|
Egressa est autem Dina. Quomodo Jacob venit et inhabitavit circa
Sichem hic subditur; et de oppressione Dinae et de vastatione urbis
Sichem ex eo subsecuta. Et nota, quod hoc non fuit factum statim
post adventum Jacob; tum quia Dina non habuit tunc ultra septem
annos, quando autem hoc contigit erat nubilis aetatis: tum quia
Simeon et levi qui in consilio contra Sichimitas principales fuerant,
vix habebant tredecim annos; quando autem contigit, oportet eos fuisse
majoris roboris et aetatis. Nota etiam quod multitudo non parva
servorum erat cum Jacob, ex quibus aliqui cum levi et Simeone contra
Sichimitas fuerunt. Sed duo filii ejus in hoc facto singulariter
nominantur qui facti ejusdem principes et auctores fuerant. Augete
dotem, illam scilicet quam maritus debet dare uxori. Responderunt
filii Jacob in dolo: non possumus dare sororem nostram homini
incircumciso. Quidam ajunt, quod hoc inter caetera dicunt dolose,
quia nondum hoc erat prohibitum: nisi forte de incircumcisis illius
terrae Chanaan hoc ante legem scriptam a Deo ipsis prohibitum esset.
Sed quaeritur, an Simeon et levi peccaverint in facto isto? Et
videtur quod sic; tum ex loco isto, tum ex hoc, quod Jacob penultimo
capite hujus libri dicit: Simeon et levi vasa iniquitatis bellantia,
maledictus furor eorum, quia pertinax. Sed contra hoc est, quia
Judith Deum in oratione sua facta sic alloquitur: domine Deus patris
mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum,
quia violaverunt et denudaverunt femur virginis: et dedisti eos in
divisionem servis tuis, quia zelaverunt zelum tuum et cetera. Ad hoc
est duplex responsio seu opinio. Prima est, quod peccaverunt: primo
ratione irae. Secundo, quia in doloso pacto; qui dolus licet in omni
pacto foederis sit illicitus et proditorius, ultra hoc etiam fuit hic
sacrilegus, quia fuit in tanto sacramento, scilicet circumcisionis.
Tertio scilicet in interfectione non illius solius, qui crimen stupri
commiserat, sed etiam totius plebis. Et hoc in puncto, in quo valde
fuerant miserandi: quia tunc ob vulnus circumcisionis urgebantur acri
dolore. Ad illud autem de Judith dicitur, quod licet in illo facto
habuerunt zelum Dei contra stuprum illud: tamen non habuerunt illud
debitis circumstantiis moderatum. Licet etiam Deus juverit eos in
interfectione illorum, non ex hoc sequitur, quod ipsi fuerunt a
peccato immunes: quia Deus multis ex causis iuvat temporaliter
peccatores. Secunda opinio est, quod in hoc non peccaverunt, nec
habuerunt dolum malum, sed potius rectum et cautelosum. Viri enim de
Sichem erant facinorum participes, ideoque erant digni mori. Non
enim videtur, quod familia Jacob in totam plebem illius urbis propter
crimen unius solius sic exarsissent in iram, nisi sensissent, quod
erant participes et defensores facinorum ejus. Quod vero Sichem
consensit se et suos circumcidi, potius fecisse videtur ob carnalem
amorem puellae, quam propter fidem, aut amorem divini cultus et
religionis; populusque ejus potius ad hoc suasus esse videtur ob amorem
domini sui temporalis, et ob spem commodi temporalis, quam propter
aliud: et ideo nullam indulgentiam aut gratiam promeruerunt.
