CAPUT 32

Fuerunt ei obviam Angeli Dei. Hic narratur, quam caute et discrete Jacob placavit iram et impetum fratris sui; et hoc per quatuor, quae fecit: primum est discreta missio munerum; non enim misit totum simul, nec semper eadem, aut per eosdem: imo quinque greges distinctos praeter sextam legationem servorum, quam primo praemiserat. Secundum est ordinata distinctio suae familiae in duo, seu in duas turmas, scilicet ancillarum et liberarum facta, ita quod sibi charissima posuit in fine postremo. Tertium est attenta ac fortis et pervigil oratio et supplicatio ejus ad Deum usque ad plenam impetrationem intenti. Quartum est humillimus modus honorandi Esau, tam verbo quam gestu, tam per se, quam per omnes famulos et familias suas: quia omnes debuerunt ipsum vocare dominum suum, sibique supplicare, et genu flectere tamquam domino. Ne hoc autem quasi ex solo ingenio, aut tamquam metu consternatus absque spe divini consilii, vel quasi desertus a Deo hoc fecisse credatur: ideo ante ista praemittitur, quod exercitus angelici sibi venerunt obviam, se sibi sub certa specie visibiliter ostendentes, ac si dicerent, nos erimus tecum. Et ut ex litera conjicitur, non solum vidit eos quasi euntes, sed etiam eo modo, quo in castris exercitus militum solent stare. Unde nomen loci, in quo eos vidit, vocavit Monaim, idest castra. Quaeritur autem primo, quomodo Jacob ita timuit fratris sui adventum, quum nuntii sui non legantur dixisse ei, quod Esau veniret ad eum nocendi causa? Praeterea numquid non certus erat de Dei promissionibus ad se factis, quas ipse etiam refert, dicens: domine, qui mihi dixisti, revertere et cetera? Dicendum, quod quantum ex serie hujus literae conjicitur, Esau a principio veniebat ad eum animo nocendi. Conjicitur autem hoc primo ex hoc, quod cum quadringentis viris quasi manu armata veniebat ad eum. Secundo, quia Deus consolans super hoc Jacob, non dixit ei, ne timeas, quia non venit contra te animo irato; sed potius dixit, quod si fortitudine sua Deum vicerat, multo magis poterat hominibus praevalere. Dato autem, quod Esau non pacifice veniret, nihilominus Jacob probabiliter poterat contrarium suspicari. Ad illud autem de spe promissionis divinae dicendum, quod spes illa nec semper nec necessario excludit timorem sensualem vel naturalem, aut timorem ex humana ratione conceptum: sed sufficit, quod excludit desperationem, et illum timendi modum, qui desperationem inducit. Alias Joseph et Christi mater ut quid timuerunt in Judaeam cum Christo venire, quia Archelaus ibidem regnabat, cum certi essent Christum contra suum beneplacitum non posse aliquid pati? Praeterea licet Deus promisisset Jacob suam protectionem, modum tamen non omnino explicaverat ei; et ideo dubitare poterat, an Deus permitteret uxores et liberos ejus occidi, et sic de multis damnis. Secundo quaeritur de reverentia, quam exhibuit fratri suo, adorando scilicet eum, et vocando eum dominum suum, et dicendo, quod suam faciem videret ut vultum Dei. Quod verbum maximae adulationis fuisse videtur. Dicendum, quod tam humanae quam divinae prudentiae est scire se humiliare pro loco et tempore, etiam reprobis et indignis; et maxime, ubi per hoc placatur ipsorum ira, et evitatur multiplex damnum: est etiam hoc virtutis humilitatis. Praeterea licet Jacob divino instinctu fratri suo subripuisset benedictionem et primogenituram, nihilominus quia modus exterior quamdam speciem doli et injuriae contra Esau praetenderat: idcirco decens fuit, quod se illi humiliaret, et suppliciter veniam postularet. Praeterea indecens non fuit, quod fratri suo aetate majori, et temporaliter praepotenti, exhibuit temporalem reverentiam operis obsequio, et comprobavit non odisse aut contemnere fratrem suum: sed potius ipsum ex corde diligere et revereri; et praecipue cum falso contrarium putaretur. Rursus decens et expediens fuit in hoc ipso subinnui, quod vis benedictionis et primogeniturae fratri suo subtractae potius erat intelligenda, quoad primatum gratiae spiritualis, quam quoad primatum dominationis et praesidentiae temporalis. Dixit autem veraciter, vidisse vultum ejus quasi vultum Dei; quia