|
Joseph cum sexdecim esset annorum. Hic narratur venditio Joseph, et
primo refertur hujus occasio sive causa. Secundo refertur modus
ipsius, ibi, cumque fratres illius. Tertio palliatio hujus criminis
facta Jacob patri ejus, ibi, tulerunt autem. Quarto patris dolor
implacabilis, ibi, quam cum agnovisset pater. Quinto Joseph
revenditio a primis emptoribus facta, ibi, et illo perseverante in
fletu. Dicit ergo, cum sexdecim esset annorum. Ergo post hoc factum
vixit Isaac tredecim annos; quia Jacob post decem annos a morte
Isaac intravit Aegyptum, et tunc erat Joseph triginta novem
annorum, sicut ex subsequentibus patet. Nota, quod in hac parte
triplex causa injusti odii contra Joseph ponitur. Prima est
accusatio, quae utique fuit justa et pia, quia dixit hoc primo, cujus
erat corrigere, et qui praesumendus erat prodesse potius quam obesse.
Secunda est Joseph a patre praedilectio major, et in speciali tunicae
et consimilium praehonoratio. In quo est notandum, quod etiam in
sanctis sunt plerumque quaedam amoris teneritudines ad minores et
innocentiores, etiam ad delicatius eos secundum corpus fovendos. Nota
etiam, quod in hoc ipso, quamquam isti sancti patres essent divites,
communiter tamen induebant filios suos satis rusticane: alias non
referretur hic tunica praedilecto specialiter data Joseph. Tertia
causa odii fratrum est relatio somniorum de sua praelatione super
fratres, et super totam domum patris sui futura. Nota etiam, quod
horribile est odium invidiae, quia omnia motiva amoris praecipua summe
vertit in oppositum. Accipit enim ut sibi contrariissima, quae
amantissima sunt. Unde naturalis fraternitas Joseph, et ejus
justitia et innocentia, et omnimoda gratiositas apud Deum et apud
patrem, et apud alios, fortius incitabat fratres ad invidiam: et in
tantum, quod non poterant illud celare in corde; immo compellebat eos
ad loquendum ei indignanter et aemulatorie; et hoc non in uno verbo,
vel in duobus: sed in omnibus. Unde hic signanter subditur, quod non
poterant ei quicquam pacifice loqui. Accusavitque fratres apud patrem
crimine pessimo. An omnes fratres, an solum filios ancillarum, cum
quibus pascebant gregem, accusaverit, non claret: nec etiam de quo
crimine accusavit eos. Quidam tamen dicunt, quod hoc synecdochice
dicitur propter Ruben, cujus incestum patri denuntiavit: sed hoc non
patet ex textu: et nihilominus contra hoc facit, quia solus Ruben
legitur restitisse proditioni fratrum contra Joseph, et multum
doluisse de hoc facto. Quidam autem dicunt, quod filios ancillarum
accusavit de peccato contra naturam. Sed neque hoc scitur. Unde
nobis sufficit, quod veraciter de aliquo verissimo crimine eos
accusaverit: Israel autem diligebat Joseph super omnes filios, eo
quod in senectute sua genuisset eum. Satis est mirabile de causa
praedilectionis hic reddita: tum quia Joseph satis cito post alios
fuit genitus (omnes enim praeter Benjamin infra septem annos sunt
nati), tum quia in tam sancto patre non videtur fuisse ratio
sufficiens ista ad praediligendum; tum quia secundum hoc Benjamin
fuisset amplius praedilectus. Videtur ergo quod hoc sit secundum
literam sic positum pro causa aliqualiter inducente; sed quod hic
mystice innuatur alia causa principalior et spiritualior. Verum est
quidem, quod senes ceteris praediligunt filios in senectute genitos,
quia omni homini absolute rememoratio seu imaginatio praestantis adhuc
virtutis in seipso est delectabilis: et ideo seni est delectabile,
quod videt se habuisse virtutem ad procreandam prolem; et novitas
prolis opposita vetustati quamdam recompensationem jocunditatis adfert
menti ex vetustate languenti. Principalis tamen causa praedilectionis
Joseph fuit aestimatio praecellentioris bonitatis ejus, et
praeelectionis ejus a Deo. Et ad hoc aestimandum inducebatur Jacob
ex eo, quod post omnes genuerat eum, et de uxore prima facta
postrema. Ipse autem tam in Isaac quam in seipso probaverat Deum
frequenter praeeligere posteriores; sciebatque Christum ex se in
novissimo temporum nasciturum, esse omnibus prioribus filiis
praeferendum. Fecitque ei tunicam polymitam. Hieronymus habet
variam; dicens, quod pro varia, aquila habet talarem, idest usque ad
talos descendentem. Symmachus vero manicatam. Aut quia manibus
artificis erat mira varietate distincta, aut quia habebat manicas.
