CAPUT 36

Hae autem generationes Esau. Hic incidenter haec pars interseritur, ut sciatur benedictio supra scripta etiam in Esau temporaliter fuisse impleta; et sciamus, quod etiam malis Deus plerumque dat temporalia bona; tum propter merita patrum, tum propter aliqua bona, quae ipsi fecerunt. Et primo narrat generationem Esau factam in terra Chanaan. Secundo, quomodo inde recesserit, et mansit in monte Seir, ibi, tulit autem Esau. Tertio repetit breviter generationes ejus, ut referat generationes filiorum ejus, ibi, hae autem sunt generationes Esau. Quarto narrat quod quatuordecim filii filiorum ejus praenominati fuerunt duces, ibi, hi duces filiorum Esau. Quinto ibi, isti filii Seir Horraei, ponit genealogiam patris Horraeorum, qui dona miserat Esau in terra Edom. Quod secundum Hieronymum in parte facit, quia Channa, concubina Eliphatae primogeniti Esau, fuit filia istius Seir Horraei. Potest etiam dici, quod facit hoc, ut sciatur, quam potentem gentem expulit Esau de terra illa. Sexto enumerat reges de genere Esau, qui regnaverunt in terra illa, antequam filii Israel haberent regem, ibi, reges autem. Septimo enumerat duces et ducatus stirpis Esau, quos post praefatos reges habuerunt, ibi, haec ergo nomina ducum Esau. Aliter nominat ibi, quam prius: nam quas supra vigesimosexto nominavit Judith et Basemath, hic vocat Ada et Olibama. Filiam vero Ismael supra nominatam Melat, hic vocat Basemath. Tulit autem Esau et cetera. Nota, quod licet ante mortem patris recesserit, et manserit in terra Seir, unde supra decimotertio dicitur, quod reversus est Esau itinere, quo venerat in Seir: hic tamen refertur, quod hoc post mortem patris plenius fecit: et hoc magis sonat verbum quod subditur, scilicet quod recessit a fratre suo. Esau patris Edom, idest Idumaeorum populus, qui ex eo genitus dictus est Edom, sicut et ipse dux Theman. Secundum Hieronymum, ex nominibus istorum sunt interposita nomina regionibus et gentibus Idumaeorum: quia sicut fecerant diversas familias, sic sibi diviserunt terras illas. Isti filii Seir Horraei. Secundum Augustinum in libro quaestionum super Genesim, quidam putant, quod Seir fuit pater Horraeorum, qui eos genuit. Hieronymus vero incipit versum ibi, Horraei habitatores terrae fuerunt, scilicet, Lotan et Zobal etc. et legit illud, isti filii Seir, cum praecedentibus. Postea enim dixerat, iste est Edom, et hi filii Seir. Et subdit Hieronymus, Esau, et Edom, et Seir unius est nomen hominis. Quod autem sequitur: et Horraei habitantes terram et reliqua. Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit; et exponit, qui ante Esau in terra Edom principes fuerint ex genere Horraeorum. Haec Hieronymus. Sed pro primo facit, quia postea subditur, hi duces Horraei filii Seir. Quod autem filii Esau deleverint Horraeos, habetur Deuteronomii secundo: iste est Ana, qui invenit aquas in solitudine. Hieronymus dicit, quod apud Hebraeos sunt de hoc variae opiniones. Ubi autem nos habemus, qui invenit aquas calidas, Septuaginta legunt, qui invenit ton iamein. Et quidam putant, per Jamin maria significari, quia iisdem literis maria scribunt: et tunc dicunt, quod invenit maria, idest congregationes aquarum, quae juxta idioma Hebraeae linguae maria nuncupantur, quod scilicet stagnum in deserto reperit, cujus rei inventio rara est in eremo. Alii vero putant aquas calidas hoc nomine significari, sicut fit in lingua Punica, quae vicina et conjuncta est Hebraeae. Et forte pro magno est habitum, quod fontem aquae calidae ibi invenerit. Linguam autem Punicam videtur Hieronymus hic vocare linguam Phoeniceam, idest provinciae Phoenicis, in qua sunt Tyrus et Sidon: licet alibi saepe sumatur pro terra Africana et Mauritana. Alii putant, onagros ab isto primo admissos esse ad asinas, et ipsum primo hujusmodi concubitum invenisse, ut ex his nascerentur velocissimi asini, qui vocantur Jamin. Alii vero putant, quod equarum greges ab asinis in deserto ipse fecit primus ascendi, ut muli inde contra naturam nascerentur; et secundum istos Jamin, idem est quod associatio. Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi et cetera. Quidam volunt, quod totum illud, quod de regibus et ducibus Edom subditur, fuerit additum ab Esdra, vel ab eo, qui librum Paralipomenon edidit; tum quia Moyses non potuit historice omnia ista ita narrare, quia duces, qui post reges hic subduntur, fuerunt post omnes istos reges, sicut in primo Paralipomenon dicitur. Non est autem verisimile, quod Moyses prophetice per modum historiae praedixerit futura, tamquam praeterita historice narrans; tum etiam quia recte de Paralipomenon primo videtur assumpta. Habitavit autem Jacob et cetera. Hae sunt generationes, supple, quae supra ante generationes Esau praemissae sunt. Hoc auctor subjunxit, tum ut, quia dixerat quod Esau de Chanaan recessit in terram Edom, ordinate subjungeret, quod Jacob instar patrum habitavit in terra Chanaan: tum etiam ut quasi incidenter generationibus Esau insertis, rediret ad Jacob, de quo et cujus filiis est ulterius prosequuturus; quia de Ana sic signanter dicitur, quod invenit aquas calidas in deserto et cetera. Nota de hoc breve mysterium. Horraei enim, de quorum genere est Sobal, liberi vel iracundi interpretantur: Sabeon vero pater ejus interpretatur statio dolens, aut eloquentia inutilis. Ana vero donum et gratificatio. Nota igitur, quod de iracundia et libertate mundanorum nascitur dolor cordi iracundo infixus, et eloquentia sterilis, arrogans, et verbosa: quae tamen sic placet mundanis, quod complacentiam ex ipsa genitam vocant donum aut gratiam. Unde de eloquentia fastuosa donum saecularis gratiae dicunt nasci; quae tantam habet vim, ut etiam in desertis cordium sylvestrium et ferocium, aquas calidas et sulphureas, fervidi scilicet et sulphurei amoris, inveniat: quando hujusmodi gratia pascit non agnos quidem, sed asinos patris sui.