sensibiliter occurrerat ei, et admirabiliter timendus et reverendus. Nam (quasi) non designat ibi aequalitatem, sed quamdam similitudinem et hyperbolicam, qua communiter loquentes saepe utuntur. Ex quo etiam vidit fratrem suum ad se placatum, vidit faciem ejus sibi sensibiliter valde gratiosam: ita quod ex utroque eorum potuit veraciter illud dici: mittoque nunc legationem ad dominum meum. Videtur quod per legationem intelligat hic non solum servos, sed etiam munera: alias quare jussit, quod servi sui ex parte sua praemitterent oves et boves etc., nisi intenderet dicere, ecce tanta bona sunt mihi data a Deo, de quibus aliqua tibi tamquam domino meo mitto: minor sum cunctis, idest ad nullam misericordiam tuam mihi impensam habeo condignam magnitudinem aut bonitatem: imo respectu omnium sum deficiens et minor, quam esse deberem: in baculo meo transivi Jordanem istum. Secundum quosdam istud dicit, non quod Jordanis esset tunc sibi praesens; sed ipsum demonstrative denotat, tamquam sibi propinquum, et tamquam notum et famosum in terra Judaeae; et forte videbat eum, licet a longe. Alii volunt, quod ad literam esset tunc juxta Jordanem. Quod autem infra dicitur transisse vadum Jacob, inquiunt, quod nomen tale ex transitu illo pars illa Jordanis, quam transvadavit, accepit. Alii vero sequentes primum modum dicunt, quod Jacob est alveus a Jordane distans ab ipso per duo milliaria, et est in finibus Idumaeae: et inquiunt quod interpretationi nominis Jacob congruit: Jacob enim interpretatur pulvis et lucta. Ipse vero mansit nocte illa in castris, idest in Monaim, in loco scilicet praemisso; cumque mature, idest festine et ante diem, surrexisset, remansit solus, causa orandi, ut puto: et ecce vir luctabatur cum eo. Non puto, quod eo modo luctaretur cum eo, quo communiter luctantes: sed potius quod Angelus sive Deus in specie hominis sibi apparens, precibus et attrectivis manibus et amplexibus tenebatur a Jacob: dumque fingebat se omnino velle discedere, impellendo se ad recessum, tunc Jacob firmius tenebat, et ad se trahebat, quasi nitens ipsum apud se retinere, usquequo preces, quas pro salvatione sui et suorum ab Esau sibi porrigebat, exaudiret. Et hoc sonant verba, quae Deus subdit, dicens: dimitte me. Et quod Jacob dicit: non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Qui cum videret, quod eum superare non posset, idest non vellet bono modo: et loquitur sicut cum dicimus, Deus non potest se negare suis amicis. Et non posse superare, sumitur pro non posse a manibus illius divelli. Tetigit nervum femoris ejus et cetera. Hoc fecit Deus, tum ut efficaciam suae virtutis, per quam facillime potest omnibus praevalere, sensibiliter experiretur, etiam cum Deo praevalere videbatur: tum ut visionis memoria sibi fortius infigeretur, et suis ex hoc plenius notificaretur. Nam ex tali effectu post visionem in eo relicto, clarius patuit suae visionis excessus. Factum est etiam hoc in signum sapientale et figurale, quod scilicet carnalis concupiscentia, quae viget in femoris imo, ad tactum Dei marcescit: et quod caro Judaeorum, et carnalis sensus legis et literae per luctam seu pugnam Christi cum eis erat exiccanda: et ideo claudicat Judaismus, quia ima ejus pars ivit sursum ad Christum, et est benedicta ab ipso: altera vero ivit deorsum, et ideo est ab humore gratiae exiccata; propter quod veri filii Israel non comedunt nervum carnalis literae quae occidit, et quo vivere non potest robur potentiae creatae; imo ad praesentiam divinae potentiae ipsa est pura passio, et quasi nihil. Si autem quaeras, quare Deus sic luctabatur, quod luctantem superare nollet? Ad hoc est prima ratio, ad monstrandum scilicet efficaciam fortis et fiducialis orationis: tam illius, quae tunc erat in Jacob, quam consimilium. Unde et ideo Deus fingebat se omnino recessurum, ut instantia precum fortius retineretur, et quasi violentaretur seu compelleretur suum rigorem flectere. Ideo enim a cordibus orantium saepius evolat, et quasi aufugit, ut fortius quaeratur et trahatur, et violenti rapiant illum. Et ut etiam doceat per hoc, quod homo non est dignus habere, nisi fortius