|
Postquam autem audivit verba filiorum Laban. Hic est primo
admonendum, quantum ad dicta, quod quidam dicunt, quod prima immissio
arietum in oves fuit in principio veris, et prima erat melior, quia
meliores oves citius appetunt coitum: ita quod illas primo faciebat
ascendi, istas vero postremo. Aliis vero magis placet, quod
serotinus conceptus erat in autumno, primus erat in vere: quia, ut
dicit Augustinus in Lib. quaest. super Genesim et Hieronymus,
natura Italicarum ovium et Mesopotamiae traditur eadem esse, scilicet
quod pariunt bis in anno. Unde Virgilius ait: bis gravidae pecudes.
Et hoc modo illud quod infra legitur, scilicet mutavit mercedem meam
decem vicibus, intelligit Hieronymus, dicens, id in sex annis,
quibus Jacob pro mercede servivit, fieri potuisse. Quia sicut etiam
Augustinus in Lib. quaest. super Genesim dicit, in primo anno, in
quo inter se pacti sunt, solum semel pepererunt: quia tunc non ita
potuit eas facere bis ascendi. Sexto autem anno, cum semel
peperissent, prius recessit Jacob a Laban, quam iterum parerent:
quatuor autem annis intermediis bis pepererunt. Posset tamen dici,
quod licet in primo anno bis pepererint, non tamen pro illo anno
mutavit sibi mercedem, quia nondum viderat se fraudatum: et ideo quod
quinque annos sequentes etiam decies mutavit, bis scilicet respectu
cujuslibet anni. Et vendidit comeditque pretium nostrum, idest nos
tibi vendidit pro servitio tuo: et pretium seu utilitatem illius
servitii sibi in nobis accepit. Et Rachel furata est idola patris
sui. Satis est mirabile, quod hoc fecit, cum non sit credendum,
quin a Jacob fuerit edocta, quod super omnia idolatriam fugeret et
caveret. Nec sit verisimile, quod tamquam cupida argenti vel auri
(de quo forte erant idola illa) fuerit. Quidam igitur dicunt, quod
hoc fecit, ut si pater, insequeretur illos haberent ad ea recursum et
refugium, ut ad templa sacra. Vel posset dici, quod scilicet zelo
justitiae contra ejus avaritiam seu rapinam hoc fecerit. Dicit autem
Hieronymus, quod ubi nos idola legimus, in Hebraeo habetur
Seraphim, quae aquila figuras vel imagines interpretatur. Et amne
transmisso, idest Euphrate fluvio transvadato contra montem Galaad.
Anticipative sic vocatur, quia postmodum hoc nomen accepit, sicut
infra legitur. Et comprehendit, idest attigit in montem. Viditque,
scilicet Laban. In somnis dicentem sibi dominum, cave et cetera.
Nota, quomodo Deus quasi omnia facta Jacob agebat. Unde sapientiae
decimo dicitur, quod Deus reduxit eum per vias rectas et in fraude
circumvenientium illi adfuit et honestavit, et multum ditavit et
magnificavit illum in laboribus suis. Et nunc quidem valet manus mea
addere tibi malum. Sed Deus patris tui heri dixit mihi, cave et
cetera. Nota, quomodo arrogantia superborum saepe se confundit, ubi
magis credit se super sanctos magnificare. Nam Laban volens
ostendere, quod bene poterat nocere Jacob, in signum, quod non
desistebat defectu potentiae, revelavit inhibitionem Dei super hoc
factam: non advertens, quod in hoc ipso ostendebat Deum quo ad hoc
esse cum Jacob, et Jacob esse justum ipsumque injustum. Quod bene
advertens Jacob subdit inferius, laborem manuum mearum respexit et
arguit te heri clam me, idest me nesciente. Abigeres, idest furtive
abduceres. Quasi captivas gladio, idest ac si tuo gladio essent
captivatae et captae. Cur furatus es deos meos? Nota, quod hic
primo legitur de pluralitate deorum et de cultu idolorum: nondum enim
supra mentio facta erat. Timui ne violenter auferres filias tuas. Ex
quo patet, quod non fugiebat propter cupiditatem temporalium quae sibi
asportabat. Super stramenta cameli, idest sub sella ejus. Quia
consuetudo feminarum nunc accidit mihi: quasi dicat, nunc patior
menstrua, et ideo non possum, sicut deberem, assurgere tibi, sic
delusa, idest delusione frustrata est, sollicitudo, idest sollicita
intentio, quaerentis. Tumensque Jacob cum jurgio ait, idest multum
indignatus, tam vultus quam verborum asperitate ait. Quod quidem pro
loco et tempore sancte fit a sanctis; et certe non solum ex
subsequentibus verbis Jacob patet ipsum juste fuisse indignatum: sed
etiam ex facto Laban. Nullatenus enim debuit credere, quod Jacob
fuisset sibi aliquid furatus et praecipue idola; et saltem ex quo
audivit hoc fortiter negantem, et omnia sua ejus scrutinio exponentem,
debuit credere et desistere. Pone hic coram fratribus tuis. Forte
fratres suos vocat illos de quibus dicitur, quod Laban assumptis
fratribus suis persequutus est eum: unde hoc de filiis Laban ipsius
dicit. Nam filii ipsius Jacob parvi erant, et primogenitus ejus,
scilicet Ruben, nondum habebat tredecim annos; et ideo ad hoc
dijudicandum nondum erant idonei. Idcirco viginti annis fui tecum?