Praeterea si filia Jacob et familia ejus fecit hoc impie et dolose,
tunc apud Deum et homines maxima poena digni fuerunt: et tunc non
suffecisset, quod Jacob solo simplici verbo duos principaliores eorum
increpasset, dicens: turbastis me et cetera. Nec videtur, quod
Deus curasset perterrere omnes urbes vicinas et non auderent persequi
eos, sicut sequenti capitulo dicitur factum esse. Praeterea hic
dicitur, quod parvulos et uxores duxerunt captivos et depraedati sunt
omnia bona eorum. Ergo si injuste hoc fecerunt, Jacob debuit
restituere omnia illa; quod non legitur fecisse. Praeterea Jacob
infra capite quadragesimo octavo legavit Joseph urbem Sichem, quam
dicit se tulisse ab eis in gladio filiorum suorum. Videtur autem,
quod hoc non diceret, nisi illud bellum justum fuisset. Si dicatur
quod Jacob loquitur ibi solum de parte agri, quam emerat, hoc
ridiculosum videtur; tum quia hoc esset donum quasi nullius valoris,
ac per consequens non competens Joseph, et praecipue in tali statu;
tum quia partem illius agri non acquisivit in gladio, sed potius in
pace et pacifico pretio. Haec autem opinio sumpta videtur partim ex
quodam libro apocripho, qui nominatur testamentum duodecim
prophetarum, ubi Simeon et levi in suo testamento dicunt, se hoc bono
animo fecisse, ita quod de hoc non se accusant, immo potius
commendant. Et secundum hoc, ad verbum Jacob respondetur, quod
scilicet ibi prophetice loquitur de futuro scelere Pharisaeorum et
Scribarum contra Christum quasi de praeterito; et quod illud, quod
pro poena maledictionis subditur, scilicet illud: dividam eos seu
dispergam in Jacob, potius facit ad benedictionem saltem respectu
levi; quia divisio illa in tribu levi facta est per totalem
mancipationem ipsius ad divinum cultum: et per hoc quod decimas et
oblationes pro sorte haereditatis accepit. Tertius modus est, qui
temperat modos praedictos; qui dicit, quod Simeon et levi hoc partim
fecerint moti a Deo, partim in impetu zeli sui. Unde Richardus
dicit: illud sane dixerim quod Dinae fratribus merito displicuit,
merito eos placare non potuit circumcisio: quae non tam pro Deo, quam
pro Dina facta fuit. Malum tamen in eis fuit severitatis modum
excedere, et in ulciscenda injuria aequitatis mensuram minime
servasse. Merito ergo Jacob inconsultam eorum audaciam redarguit:
severitatemque tam indiscretam juste reprehendit. Neque mirandum, si
idem opus secundum aliquid sui est rectum et ex zelo procedens, et
secundum aliquid sit temerarium et excessivum: quando etiam verbum
Caiphae, pro quanto fuit ab occulto Dei instinctu, fuit
propheticum: pro quanto vero a prava intentione Caiphae, fuit
impium. Quod si dicas, neque zelum sanctum posse ad talem proditionem
movere, ut scilicet sub specie foederis et sub promissione mutuae pacis
et amicitiae matrimonium contrahatur, et hoc per sacramentum divinae
religionis assumptum: ut sic foederatorum occisio perpetretur: potest
dici, quod Deus viderat cor Sichimorum in hoc foedere non intendere
Deum, nec emendam scelerum, sed solum pacem et voluntatem carnalem:
idcirco non ex hoc cessavit cor filiorum Jacob movere ad zelum
ultionis: et simpliciter potuit esse, quod filii Jacob satis
adverterent, quod Sichimitae nihil Deum timerent, neque in his Deum
intenderent: ne per consequens, quod non erat expediens connubia cum
eis inire et pro tanto recte potuerunt perseverare in zelo exterminii
illorum. Sed quod absque patris consilio et deliberatione tali foedere
hoc perficere intenderint: non video, quomodo potuit esse bonum. Pro
quanto igitur hoc fuit a Deo et bonum, laudatur quidem a Judith: pro
quanto vero fuit malum, increpatur a Jacob. Si quis tamen dicat,
quod sicut ipsa Judith judicio divino juste potuit simulare se velle
foecundari cum Holoferne, ut haberet opportunitatem occidendi eum, et
sicut populus Israel potuit petere mutuum ab Aegyptiis quasi ab
amicis, absque hoc, quod intenderent reddere mutuata, sic potuit et
in proposito fieri: non contradico, quamvis non sit ita mihi clarum in
hoc casu, sicut in illis. Arreptis duo filii Jacob gladiis,
ingressi sunt urbem confidenter, sive audacter. An soli ambo
fuerunt, non claret omnino. Quidam volunt, quod bene potuit hoc
fieri a solis duobus, propter vehementem dolorem, quem tunc ex
circumcisione Sichimitae habebant, et etiam propter spem foederis
initi, et maxime zelo irae vehementis eos impetuose movente. Alii
volunt, quod aliquos servos suos secum habuerunt. Nota pro
mysteriis, quod moraliter Dina pro venusta verecundia accipitur,
sicut tactum est supra, cum de tota prole Jacob moraliter ageretur.
Tunc per Sichem ipsam rapientem, et pro ejus amore se et suos
circumcidentem, designatur amor vanae gloriae, qui pro evitando
detrimento potius, quam propter Deum amputavit suorum superflua
pudendorum, ne, scilicet, et impudentes, et sine verecundia esse
videantur. Unde recte ejus pater est Emor, qui interpretatur
asinus; ipse vero Sichem labor, vel humerus, quia de amore propriae
excellentiae, qui est stultus, ut est asinus, nascitur amor inanis
gloriae, qui humerum suum ad laborem exterioris circumcisionis seu
poenitentiae subjicit, quod est proprium hypocritarum. Qui toties
Dinam quasi nolentem opprimit, quoties mentem corruptionis sive
confusionis erubescentem, et idcirco fortiter reluctantem etiam invitam
usque ad turpem delectationem seu glorificationem trahit; quod non
fieret, nisi ipsa exterius evagasset, curiose volens inspicere
mulieres vicinas, idest infirma forinsecae gentis. Ex quo plerumque
contingit, quod suum decorem illorum infirmitatibus praefert, et ex
hoc appetitus vanae gloriae ipsam vehementius pulsat: cujus impetum dum
repellere non sufficit, viribus Sichem victa succumbit. Sed cum hoc
ad Simeonem et levi, idest ad doloris et spei notitiam pervenit, fit
aliquando dolor excessive se ulciscendi. Neque potest Dinae
copulari, nisi masculorum, idest morum suorum fortium et consuetorum
praeputia circumcidat, et Sichem, idest amor gloriae hic deficiat.
