CAPUT 35

Interea loquutus est Deus ad Jacob. Haec est septima pars gestorum Jacob: in qua primo narratur egressus ejus de Sichem. Secundo adventus in Bethel. Tertio in Bethleem. Quarto trans turrim gregis. Quinto in Hebron ad patrem suum. Et in qualibet harum contigit notabile aliquid. In prima, scilicet abjectio et sepelitio idolorum et terrificatio gentium eis convicinarum. In secunda altaris aedificatio, et Delborae mors et sepelitio, Deique ad Jacob apparitio. In tertia Benjamin parturitio a Rachel, morsque illius et sepelitio. In quarta Balae a Ruben incestatio, post quod et subditur duodecimo filiorum Jacob enumeratio. In quinta vero Isaac mors et sepelitio. Interea locutus est Deus ad Jacob. Hic est notandum, quam solicite regebat Deus patres istos. Quia enim nunc erat Jacob necessarium speciale consilium et auxilium Dei propter stragem Sichimorum, quae omnes civitates vicinas concitaverat contra ipsum, idcirco Deus nunc quinto apparet ei, abjicite deos alienos. Quidam putant, quod hoc dicitur pro idolis Laban a Rachel furatis, sed quia non est verisimile, quod tanto tempore perduraverint apud Rachelem, utpote fere per septem annos vel amplius, quibus steterant circa Sichem: idcirco videtur magis de idolis raptis cum praeda Sichimorum. Et mundamini, scilicet corde et veritate. Vestimenta vestra. Hoc jussit fieri in expressius signum totalis rejectionis idololatriae, ritusque gentilis, et pristinae conversationis, quantum ad minus bene acta; ut sit quasi altera innovatio divini cultus. Qui exaudivit me in die tribulationis meae. Ex hoc patet, quod prima visio Dei facta sibi in Bethel fuit facta sibi primitus petenti auxilium Dei in fuga sua. Dederunt ergo ei omnes deos alienos. Ex hoc patet, quod alii praeter Rachelem sibi idola dederunt. Et inaures, quae erant in auribus eorum, scilicet idolorum. Voluit enim, quod non solum idola, sed etiam ornamenta idolorum a se abjicerent. Vel forte inaures, quas a Sichimitis acceperant in detestationem gentilis lasciviae et superbiae abjici fecit. At ille infodit, idest infra foveam sepelivit. Nota, quod noluit ea fundere, et materiam eorum conflatam retinere: sed potius omnino rejicere et sepelire, subter terebinthum, quae secundum Isidorum, est arbor generans resinam omnium praestantiorem, et secundum Papiam habet fructus modicos, qui mandi possunt. Mortua est Delbora. Nota, quod nisi Scriptura mysteria intenderet in narrationibus suis, non est verisimile, quod mortem Delborae plus quam mortem Rebeccae curasset. Ad radicem Bethel, idest ad pedem urbis illius. Et appellavit eum Israel. Supra prius promiserat ipsum sic appellandum; hic vero sibi de facto nomen istud imponit; vel hoc nomen sibi ante impositum hic plenius confirmat. Fecitque hoc in signum perfectioris virtutis et principatus Jacob, et in signum majoris assistentiae Dei ad eum; et etiam in signum, quod supplantatione hostium ingeniosa ascenditur et est ascendendum ad Dei visionem seu contemplationem, et ad Dei insuperabilem principatum. Terramque quam dedi Abraham, scilicet promissione, vel dedi in mea praedestinatione aeterna, libans, idest fundens, vel sacrificaturus super illud libamina. Libamina erant proprie liquidorum sacrificia, scilicet vini vel olei: sed aliquando sumitur pro sacrificio de pane vel de simila glutinata. Quae ducit Ephratam, idest Bethleem: non quod jam tunc sic, vocaretur, postmodum enim sic vocata est ex nomine uxoris Caleb, pater vero appellavit eum Benjamin, idest filium dextrae, idest virtutis, secundum Hieronymum. Errant, qui putant, Benjamin filium dierum interpretari: quia cum hic sit Jamin interminatum, significat dextram vel