liberos habuerit, oportet (ut videtur) quod circa initium primi anni peperit Ruben, et paulo post alium et alium usque ad Judam; et eo genito plus solito steterit a conceptu; et illo medio tempore, cum vidisset Balam concepisse, Zelpham ancillam dedit viro suo, et tandem postea alios concepit et peperit ipsa Lia filios. Et hoc ordine facile est videre, quomodo tota haec proles infra septem annos potuit nasci. Et maxime quia Joseph potuit concipi ante ortum Dinae, et ad hoc nasci postremo post illam. Nota pro mysteriis, quod Richardus in quodam libello suo de contemplatione, qui dicitur Beniamin minor, exponit hoc moraliter de activa vita et contemplativa et earum multiplici prole. Nam per Jacob intelligitur animus contra vitia luctans, hostemque supplantans; qui veniens ad Scripturas sanctorum patrum, principaliter quidem in Rachel ad sapientiam contemplativam, quia est facie decora et aspectu venusto, accedit. Sicut autem in mente sunt duae potentiae quasi duae sorores, scilicet ratio et voluntas; vel duo aspectus mentales, scilicet speculativus et practicus: sic per gratiam formantur in eis duae vitae sive duo modi vivendi. Unus quidem secundum justitiam operum, alter vero secundum gustum et sapientiam aeternorum. Prima autem vita designatur per Liam, tum quia aetate prior et major, tum quia interpretatur laborans. Per Rachel vero designatur secunda, scilicet contemplativa, quia facie decora, tum quia junior et posterior: tum quia interpretatur ovis atque videns Deum vel videns principium. Justitia enim activa est multum laboriosa et respectu contemplandorum habet oculos per distractionem temporalium lippientes; vel etiam lippis est oculis, quia si vult esse justa, multa temporalia commoda habet relinquere, ac si non videret illa: quod homines sic horrent sicut lippitudinem oculorum. Tamen secundum communem cursum prius nascitur illa quam contemplativa, et propter multitudinem ac sensibilem magnitudinem exteriorum operum aestimatur major quam illa, et etiam a principio: quamvis propter supradicta minor praediligatur. Septem autem anni quibus Jacob pro illa servit, significant aut totum hujus vitae decursum, aut plenitudinem et universalitatem conatuum, quibus virtuosus pro contemplatione habenda laborat; et hoc totum videtur homini valde parum respectu valoris et amabilitatis illius. Congruit autem ordine divino et inter homines consueto (quamvis id occultum sit homini inexperto et contemplationis desiderio non nimis inflammato) quod dum post multos conatus credit homo habere Rachelem, sibi in nocte supponatur Lia: quia propter tenebras et angustias hujus vitae, et etiam propter impetus vitiorum et carnis compellitur homo in operibus activae justitiae exerceri: sed tamen post septem dies, idest post hanc vitam et plenitudinem operum activae, intratur ad amplexum Rachelis. Cujus quidem praegustatio est in hac vita, sed consummatio est in futura. Duae autem sorores praedictae duas habent ancillas; quia rationi speculativae ancillatur imaginativa, quae optime vocatur Bala, idest absorpta vel inveterata: quia de veteribus seu de corruptibilibus instar vetularum semper garrulatur et a speciebus sensibilium absorbetur. Voluntati vero sive virtuti practicae famulatur sensualis appetitus qui sensualitas nominatur: quae congrue vocatur Zelpha, idest os hians, seu os fluens, quia semper inhiat ad delectabilia carnis et illis inebriatur et in delectationes putridas totus fluit. Parit autem Lia septuplam prolem juxta septem naturales affectiones nostrae voluntatis, quae per gratiam directae et foecundatae, transeunt in virtutes, et sunt amor et odium, et deinde sequuntur timor et spes, dolor et gaudium et verecundia quae est timor de turpi facto seu est fuga infamiae. Ordo autem generationis est iste. Nam primo mens ex visione divinae justitiae et judiciorum ejus concipit timorem, et hic est Ruben, idest visionis filius; est enim ex praedicta visione seu consideratione genitus. Secundo incipit mens de peccatis, propter quae erat damnanda, compungi et dolore affici; et hic Simeon, idest exauditio, quia cum