Antiqui enim magis utebantur colobiis. Est autem colobium vestis
longa sine manicis. Dicitur autem polymita a polis, quod est
pluralitas, et mitas, quod est gutta; quasi pluribus guttis vel
coloribus tincta. Audite somnium meum quod vidi. Sed numquid male
faciebat talia somnia referendo, et maxime, quibus portenderetur eum
esse debere caput fratrum suorum, et etiam parentum? Dicendum, quod
sicut hujusmodi somnia sibi divinitus mittebantur a Deo, ut futura
ipsius sublimatio plenius in posterum cognosceretur a Deo fuisse
praevisa et praeordinata: sic ex eadem causa impellebatur a Deo ad
referendum fratribus illa. Unde et signanter Scriptura subdit, quod
pater hoc audiens rem tacitus considerabat; tamquam utique sentiens,
quod aliquod magnum praetendebant. Dato etiam quod ex quadam pura et
innocenti simplicitate hujusmodi referret, non ideo male faciebat:
unde bene poterat hoc fieri absque peccato. Et odii fomitem, idest
nutrimentum odii. Numquid ego et mater tua et fratres tui adorabimus
te super terram? Quidam dicunt, quod mater Joseph adhuc tempore suae
venditionis vivebat. Sed contra hoc arguitur ab aliis, quia paulo
post dicitur, quod pater misit eum de valle Hebron in Sichem. Ex
quo patet, quod Jacob jam tunc venerat et stabat in Hebron. Supra
autem dictum est, quod inter recessum ejus de Sichem, et adventum
ejus in Hebron, mortua est Rachel, dum veniret in Bethlehem.
Praeterea Dina erat adhuc satis puella, quando oppressa est in
Sichem; et constat, quod ipsa erat antiquior quam Joseph, Joseph
autem erat sex annorum ad minus, quando venditus fuit. Ex quo satis
apparet, quod hoc de Joseph fuerit post destructionem Sichem. Bene
tamen potuit esse, quod somnia ista viderit et retulerit, matre adhuc
vivente; et ideo pater bene potuit dicere, numquid ego et mater tua et
cetera. Quamvis etiam ipsa jam mortua non minus rationabiliter hoc
dixisset. Pascunt oves in Sichimis, idest in territorio seu in
pascuis Sichem. In Dothaim. Hieronymus in libro locorum dicit,
quod Dothaim usque hodie duodecimo miliario a Sebaste, idest a
Samaria, contra Aquilonis plagam ostenditur. Ecce somniator venit.
Cum somniator sonet frequentiam, quasi habitum; quomodo ex solis
duobus somniis supra relatis vocant ipsum somniatorem? Potest dici,
quod etiam aliqua alia habuit et retulit; sed haec duo specialiter
narrantur, quia magis faciebant ad causam invidiae. Vel potest dici,
quod mens invida etiam pauca exaggerat, quasi multa et continua. Et
non interficiamus animam ejus, idest ipsum: pars enim sumitur pro
toto: vel animam ejus, idest vitam corporalem ejus. Aromata, idest
species aromaticas. Resina, dicitur a reti, quod est, dimanare,
vel dicitur a resi, addendo na, et est gutta arboris. Stacten vero
est gutta, quae dicitur myrrha. Vendiderunt eum Ismaelitis. Hos
eosdem vocaverat paulo ante Madianitas; et hoc ipsum facit in fine
capituli, dicens, quod Madianitae vendiderunt Joseph in Aegypto.
Ex quo videtur, quod Madian, qui fuerat filius Abrahae, de
Cethura fuit, sicut ex Agar Ismael; et quod ex hoc nomen unius
populi ex uno alteri attribuatur. Vel forte isti erant Ismaelitae ex
genere, Madianitae vero habitatione: quia scilicet manebant in terra
Madianitarum, vel e contra. Viginti argenteis. Secundum
Hieronymum, Septuaginta habent, viginti aureis: et subdit, quod
pro aureis in Hebraeo habetur argenteos. Quidam tamen non legunt hic
viginti, sed triginta. Et ego quo ibo, idest quomodo absque puero ad
patrem meum redibo? Videtur quod Ruben tamquam primogenitus, et
patri pro incestatione Balae jam obnoxius, timebat singulariter de
morte Joseph accusari a patre, mittentes qui ferrent ad patrem, et
dicerent: hanc invenimus; vide et cetera. Nota, quod ipsi ad
majorem criminis sui occultationem non per se portant tunicam primi,
sed faciunt quod aliqui alii deferant; et etiam quod illi videantur
quasi dubii, an illa tunica fuerit Joseph vel non. Scissisque
vestibus. Mos fuit antiquorum in signum doloris scindere vestes.