virtutem. Dum vero terminatur in m, est idem quod dies. Erexitque Jacob titulum, idest lapidem vel lapides in insigne memoriale. Trans turrim gregis. Hieronymus dicit, Hebraeos velle, hunc esse locum, ubi postea fuit aedificatum templum Salomonis: de quo Michaeas dicit: et tu turris gregis nebulosa filia Sion et cetera. Et dicitur turris gregis, idest congregationis et coetus: et subdit: sed si sequamur ordinem viae potius est locus passorum juxta Bethleem, ubi vel grex Angelorum in ortu domini, vel Jacob pecora sua ponit loco nomen imponens; vel, quod verius est, quodam vaticinio futurum jam tunc mysterium in hoc monstrabatur, et ob illud sic prius erat locus ille vocatus. Abiit Ruben, et dormivit cum Bala. An illa consentiente, aut dormiente, aut reluctante, hoc Ruben fecerit, non claret. Erant autem filii Jacob duodecim. Quia nunc Benjamin fuit ortus, et duodenarius numerus filiorum Jacob completus: idcirco nunc repetit numerum filiorum ejus. Et filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia, scilicet pro majori parte: nam Benjamin non fuit ibi natus. Unde more Scripturae synecdochice loquitur. Venit etiam ad Isaac. Si de primo adventu personalis visitationis loquitur, satis est mirabile, quod tanto tempore destiterit visitare patrem senem et caecum. Propterea videtur, quod solum loquatur de illo adventu, quo cum tota familia et gregibus suis venit, mansurus cum patre suo in Hebron. Nota pro mysteriis, quod deleta synagoga et idololatria gentilium sub fervida fide et devotione fidelium, qui post destructam synagogam fuerunt sepulti: erectus est cultus Dei in sede Ecclesiae, quae est vere Bethel, idest domus Dei. Tuncque Delbora, idest loquax prophetia Judaeorum, est ad plenum mortua, et sub radicali fide Ecclesiae, ut sub quercu, idest sub robore Christiani imperii, quod est quercus fletus seu desolationis, sepulta: quamvis sit nutrix Rebeccae, idest Ecclesiae. Nam ex qua Romanum imperium fuit ubique subjectum jugo Christi, non apparuit locus prophetandi alterum Christum: tuncque tam Christus quam Christianus populus est dictus Israel, idest dominus participans et videns Deum. Post hoc autem sequitur tempus vernale et floridum, ut veniatur ad Ephratam, idest ad frugiferam terram, seu ad Bethleem, idest ad domum panis, ubi virgo peperit Christum; et post hoc Rachel, idest contemplativa Ecclesia, pariet filium postremum, scilicet contemplationis superexcessum, seu statum extaticum qui propter dolorem partus dicitur a matre Benoni, idest filius doloris sed a Deo filius dextrae sive jubili et gloriae. Et nota, quod tam moraliter quam allegorice Rachel moritur in hoc: tum quia non intratur ad supermundanos superexcessus, nisi cum Christo tota crucifigatur et sepeliatur; tum quia in matre, idest in mente vel Ecclesia, ante istum partum est aliquod corpus carneum, quod in hoc partu est necessario moriturum, sicut obiit synagoga in partu Christi et populi Christiani. Tunc igitur trans turrim gregis, idest vitae gregalis seu animalis ibitur. Sed sicut in exitu Christiani populi de gregali vitae synagogae primogenitus, scilicet populus pro parte ad ipsum conversus, incestavit Balam concubinam ejus, et pro eo zelo corrupto legis caeremonias adamavit: sic et in partu extremo quidam primogeniti cum ancilla evangelici status concumbent, temporalia sub typo perfectionis evangelicae, instar pseudoapostolorum quaerentes et amantes. De hoc autem tangetur etiam infra ultimo, ubi de Ruben sermo fiet. Postremo autem redibit Christus, scilicet per gratiam ad patres, idest ad Judaeorum populum, unde exivit, moraturus cum eis usque ad finem ut per mortem extremi judicii ducat eos in caelum.