tali dolore petens veniam exauditur a domino. Tertio ex hoc concipitur spes gratiae et misericordiae; et hic est levi, idest auditus: quia iste nostrae imbecilli virtuti, addit auxilium et fiduciam et assistentiam dictae virtuti. Quarto ab experimento pietatis et veritatis Dei, in quem sic fiducialiter sperat, concipitur quidam plenior affectus divini amoris, per quem eum glorificat, et de bonis acceptis, et adhuc speratis sive promissis, Deo gratias agit: et hic est Judas, idest confessio laudis. Adverte autem quod, licet amor foveat in virtutibus principatum, tamen prius intrat timor, quam ipse perficiatur; et primo exercemur in actu divini timoris quam in puro actu sui amoris. Quinto vero per Dei amorem et laudem ratio ad ipsum speculandum fortius incitata mori se aestimat, nisi instar sororis liberos gignat: et quia hoc per se non potest, idcirco famulam suam, idest imaginationem viro suo tradit ut filios gignat, non sibi, sed rationi. Quia vero imaginatio in duo currit genera objectorum, scilicet in poenalia et suavia, seu terribilia et desiderabilia: idcirco in Deum per terribilem rationem directa, duos filios parit multum utiles contemplationi. Primus est imaginaria speculatio poenarum infernalium, seu futurorum et terribilium judiciorum Dei. Voco autem imaginariam, non quod in sola imaginatione sistatur; sed quia in ipsa et per ipsam ratio futura Dei judicia speculatur: et ideo hic filius Dan, idest judicium vocatur. Secundus filius est imaginaria speculatio aeternorum praemiorum, et quorumcumque intellectualium seu spiritualium bonorum: et quia hoc est per conversionem corporalium ad spiritualia et temporalium ad aeterna, et per quamdam conversivam translationem istorum in illa: ideo hic Nephtalim, idest comparatio seu conversio nominatur. Quia vero ordinationem imaginativae sequitur ordinatio sensualitatis: idcirco post haec et ipsa filios parit, imperata tamen a Lia, idest a voluntate superiori; quae quidem ad regendam sensualitatem fortius incitatur ex rationabili speculatione suppliciorum et praemiorum. Et quoniam tunc sensualitas bene regitur, quando delectabilia carnis abstinentissime fugit ejusque poenalia tranquille et materialiter portat: idcirco et ipsa geminam prolem parit; scilicet vigorem patientiae et rigorem abstinentiae. Primusque filius vocatur beatus, secundus vero felix. Duae enim sunt beatitudinis partes. Prima est, nil tibi evenire quod odias: secunda est omnia habere quae recte desideras. Haec autem duo nullo modo possunt a nobis nisi per hos duos filios obtineri; quod ex suorum contrariorum comparatione clarius elucescit. Dentur enim homines duo, quorum unus totis viribus carnis delicias concupiscit, ejus vero poenalia toto animo exhorrescit et fugit: alter vero totum e contrario facit, quia scilicet tota post se poenalia quaerit et delectabilia fugit: tunc igitur videamus, quis horum duas partes beatitudinis praefatas, in hac vita plenius assequitur. Et constat quod ultimus; quia primus semper superabundat in his quae super omnia odit, scilicet in poenalibus, quibus haec vita misera carere non potest: semper etiam eget delectabilibus, quae super omnia quaerit, quia appetitus ejus est infinitorum et quasi infinitus et pauca delectabilia sensus valet habere, et hoc ipsum non nisi per successiva et interposita momenta, et ideo aestu desideriorum furit et solicitudinibus et egestate languescit; praesentia vero poenalium semper molestatur et timore malorum imminentium continue perterretur. Alter vero e contrario se habet; quia semper ad votum abundat in his quae amat et quaerit, scilicet in poenalibus; et de facili caret his quae odit, scilicet delectabilibus hujus mundi. Et experti sciunt quanta felicitas est nulla deordinata concupiscentia allici vel tentari, nec aliqua vel impatientia molestari. Primi autem duo qui sunt de Bala, in componenda pace internorum civium principalius occupantur. Nam Dan quasi judex comprimit internos motus, tenens omnia sub tremore judiciorum Dei. Nephtalim vero per abundantiam suavitatis suarum compositionum omnia replet pace. Duo vero