Noluit consolationem accipere, idest non potuit; vel etiam dictabat
sibi magis lugendum. Descendam ad Infernum ad filium meum, idest in
Limbum Inferni; tunc enim animae sanctorum illuc descendebant.
Notant aliqui, quod ubi nos habemus Infernum, in Hebraeo saepius
legitur nomen significans foveam: et quod potest significare sepulchrum
vel infernalem foveam sive lacum. Vendiderunt Joseph Putiphari
eunucho. Secundum Hieronymum et secundum Hebraeos, hic est ille,
cujus filium Joseph dicitur accepisse uxorem, infra quadragesimo
primo: et dicunt, quod hic eunuchus anticipative dicitur, quia nondum
erat eunuchus; imo mercatus fuerat Joseph ad turpem abusum, ob nimiam
pulchritudinem ejus: sed virilibus ejus arefactis a Deo, est
postmodum electus ad pontificatum urbis Heliopoleos, juxta morem
ierophanton, qui, ut videtur, propter castitatem eunuchos in
sacerdotes eligebant. Alii vero dicunt quod iste est alter ab illo
magister militum. Secundum Hieronymum, Septuaginta habent
archimagiros; et subdit, quod in plerisque locis, archimagiros,
idest cocorum principes pro magistris exercitus Scriptura commemorat.
Nam ageireuein Graece interpretatur occidere. Et secundum Magistrum
historiarum, apud plures nationes dapifex principis honorabilior est,
et princeps militum. Nota pro mysteriis, quod allegorice Joseph in
omnibus factis suis tenet expressissimum typum Christi, qui a Deo
patre missus est ad fratres suos Judaeos, qui tunc erant potius filii
ancillarum quam liberae, idest plus carnales quam spirituales: propter
quod Christus non quasi ad homines, sed quasi apud Deum loquens,
earum vitia fortissime arguit et publice accusavit. Insuper et se
tamquam Deum ac regem et pontificem omnium, quasi sub somniorum
parabolis proponebat: in tantum quod dicebat se dominum legis et
sabbathi; et ideo ipsum summe oderunt et sibi inviderunt; et in
cisternam veterem, idest in mortis vetustae foveam projecerunt,
dicentes, quod fera pessima, idest culpa ejus gravissima, hoc fecit.
Dicendo etiam, vah, qui destruis templum Dei et in triduo illud
reaedificas. Si filius Dei es, salvum fac temetipsum: quasi tunc
dicerent: ecce somniatur venit: occidamus eum, et videamus, quid
illi prosint somnia sua. Quidam tamen ex majoribus, utpote Gamaliel
et Nicodemus, et Joseph ab Arimathaea, instar Ruben et Judae pro
ipso steterunt. Quamvis Judas etiam illos possit hic designare, qui
fecerunt ut traderetur gentilibus, idest Pilato, dicentes, quod eis
non licebat occidere quemquam ne suum Pascha contaminarent. Et
secundum hoc, per cisternam veterem designatur vetusta malitia
sacerdotum vel synagogae, carens aqua pietatis: in qua Christus tunc
fuit projectus, quando ipsum ceperunt et in domo Annae et Caiphae
deluserunt. Pro quanto vero Judas venditionem Joseph consulit,
designatur hic Judas qui triginta argenteis vendidit Christum: et
tunc per Ismaelitas designantur Judaei qui, juxta apostolum ad
Galatas quarto, sunt allegorice filii Agar, qui de Galaad, idest
de acervo testimonii Scripturarum fragrantiam divini cultus et legis
portabant in Aegyptum, idest gentibus: vel in Aegyptum, ipsam
scilicet incurvando ad suos carnales affectus. Qui recte dicuntur
Madianitae, idest inclinati ad suos carnales affectus, aut
contradicentes vel dijudicantes: et tunc per fratres Judae designantur
fratres et discipuli Christi, qui ab ipso retrocesserunt, dicentes,
durus est hic sermo. Illud autem significatur per tunicam talarem et
variam, quod per tunicam Christi inconsutilem, Christi scilicet
charitas et indivisibilis unitas, variis virtutibus et spiritualibus
sensibus adornata. Hac autem Christum denudaverunt, in quantum ipsum
blasphemum et impium, et legi Dei contrarium esse dixerunt. Et hoc
ipsum est intingere tunicam ejus in sanguine hoedi; et ex hoc populo
Jacob suaserunt Christum a fera pessima culpae propriae devoratum.