Sichem sive Dina, idest gloriatio sive verecundia, est gloria
imprudens: nihilominus Simeon et levi, idest dolor et spes, sic
aliquando se excedunt, quod non solum inanem gloriam abjiciunt, sed
etiam opera bona ex inani gloria inchoata, cum tamen in talibus non
debeamus assumptam morum honestatem destruere, sed intentionem mutare.
Et nota, quod tertio die circumcisionis hanc stragem faciunt; tria
enim bona quasi tres dies sunt a circumcisione morum recte facta.
Primum est bonitas et difficultas operis extrinseci. Secundum est
puritas cordis ex hoc exquisita et exercitata. Tertium est praemium et
hoc apud Deum promeritum. In mente igitur considerante se propter
inanem gloriam consueta et amante vitiorum opera a se amputasse, surgit
dolor gravis; quia non relinquitur sine gravi dolore, quod
possidebatur forti cum amore. Cum vero considerat, se ex hoc non
profecisse, sed potius capitale vitium incurrisse, fit dolor gravior
et justior. Sed cum tertio considerat se ex hoc non promeruisse
praemium apud dominum, imo et aeternum supplicium meruisse, fit dolor
gravissimus: et ideo tunc insaniunt Simeon et levi, quia nesciunt
patienter dolere, neque de morum sic circumcisorum correctione
sperare. Vel quia gladius Simeonis, idest doloris, est reprobatio
mali commissi: gladius vero levi est exactio poenitentiae rigidae.
Solet etiam spes nimium praesumens opera nimis fortia et dura exigere.
Quid est enim aliud, eos acceptis gladiis Dinae amatores
interficere, quam exprobratione malorum etiam inevitabilium, vel
exactione abstinentiarum, vel macerationum etiam impossibilium, non
solum vires corporis, sed etiam vires mentis sic attenuare, ut
postmodum nihil boni possit exercere? Vel generalius designatur hic
moraliter periculum curiosae evagationis, ex qua mens alias casta,
etiam invita corrumpitur ab illecebris apprehensis. Allegorice autem
per Sichem significatur Christus; per Dinam autem decor synagogae,
pro qua Christus humeros suos omni labori subjicit. Et ipse est
filius asini, vel quia ipse apud Deum pro nobis factus est ut
jumentum, vel quia filius est sanctorum patrum, qui se velut asinos
oneribus poenitentiae subjecerunt. Quia vero Christus synagogae cum
beneplacito Judaeorum non poterat copulari, nisi circumcisionem et
sacramenta legalia a principio observasset, ideo pro ipsius amore se
circumcidit. Sed quia Scribae et Pharisaei synagogam aestimaverunt a
Christo corruptam, ideo ipsum et ejus discipulos impie occiderunt, et
synagogam sibi funditus abstulerunt. Factumque est hoc tertio die,
idest tertio anno suae praedicationis seu persecutionis, in quo fuit
suae crucis gravissimus dolor. Considerando vero factum Simeonis et
levi in bono, tunc per ipsos designantur sancti doctores Ecclesiae et
praelati, ut Petrus et Paulus qui contra pseudoapostolos et Christi
Ecclesiae corruptores zelum mirae severitatis exercuerunt.
Consimiliter etiam contra haereticos factum est per subsequentes
doctores, et Ecclesiae rectores; et hoc in tantum, quod apud quosdam
de majoribus, qui hic per Jacob designantur, reputati fuerunt
excessisse mensuram. Quia vero Ecclesiae doctores non essent passi
cum pseudoapostolis communionem habere, nisi illi ea quae fidei aperte
repugnant, a se circumcidissent, quod illi non vere sed simulate
fecerunt: idcirco fuerunt in eis tres dies doloris. Fuit enim primo
in eis dolor circumcidendo eloquia. Secundo fuit gravior dolor in
circumcidendo sensum sive intellectum carneum. Tertio fuit in eis
gravissimus dolor circumcidere quaestum cupiditatum et gulositatum. Et
ideo per istum et in isto Paulus invenit aditum ad detegendum errores
eorum, et ad ipsos exterminandos de Ecclesia Dei.
|
|