qui de Zelpha orti sunt, contra extrinsecos hostes pugnant, et ab illorum insultibus nos protegunt. Gad enim contra illecebras delectabilium stat semper in procinctu expeditionum; unde infra Jacob dicit, Gad accinctus praeliabitur ante eum. Aser vero contra tela adversariorum praebet scutum patientiae et contra egestatem praebet exuberantiam alimoniae, gloriatur enim in tribulationibus; unde infra de eo Jacob dicit, quod pinguis panis ejus et praebens delicias regibus. Quia vero a mente sic per Dei timorem ordinata colligitur magna messis, ne dicam hordei, imo et tritici: ideo post ortum praedictorum dicitur Ruben, idest Dei timor, tempore messis triticeae exisse in agrum: qui quidem exit foras vel per hoc quod extrinsecus per opera manifestatur, vel per hoc quod aliorum imperio se subjicit: ut colligat messem triticeam obedientiae sanctae. Quia autem talis timor sic regulatus et fructifer non potest orbi non esse famosus, hinc est quod timor iste dicitur mandragoras, poma scilicet quaedam odorifera, reperisse, quas matri Liae, idest superiori voluntati dedit: quia laus et meritum hujus, proprie spectat ad ipsam. Sed Rachel, idest ratio pura et simplex, partem illarum sibi vult dari a Lia, idest a voluntate. Non enim expedit quod voluntas multum se oblectet in extrinseca fama sibi oblata: sed oportet quod per rationem tota, vel saltem major pars ejus, referatur in Deum. Unde et ipsa poma non sunt apta ad esum, imo sunt insipida. Licet autem voluntati sit hoc difficile, et praecipue quia contemplativa ratio praeter hoc virum praeripuit voluntati, tum quia omnino vult illum ab omni propria voluntate abstrahi et alienari, tum quia plus vult illum ad superna contemplanda rapi, quam in inferioribus virtutum operibus immorari: nihilominus ratio obtinet mandragoras illas a Lia, et per hoc concedit virum suum in nocte, quia sola voluntas propriam gloriam non quaerit, concedendum est sibi quod in nocte hujus vitae, in qua lucem aeternam non possumus libere contemplari, possit a viro suo concipere bonorum operum fructus uberiores; et ideo postea ex ipsa nascitur Issachar, qui interpretatur merces, et ipse gaudium et gloria, quem talis mens habet de testimonio purae conscientiae suae. Non quod tale gaudium sit vere merces et quasi praemium mentis; nam etiam refutanti gloriam famae alienae pro mercede debetur gaudium, et gloria de solido testimonio propriae puritatis; hoc est, illud gaudium quod per gustum videt requiem bonam et terram optimam. Sed sic dicitur quia in seipso praegustat quale erit gaudium in aeterna vita, quando tale ac tantum potest haberi in ista; et quia nihil ita fortificat vires cordis ad omnem laborem et omne opus praeceptorum pro aeterno praemio subeundum: ideo Issachar est asinus fortis, supponens suum humerum ad portandum, factusque est sub tributis serviens. Post hunc autem nascitur Zabulon, idest habitaculum fortitudinis, quidam scilicet sanctae irae robustissimus zelus contra omne vitium: et hic est domus Dei, turris et propugnaculum, imo pugil et defensator. Potuit autem, aut decuit fieri, quod talis zelus ante supradictos filios nasceretur; tum quia inordinati non est aliorum vitia corrigere et increpare; tum quia multa pax et patientia, et gaudii divini suavitas praeexigitur ad hoc, quod quis habere valeat zelum rectum et moderatum; alias autem zelus ejus in rancorem odii, vel in livorem invidiae de facili convertetur; diceturque ei a Christo: hypocrita, ejice prius trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Quia vero non est justus in terra qui non aliquando peccet, nihilque imbecillius quam, tantum zelatorem esse, et vitiorum objurgatorem, et post tantum zelum in pluribus defectibus invenire seipsum. Idcirco post hanc nascitur Dina, idest virtuosa verecundia, per quam quis caussam et judicium (quod sonat nomen Dinae) contra seipsum iterato assurgit: arguit enim homo seipsum, causans quod post tot ac tanta exercitia, et specialiter post tantum zelum in alios, ipse deficiens, etiam nihil minus reperiatur. Et nota quomodo partus Liae, ab humilitate suae