Ex hoc etiam sensus propheticus et paternus manet usque hodie
desolatus, ita ut nihil spiritalis consolationis det populo illi. Deo
tamen ordinante, venditus est ab eis Putiphari eunucho, qui prius
quidem inclinavit os ad dissecandum fidem Christi et populum ejus.
Unde interpretatur os inclinans ad dissecandum. Sed tamen ejus
concupiscentia, postmodum est per spiritum Christi castrata et
castificata: qui bene dictus est princeps militiae Pharaonis: quia
etiam post conversionem Romanorum imperatorum ad fidem, plures mundi
principes, qui Christi fidem antea persequebantur, receperunt.
Consimilis in parte allegoria pro electis finalis Ecclesiae Christi
configurandis, potest hic formari, quae expertis in spiritu satis
patet et experientia plenius edocebit. Moraliter autem sumendo per
Joseph virtutem discretionis et providentiae prout supra fiebat cum de
tota prole Jacob moraliter ageretur, tunc ille est qui a patre merito
praediligitur: quia etiam in senectute habetur, et quia nulla virtus
sine hac discretione conquiritur, aut conservatur, aut perficitur.
Imo sine hac omnes deficiunt vel excedunt. Hujus est cunctis imponere
debitum ordinem et mensuram: et ideo qui ejus consilio non acquiescit,
virtutis nomen amittit. Hic igitur est, qui fratrum suorum arguit
negligentias et excessus; et hinc oritur inter ipsum et fratres ira et
discordia implacabilis, quia monita et praecepta ac consilia ejus
videntur ei omnino dura et importabilia. Quid enim difficilius, quam
in omni suo facto nunquam ordinem confundere, nunquam mensuram
excedere, et in omni affectione sua modum servare? Quia etiam animus
virtutibus fulgens, seipsum tamen per discretionem non profunde
discutiens, ex adulantium acclamatoria laude usque ad crimen hypocrisis
illabitur aliquando: quod teste Christo, est crimen pessimum et ab
ipso fere super omnia crimina impugnatum: ideo prudentia ad patrem,
idest ad animum a quo est genita rediens, accusat crimine pessimo
fratres suos, quia etiam alienae prudentiae et consilio facilius
acquiescunt, erroris sui tenebras cognoscentes, quam de sua justitia
vel prudentia praesumentes. Hoc est, quod Joseph aemulantur sui,
venerantur alieni: et quem Hebraei vendunt, Aegyptii emunt. Et
quia etiam hic in duobus singularem habet praedominantiam super
fratres, et etiam super patrem et matrem, scilicet in recollectione
messium refectivarum, et illustratione praeclara: hinc est, quod ejus
manipulum, manipuli fratrum adorant, et ejus lucem sol et stellae
mirantur. Futura mala et pericula altius et sublimius perspicit
praevidet ac praedicit; ideo somniator vocatur: et hoc est inter
cetera intolerabile cordi, semper videlicet formidare et pavorum
tonitruosis turbinibus agitari. Propterea igitur de facili in
cisternam veterem, oblivionis scilicet et negligentiae, ab eis
mittitur, ubi quidem est verae sapientiae aqua; tuncque fratres sedent
ut comedant, quia tunc pro libito, quaecumque placent faciunt. Et
quia magisterium verbi adhuc sibi retinent, ideo prudentiae doctrinam
quam odiunt, vendunt etiam mercatoribus sapientiae saecularis:
retinentes solum superiorem tunicam ejus, quam cum sanguine suarum
carnalitatum et impietatum cruentant: tuncque dicunt, quod non ipsi
discretionem hujus quasi bonam et utilem rejecerunt, sed potius suus
ferox et crudelis excessus ipsum occidit et maculavit. Nota tamen quod
absente Ruben venditur, qui et de hoc plurimum expavet et sine illo
redire ad patrem: quia nisi timor Dei postponeretur et absentaretur a
corde, non fieret venditio tam impia et proditiosa. Per Ruben enim
timor intelligitur, sicut patuit supra.
|
|