Hoc indignanter et interrogative debet legi, quasi dicat, obsequium,
quo viginti annis servivi tibi, non meruerat, ut ita scrutareris omnia
mea. Ego omne damnum reddebam. Videtur, quod Jacob aliqua de domo
patris sui secum haberet, ex quibus posset damna illa reddere. Diu
noctuque aestu urebar et gelu. Aestu scilicet de die, gelu de nocte
et aliquando de die. Nec mirum, si idem effectus potuit esse a
diversis causis; et maxime, quia ventus est effectus immediatus;
quamvis ustio immediatius sit ab aestu, quam a gelicidio seu a
frigore. Primi enim effectus caloris et frigoris sunt calefacere et
infrigidare: per infrigidationem autem fit aliquando nimia contractio
carnium et pororum ejus: ad quam sequitur interim caloris accensio et
superficialis cutis nimia desiccatio. Sicque per viginti annos in domo
tua servivi tibi. Nota ex his quam fideliter quamque simpliciter
servierit ei; et e contra quam injuste et impie ille semper se habuerit
ad eum. Immutasti quoque mercedem meam decem vicibus, idest pluries;
sumitur enim numerus determinatus pro indeterminato. Vel ad literam
decem vicibus juxta modum superius tactum, immutavit cum hoc modo;
quia quando Laban videbat plures diversi coloris nasci, dicebat,
unicolores sint deinceps merces tua. Quando vero videbat unicolores
plus multiplicari, dicebat: amodo diversi coloris sint tui. Pro
decem vero vicibus Septuaginta habent, decem agnis. Sed Hieronymus
dicit, quod nomen Hebraicum (monim) numerum magis quam agnum sonat.
Et timor Isaac, idest Deus, quem timet Isaac; vel sanctus timor,
quo ipse eum colit et timet. Nomine enim timoris intelligitur
aliquando totus cultus Dei. Uterque juxta proprietatem linguae suae.
Laban enim, secundum Hieronymum, antiquam parentum linguam
commutaverat in linguam provinciae in qua habitabat. Jacob igitur
acervum testimonii lingua Hebraea vocavit Galaad. Galaad enim est
acervus testimonii: Laban vero id ipsum, idest acervum testimonii,
lingua Syra vocavit, ut ibidem ostendit. Nota pro mysteriis, quod
sicut in prima procreatione virtuosae prolis requiritur virtuosum
exercitium: sic in procreatione habendae mercedis requiritur providae
discretionis sagax ingenium, per quam scit homo se diversimode
omnibus, prout expedit, contemperare et accommodare. Et primo
oportet quod sciat intelligentiam proportionaliter variare, et
Scripturae sacrae intelligentiam sub rationabili varietate inspicere.
Oportet etiam, quod in canalibus, idest Scripturae sacrae libris seu
tractatibus, in quibus aquae divinae sapientiae continentur, ponat
virgas, idest rectas et solidas intelligentias, seu expositiones: in
quibus sic servetur sensus literalis quasi cortex, quod nihilominus pro
eo, quod spiritales sensus exigunt, auferatur velamen corticis
literalis: ut sic exempla et documenta arietum, idest sanctorum patrum
in his aquis descripta mentibus seu affectibus spiritualiter
foecundandis appareant varia, in hora fervidi conceptus et potus; et
ex hoc proles eorum erit conformiter variata. Et quia naturaliter
omnia Dei opera sunt quidam canales super quos est effusa aqua
sapientiae Dei, juxta illud Ecclesiastici primo, effudit illam super
omnia opera sua: idcirco sic ex omnibus est Deus per similitudinem
spectandus quasi specierum cortice remanente, quod nihilominus per
privationem omnium est super omnia segregandus, ut ab omnibus
secernatur; alias enim non concipietur recta intelligentia ejus.