despectionis, divinique timoris incipit, et in humilitatem verecundiae et confusivae objurgationis suiipsius finitur. Nota etiam quod haec verecundia potius dicitur filia quam filius; primo quia non ita arguit rigide, eo quod non invenit materiam vitiorum sic objurgabilem: sed procedit tantum quodam muliebri rubore et pudore; et quod majoris objurgationis est, magis spectat ad Zabulon, idest ad zelum superiorem. Secundo, quia timor in futurum ex deficiente sensu proveniens, est quasi femineae debilitatis signum: et provenit ex defectu virilis roboris et vigoris. Tertio, quia vereri et pavescere humanum judicium vel conspectum, sicut facit erubescens committere aliquem defectum, non est omnino virilis virtutis, sed potius veribilis. Quia vero ante mentem sic perfectam, sicque zelantem, sicque humilem et erubescentem, condecet ad supernae sapientiae lumina amplius elevari: ideo tempus est omnino quod Rachel, idest ratio foecundetur. Et quoniam prius est illuminari ad seipsum discrete regendum et discutiendum, ac deinde etiam ad inferiores alios, antequam per extaticos gustus et superexcessus in divina et aeterna perspicaciter contemplanda possit omnino suspendi et rapi: ideo prius innascitur Racheli discretio prudentiae, scilicet Joseph rector fratrum et rector Aegypti, cujus decor in tantum est concupitus, quod filiae discurrerunt per murum ad illum videndum: qui quidem recte vocatur augmentum, quia exigit alium filium sibi apponi, scilicet contemplationis excessum; tum quia per discretum regnum supra modum augmentantur virtutes et earum opera, et familia domus Dei. Merito autem nascitur hic postremo; tum quia multitudo temporis et diuturnae experientiae est necessaria ad perfectam discretionem habendam: tum quia perfectio ejus ex priorum virtutum longa et ardua exercitatione dependet; tum quia multos casus tentationum, multasque differentias virtualium exercitiorum, et multos modos medicinalium remediorum, oportet mentem tam in se quam in aliis, non solum speculative, sed etiam practice comprobasse, antequam in his posset homo esse perfecte discretus et circumspectus. Et hinc est quod hic nascitur in senectute Jacob, sicut infra dicetur: et certe vix est aliquis plene discretus usquequo sit senex; nisi hoc sit a Deo supra legem communem, et quasi miraculose. Potest etiam proles praedicta, quoad aliqua moralizari; ut scilicet, primus filius sit visitatio pauperum et despectorum, secundus vero exauditio petitionum ipsorum, vel condonatio injuriarum, saltem quando petunt illa sibi indulgeri: tertius autem est obsequiositas, qua quis propriam personam copulat et mancipat corporalibus obsequiis aliorum. Per haec autem tria, sicut se homo exhibet aliis, sic Deus visitat et exaudit eum, et se copulat illi. Post haec autem sequitur aliud genus activae vitae, scilicet praedicatio Dei et fidei ejus; et quartus filius confessio nominatur. Quia vero rationabilis manuductio multum adjuvat praefatae praedicationis effectum, ex hoc ratio incitatur, ut ex quo adhuc per intellectuales rationes non potest, nisi saltem per sensibiles similitudines ducatur ad intelligendum magnificentiam Dei et operum ejus. Et quia universae viae domini sunt misericordia et veritas, idest justitia, et per opera suae justitiae Deus timendus, per opera vero suae misericordiae monstratur amandus, idcirco Dan et Nephtalim subsequuntur. Sed quia non sufficit verbo docere, nisi exempla operum subsequantur (non enim a sequente impetus suae irae et concupiscentiae fructuose docetur); id circo oportet quod subsequatur generatio Aser, idest exemplum perfectae abstinentiae, non solum a cibis, sed etiam ab omnibus concupiscibilibus et cupiditatibus mundi. Et tandem Aser, idest perfecta patientia in adversis. Et quia tales doctores sunt famosi in populis, idcirco oportet hujus famae odorem per rationem Deo offerre; quo facto sequitur jocunditas unitatis fraternae, qua quis in aedificatione animarum et in dilatatione divini cultus in eis intentissime jocundatur, ita quod dicat. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum: et hic est Issachar exhilarans totam Ecclesiam Dei, et se pro illa supponens hominibus et tribuens ut postea sequatur Zabulon, idest quod homo pro domo domini defensanda, se hostibus in murum opponat. Ne autem hoc fiat indecenter vel impie, aut immoderate, oportet subsequi quamdam reverentiam pro posse ad omnes; saltem in his, in quibus sunt merito reverendi. Et hoc est Dina; quam qui corrumpit, est merito culpandus et objurgandus. Post haec autem et non antea est quis idoneus ad regimen animarum; ut scilicet, excrescat sive ascendat usque ad sedem ecclesiasticae praelationis; et hic est Joseph postremo exortus. Allegorice autem potest haec proles ex suae generationis ordine juxta duplicem modum praefatum aptari ad hoc quod per doctrinam ad praelatum consimilis proles formetur in ceteris animabus, seu in Ecclesia Dei; quamvis prout hoc refertur ad informationem agendorum, potius sit moralitas; et prout refertur ad monstrandum aliquid in Ecclesia factum vel fiendum, sit propterea allegoria. Vel potest hic texi ordo Ecclesiae a Jacob usque ad Christum. Primo enim in Aegypto natus est Ruben, idest filius visionis; quia Dei populus ibi vidit prosperam sui multiplicationem sub Joseph, et sui afflictionem sub Pharaone. Secundo sub Moyse et Aaron est a Deo jam populus exauditus, ac de Aegypto eductus; et tunc natus est Simeon, idest exauditio. Tertio est leviticus ac sacerdotalis ordo elatus. Quarto temporalis principatus, atque tandem regalis ducatus sub judicibus, et praecipue in stirpe David, quae fuit de tribu Juda, est procreatus: tuncque doctores paedagogici elementorum, scilicet literae legis, et milites seu bellatores praevalidi sunt quasi de ancillis exorti; gloria tamen regni et bellorum ejus a David cum cantoribus ejus, non homini est ascripta, sed Deo. Propter quod ordo propheticus ei datus est, qui mercedem aeternam sub Messia venturo promitteret eis. Et post transmigrationem Babylonis in restauratione templi sub Aggaeo festivo et laeto quodam modo id partim praegustaret. Post hoc vero missus est Matathias cum Juda Machabeo, et ceteris filiis suis; qui zelo legis accensi pro patria pugnaverunt, et domum domini defensarunt. Postea vero praestita pace, quaedam proles carnalis et muliebris, est sub Pharisaeis exorta, hypocritali Pharisaeorum superstitione. Et haec est Dina. Post haec autem natus est Christus; quia a Pharaone, idest a regibus Romanorum dictus est tandem mundi salvator. De ortu vero Benjamin infra subdetur, quia tam moraliter quam allegorice, ea quae ante ortum ejus habentur praeire oportet. Nato autem Joseph. Hic agitur de servitio Jacob pro mercede; atque deinde de recessu ejus a Laban propter contentionem caussatam. Circa quam partem potest fieri quaestio triplex. Prima est an Jacob licite et juste fecerit excogitando artem de virgis ante oves in hora conceptus antea positis: et hoc solum quando erat tempus conceptus ovium. Dicendum quod Jacob juste hoc fecit, quod patet ex tribus quae in hoc opere concurrunt. Primum est servitus ejus praeterita, qua per quatuordecim annos fidelissime, et ipsi Laban utilissime servierat absque temporali mercede, resarciens etiam ei omne damnum, quamvis non ex culpa aut ex negligentia sua accidisset, ut ipse inferius dicit: et ideo aliquid de rebus Laban sibi merito debebatur. Secundum est, quia in pacto, quod ipse cum Laban pepigit, pars contigit ei pejor. Unde si Laban juste circa Jacob se haberet, nullatenus sustinuisset quod Jacob deteriorem partem quam ipse, haberet: utpote quod ex gregibus unius coloris, sola proles varia esset Jacob; et quae esset unius coloris, esset Laban. Quia igitur Laban injuste et impie circa Jacob se habebat, ideo dignum fuit erga eum in hoc astute et cautelose procedi, sequendo cursum naturae conceptus, et a forma pacti deviando. Tertium est imperium seu consilium a Deo super hoc sibi datum. Quod enim Deus artem praedictam de virgis sibi revelaverit, patet ex hoc quod ipse refert Liae et Racheli se vidisse in somnis mares concumbentes esse varios, et Angelum domini sibi dicentem, quod adverteret et videret quomodo erant varii et