instet, ipsumque importune propulset. Secunda est ad figurandam luctam Christi, non cum spiritu Jacob, sed cum carne brachio ejus, idest cum parte Judaeorum carnalium, a qua Christus propter redemptionis nostrae pretium superandus erat ad horam. In cujus signum Scriptura vocavit hic luctam potius, quam tractum, etsi ad literam speciem habuit communis modi luctandi: in cujus rei signum est factum, et per consequens et in signum luctae prophetarum et apostolorum, et consimilium, cum carnali synagoga seu Ecclesia temporum suorum. Dimitte me, jam enim ascendit aurora. Nota, quod loquitur ad modum alicujus domini seu viri maturi et honesti, qui erubescit videri luctari, vel aliqua sibi non condigna agere. Vel loquitur ad modum alicujus, qui habet festinationem ad locum alium recedendi, allegans causam festinationis, quia omnino jam est hora eundi. Docens nos in hoc, quod ex quo incipit quasi usque prope diem caelestis gloriae cordi illucescere: ex tunc se inacceptabilem esse dicit. Sed nihilominus quia iste modus loquendi quamdam humanam et socialem familiaritatem sapit, idcirco Deus ad speciales amicos suos aliquando tales modos loquendi habet, et ex hoc familiarius et socialius, et per consequens fiducialius se ingerit cordibus eorum. Quod nomen est tibi? Interrogat non quasi ignorans, sed ut ex responsis assumat causam benedicendi. Nequaquam Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel. Quasi dicat: non solum amodo supplantator hominum vel tuorum hostium diceris vel es: imo princeps cum Deo. Cujus rationem subdit: quia si contra Deum fortis fuisti, per violentiam scilicet detentivarum precum et importunarum pulsationum cum Deo pugnando, ejusque rigorem superando, sive flectendo: quanto magis contra homines praevalebis? Sed forte quaeres: quid facit hoc ad benedictionem, cum bonum jam habitum potius astruatur, quam novum aliquod donum detur? Dicendum, quod istud est benedictio commendans et confirmans donum gratiae primo datum, et ita animum Jacob amplius laetificans et confortans; et ultra hoc non solum respectu Esau, sed etiam respectu omnis adversarii saltem humani, praedicit fore victoriosum. Et in hoc ipso concluditur collatio efficaciae et promissio auxilii contra hostes; ac si diceret: ne paveas, sed esto securus, qui tuis violentis precibus apud Deum, quamquam renitentem, obtinuisti, quod contra hostes tuos sis praevalidus et victoriosus. Potest etiam dici, quod praeter hoc postmodum benedixit eum: unde paulo post dicitur: et benedixit ei in eodem loco. Nota autem, quod secundum Hieronymum in hoc loco, quod interpretatio, qua in libro nominum Israel interpretatur nomen Jacob, idest vir videns Deum, est violenta: unde, secundum eum proprie interpretatur, princeps cum Deo, idest princeps fortis et praepotens sicut Deus. Vel fortis a Deo. Interpretatur etiam secundum eum directus Dei. Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? Sensus potest esse, quod hoc dico, mirabile est nomen ejus: vel quod nomen suum est mirabile, quod non est nobis comprehensibile. Utrumque tamen realiter redit in idem; quia semper designatur, quod Deus non potest a nobis comprehendi, nisi per admirationem et superexcessum superadmirabilis transcendentiae suae. Sed numquid Jacob non noverat ipsum esse Deum, quando dixit ei, non dimittam te, donec benedixeris mihi: aut quando ab ipso audivit. Si contra Deum fortis fuisti et cetera? Potest dici, quod in parte noverat, sed nihilominus plenius et altius hoc scire cupiebat. Vel potest etiam dici, quod sancti in hujusmodi visionibus plus aguntur quam agant. Unde Deus ipsemet qui respondet, occulte movet eos ad interrogandum. Potuit etiam esse, quod in principio non clare distinxerit, an persona sibi apparens teneret proprie personam Angeli vel Dei. Vocavitque nomen loci Phanuel, dicens, vidi dominum facie ad faciem. Phanuel enim interpretatur facies Dei. Et salva facta est anima mea, scilicet ab omni humano nocumento et timore. Vel salva facta est in pleniori spe gloriae et omnis boni. Quomodo autem viderit Deum, ex his quae alibi dicta sunt, et etiam in Lib. de angelica hierarchia habentur, satis patet.