|
Adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.
Licet non dicatur, quod adoraverit dominum aut fratrem suum, satis
tamen innuitur, et etiam quod fratri suo de longe reverentiam
exhibuerit: ut sic magis placaret animum ejus et oves ac boves foetas,
idest foetu plenas, sive praegnantes vel foetas, idest de novo
parientes et a partu liberatas. Reversus itaque illo die Esau. Haec
est sexta pars historiae Jacob; in qua narratur, quomodo in Sichem
pervenit, et quomodo ob violentam oppressionem Dinae populus Sichem a
filiis Jacob occisus fuit. Et Jacob venit in Sochoth. De quo
dicit Hieronymus, Sochoth usque hodie est civitas trans Jordanem in
parte Scitopoleos. Unde et judicum octavo dicitur, Gedeon transisse
Jordanem, quando loquutus est ad viros Sochoth, et inde
condescendens venit in Phanuel. Ex quo videtur vera opinio illa quae
dicit, quod Jacob nondum transiverat Jordanem, sed Jacob fluvium.
Transivitque in Salem urbem Sichimorum, idest spectantem ad
provinciam seu regionem urbis Sichem. De hac autem urbe dictum est
supra decimo quarto, cum de Melchisedech ageretur. Dicit autem
Hieronymus super hoc loco, quod Salem vel nomen fuit duarum urbium,
videlicet istius et Jerusalem: aut ista Salem quae nunc pro Sichem
nominatur habet accentum paululum ab accentu alterius declinatum, et
tunc illa interpretatur pacifica, haec autem consummata atque
perfecta. Unde et in statim sequentibus dicit, quod secundum literam
Septuaginta viri Sichem dicuntur viri pacifici, in Hebraeo legitur
salamim, quod aquila interpretatus est consummatos atque perfectos.
Invocavit super illud fortissimum Deum Israel. Forte ideo vocatur
hic fortissimus, quia liberaverat Jacob de manu Esau; vel quia
Jacob ad magis singularem sensum divini operis per praedicta fuerat
perductus. Nota pro mysteriis, quod per Esau in hoc loco designatur
pugna confratrum et corregularium, de qua posterioris ad Corinthios
11 dicit apostolus: periculis in falsis fratribus: quorum caput, ut
ibi praemittitur, transfigurat se in Angelum lucis. Et quia nullum
bellum acrius, quam hostes domestici, et potissime quando pro se
colorem justitiae et majoritatem praelationis videtur habere: idcirco
nullum praelium legitur Jacob ita fortiter timuisse, nec in aliquo
Dei et exercituum angelicorum praesidium ita sibi astitisse, sicut in
isto. Quibus multa temporalia non solum semel et bis, sed sexies et
ultra sunt relinquenda, imo et auferenda, cum temporali primatu, quem
appetunt: ut sub cineribus coetus humilium quasi panis subcinericeus
conservetur; quamvis ubi hoc praejudicat veritati, aliter sit
agendum. Quod vero populum suum in duas turmas divisit, ponens
liberas post ancillas, et omnium postremo Joseph cum Rachele,
moraliter designat ordinatum statum mentis perfectae: quia in loco
ultimo debent esse dona superiora, et sic per ordinem usque ad
inferiora et extrema. Et per hoc intellige allegorice ordinatum statum
ecclesiasticae familiae, qui summo opere observandus est in tempore
periculosae pugnae. Quamvis et per hoc figuratur ordo statuum
Ecclesiae secundum diversa tempora ejus; quia primo sub lege naturae
quam scriptae praecesserunt ancillae cum filiis suis, deinde secuta est
vita activa, et postremo erit contemplativa cum prole sua.
|
|