diversorum colorum. Quod autem hoc sibi in visione mandaret, et diceret propter artem praedictam, patet ex hoc quod Angelus subdit: vidi enim omnia quae fecit tibi Laban. Ego sum Deus etc.: quasi dicat: propter injustitias tibi a Laban factas, volo quod hoc fiat; et ex eo quod ei dicitur etiam, ego sum Deus, qui tibi in Bethel promisi, quod ego te ubique custodirem. Et varietas in virgis quam arietes feminis videbantur habere: ratio fuit, quod esset in femellis caussa concipiendi foetus varios. Quod vero in fine visionis subditur: surge et egredere de terra hac etc. intelligendum est quod praedicta visio fuit bis facta ad eum; scilicet in principio ad discendum hanc artem: et iterum in fine ut recederet a Laban. Unde hoc verbum, scilicet surge, aut non fuit sibi in principio dictum, aut non fuit tunc sibi dictum, ad statim recedendum, usquequo ex arte praedicta copiosam haberet mercedem. Vel forte Jacob quando retulit hoc suis uxoribus, primam partem accepit ex visione prima: et ultimam sibi tunc ultimo factam. Ad hoc etiam facit quod Jacob tam in pacto quam post totum effectum Deo adscribit: nam in pacto, dicit: respondebitque mihi cras justitia mea, et post, uxoribus dicit: tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi. Et paulo ante: Deus autem patris mei fuit mecum, et non dimisit ut pater vester noceret mihi. Ipse etiam Laban ante pactum confitetur, se per effectum propriae prosperationis cognoscere quod Deus in tantum erat cum Jacob, quod propter eum Deus in temporalibus benedixit ei: unde ait. Experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te. Et Jacob postmodum confitetur subdens: benedixitque tibi Deus ad introitum meum. An autem solum duobus primis concurrentibus, absque scilicet nutu vel consilio divino, posset talis artis commentum juste fieri, dubium est. Quidam enim dicunt quod non; quia pacta sunt intelligenda secundum communem modum, et absque appositione alicujus doli. Alii dicunt, quod licet non esset hoc licitum facere simpliciter et absolute, esset tamen ad extorquendum id quod alias sibi juste debetur: adhibito tamen moderamine, quod per hoc non acquiratur amplius quam sibi debetur. Quidquid autem sit, de hoc certum est quod ex Dei praecepto vel consilio potuit hoc fieri juste, etiam si non concurreret primum; quia Deus potest cuicumque vult dare res quorumcumque; ipse enim est summus dominus omnium rerum. Secunda quaestio est, an ex arte praefata sequeretur varietas colorum in foetibus naturaliter, vel solum miraculose. Ad quod dicit Hieronymus, quod naturaliter. Dicit enim quod Jacob novam stropham, idest, artem conversivam commentatus est, et contra naturam albi nigrique pecoris naturali arte pugnavit: neque mirum quod hanc feminarum in conceptu tradunt esse naturam, quod quales in extremo voluptatis aestu cum concipiunt perspexerint vel mente conceperint: talem procreent sobolem. Et hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud Hispanos dicitur fieri. Et Quintilianus etiam pro defensione cujusdam matronae accusatae, quod Aethiopem pepererat, argumentatus est, hunc conceptum esse naturalem. Et idem dicit Augustinus libro tertio de civitate Dei, capite septimo; ubi ostendit, quod anima matris ex imagine colorum visorum vehementer affecta, naturali ordine conformiter afficiebat materiam sui foetus. Nos multiplici experimento probamus, quod tanta est colligantia animae ad corpus, quod unius affectio vel passio de facili redundat in alterum. Unde ad passionem timoris vel pudoris resultat in corpore pavor vel rubor; et sic de aliis. Sed si cuiquam videretur, quod quamvis ex inspecta forma imaginum aliquando contrahatur consimilis forma conceptuum, non tamen hoc secundum naturam solam fit frequenter et regulariter, sicut fuit in casu isto; tunc potest dici, quod supra legem aderat etiam hic regulatrix potentia Dei. Tertia quaestio est, an fuerit decens vel credibile, quod Deus tam turpem visionem ostenderet, aut quod de causa vili et turpi opere se intromitteret? Dicendum, quod nisi hoc fuisset decens, non fecisset hoc Deus, neque Jacob assensisset, nec