Mystica vero ratio trinae speciei virgarum potest tripliciter accipi,
secundum tres generales rationes variationis praedictae. Prima enim
sumitur ex respectu operum agendorum, quae pro loco et tempore varias
circumstantias exigunt: ita quod id quod agendum est aliquando, in
alio tempore est omittendum, vel augendum, vel minuendum; semper
tamen debet esse recta intentio quasi virga recta. Tunc igitur trina
est virga secundum tria principalia objecta, ex quibus sumuntur genera
moralium operum. Nam per aspectum ad Deum debet esse virga florigera
et fructifera, qualis est amygdalina, quae ad monstrandum sacerdotium
dignum floruit et fronduit. Opus enim habens Deum pro objecto
immediato, habet miros splendores divinorum luminum, quasi flores: et
miros sapores dulcorum et gustuum quasi fructuum. Per respectum vero
ad seipsum, debet esse actio pungitiva et concupiscentialis caloris
divisiva: ut sit virga generans vinum acerbum malorum granatorum. Per
respectum vero ad proximum, instar virgarum populearum, debet esse
actio multiformis juxta multiformitatem personarum et populorum.
Secunda sumitur ex respectu statuum populi Dei, qui in tres
distinguuntur; scilicet in conjugatos, clericos et religiosos: vel
infimos, medios et supremos; vel in statum activorum,
contemplativorum et praelatorum: vel in statum ante legem, et sub
lege, et post legem. Tertia est respectu fidei vel Scripturae, quae
juxta modos praedictos habet distingui. Nota etiam, quod sumendo
foecundationem hanc allegorice, prout scilicet ad spiritales patres
Ecclesiarum et religionum, est in subditis hujusmodi varietas discrete
formata: tunc per Laban intelliguntur praelati saeculariores et
vetustiores, aut carnaliores; et tunc serotina, idest pigri et
inhaerentes, semper sunt Laban. Prima vero, idest strenui et
praecipui, spectant ad Jacob. Et saepius sicut prima proles
sanctorum statuum est spiritalis et fervida, sic serotina invenitur
tepida et carnalis, et quasi faex optimi vini in fundo vasis residens
et persistens. Nota etiam, quod quandocumque Laban petit varia,
tunc Jacob accipit uniformia pro se, et e contra. Carnales enim ex
hypocrisi, aut ex sola consuetudine, aut ex aliquo schismatico aut
carnali aut superstitioso vel caeremoniali affectu et ritu, suas habent
varietates et uniformitates; et ideo eorum varietati spiritalis
uniformitas charitatis est opponenda: eorum vero carnali unitati est
discreta varietas objicienda. Nota etiam tertio, quod in fuga Jacob
a Laban, designatur finalis discessus spiritualium a carnalibus,
propter quorum filias sive plebes ad Deum trahendas, suoque spiritui
copulandas, eis per longa tempora servierunt: sed quia in fine contra
spiritales plus solito inserviunt, idcirco oportet eos redire ad terram
patrum suorum; unde et in fine ad Judaeos convertendos redibit
praedicatio: et sicut apostoli relicta synagoga fuerunt missi ad
gentes: sic suo modo et isti. Quod vero Rachel inscio Jacob furatur
deos sive idola patris sui, si sumatur in malo, designat quosdam
muliebres contemplativos, sive potius curiosos, qui curiosam carnalium
scientiam in spiritualium habitu quasi furtive acquirunt, et ideo
menstrua patiuntur juxta morem saecularium feminarum, sapientium,
scilicet, mundanorum, qui sola sapiunt carnalia et terrena. Sumptum
vero in bonum designat perspicaciam verorum contemplativorum, per quam
in arcano suorum cordium, quasi furtive dijudicant vitia et idola
praelatorum, quos relinquunt. Quia tamen, dum carnales ob hoc
inserviunt, plerumque oportet aliud exterius simulare, sic tamen,
quod praedicta idola realiter conculcentur: idcirco Rachel se simulat
quasi muliebria pati, tenendo tamen idola sub se, et sub sella
cameli; quia quietam vitam simplicium servorum Dei, quae est quasi
sella camelorum, praeferunt idolis illis; sed simulando se muliebres
et simplices, fingunt se non surripuisse idola illa, et sic Laban
deluditur. Per Jacob vero (licet ignorantem) designantur hic quidam
patres spiritales, qui circa hujusmodi zelum non ita tunc temporis
occupantur, pro eo quod suis et suorum spiritalibus negotiis toti
insistunt. In foedere vero inter Jacob et Laban initio figuratur
primo quaedam pax, quae fit ante plenum discessum, per quem a Laban
adjuratur, quod alteram fidem, ne alias filias, idest vitam aliam, a
praehabita introducat. Secundo figuratur quaedam pax dimissoria, qua
se mutuo finaliter impugnare desistunt.
|
|