in Scripturis sacris hoc ita solemniter scriptum esset. Ostenditur autem hoc fuisse decens primo respectu divinae sapientiae, quae sic omnia, quantumcumque turpia et difformia, praeclarissime videt: ita quod ex hoc in nullo defoedatur aut dehonestetur. Idem est de Angelis et beatis: et ideo nihil indecens est in ejus sapientia, omnem veritatem specialiter contemplari; fuitque utile nos etiam per exempla sensibilia edoceri, quod Dei exemplaris sapientia sine foeditate omnia etiam turpia repraesentat. Secundo patet hoc ipsum ex respectu suae potentiae et providentiae; quia constat, quod ipsa specialiter omnibus adest: nihil enim potest fieri sine ipsa; et absit, quod in aliquo horum foedetur; quin potius in hoc apparet sincerior, quod incontaminabiliter omnia facit, et omnibus adest. Numquid etiam non justum est et pium, quod non solum in spiritualibus, sed etiam in corporalibus remuneret sanctos, et puniat impios? Rursus tanta est vis veri amoris, quod usque ad infima condescendit amico, et ab amico tanto plus se diligi aestimat et regratiatur, quanto etiam in minoribus sentit sibi ineffabiliter condescendi, et usque ad extremas inimicitias de se curam haberi. Tertio patet ex bonitate omnium naturalium rerum et operum in quibus utique nihil est peccati; imo sunt omnia plena ordine et ratione admirabilis sapientiae Dei. Neque inexpediens fuit nobis ex sensibilibus ministrari et prophetari futura, etiam arcana sapientiae. Inter sensibilia autem nullum altius et profundius est, quam hujusmodi formativa vis animalium. Responditque mihi justitia mea: quasi dicat: pro te erit natura pecorum quae unicoloria ex unicoloribus oriuntur ut frequentius; pro me vero erit justitia mea, scilicet ut Deus reddat mihi secundum justitiam mei servitii et laboris. Cras, idest in futurum. Quando beneplaciti tempus advenerit coram te, idest quando tempus ex tuo beneplacito taxatum et institutum advenerit. Et omnia, idest de omnibus quae non fuerunt varia, supple si fuerint a me retenta, furti me argues, idest secure me arguere possis. Nota, ubi paulo post nos habemus, cunctum autem gregem ei tradidit in manus filiorum, melior, ut videtur, litera esset, si esset ibi sic, vel sic intelligi debet. Et separavit in die illa capras et oves, et hircos et arietes varios atque maculosos a cuncto grege unicolore. Et tradidit, scilicet varios, in manus filiorum suorum omnium. Jacob autem, sicut mox subditur, pascebat reliquos greges, scilicet unicolores, alios per filios suos pascebat Laban, hoc est, per filiarum suarum filios, scilicet Rachel et Liae. Et posuit inter se et generum spatium itineris dierum trium; ne scilicet ex vicinitate pecorum istorum et illorum posset furtive aliquis dolus nasci. Virgas populeas virides. Ideo virides sumpsit, quia in hujusmodi major apparet diversitas inter partem decorticatam et non decorticatam, ipsaque viriditas sensibilius oculis intuentium se offert: et etiam quia facilioris sunt decorticationis. Secundum autem Hieronymum virgarum varietas faciebat umbras seu imagines arietum et hircorum in aqua illa resplendentium, varias apparere femellis simul in aqua intuentibus virgas, faciebatque Jacob oves in ipsa potandi aviditate ascendi: et ex duplici desiderio, scilicet potus et coitus, affectuosius et fortius inhaererent imagines arietum in aquarum speculo visae. Nota, quod ubi nos habemus, ex platanis, Hieronymus habet ex malogranatis; et dicit, quod Septuaginta habent virgas styracinas, et nucinas et plataninas. Et fiebant serotina Laban et cetera. Ideo hoc dicit, quia primi temporis foetus est melior; ideo ante illas oves seu capras, quae primo tempore quaerebant matrem, ponebat Jacob virgas, ut foetus melior suus esset. Ante illas autem quae sero, idest tardiori seu posteriori tempore quaerebant matrem, virgas non ponebat, ut sic deterior foetus esset Laban. Duplici autem ex causa (ut dicit Hieronymus) fuit, quod Laban haberet ibi aliquam partem, non tamen ita bonam. Prima scilicet ne posset aliqua doli suspicio Laban insurgere vel apparere. Secundo ne Laban plus debito spoliaretur.