CAPUT 38

Eodem tempore descendens Judas. Hic interseritur historia ista quae continet quoddam singulare. Et primo ostenditur, quomodo Judas ex uxore Chananaeae tres filios habuit. Secundo, quomodo Thamar duobus Judae filiis primis successive nupsit, sed ex eis propter eorum nequitiam non concepit. Tertio, quomodo tertium filium sibi dare distulit. Quarto, quomodo Thamar ex ipso Juda concepit. Quinto, quomodo ex ipso concepisse probavit, et quomodo per hoc a morte liberata fuit. Sexto, quomodo geminos peperit. Eodem tempore descendens. Augustinus in libro quaestionum super Genesim dicit, quod hoc necessario fuit ante venditionem Joseph: et ideo large sumendum est hoc quod dicit, eodem tempore; quia a venditione Joseph usque ad ingressum Israel in Aegyptum non fuerunt nisi viginti tres anni. Constat autem, quod duo filii Judae erant adultae aetatis, antequam ducerent Thamar. Et ut hinc colligit Augustinus, multi dies transierunt, antequam Thamar haberet ex Juda Phares et Zaram: et tamen infra 46 dicitur, quod Phares ante ingressum Aegypti habuit duos filios, scilicet Esron et Amon: et ideo oportet quod Judas esset valde adolescens, quando primo duxit uxorem. Fuitque Her nequam in conspectu domini, idest secundum quosdam abutens vasculo uxoris, vel alio genere nequitiae. Ingredere ad uxorem fratris tui, ut suscites semen fratri tuo. Ex hoc patet quaedam ceremonialia fuisse per inspirationem divinam a patribus instituta et servata. Ratio autem hujus legis triplex fuit. Prima scilicet ut in hoc doceretur, quod ex charitate fraterna seu fraternitatis dilatione conjugium erat sumendum et proles ex ipso quaerenda. Secunda, secundum Chrysostomum est, quia ante Christi resurrectionem erat mors quasi desperatum et inconsolabile damnum; et praecipue, quando quis non solum in se, sed etiam in sua posteritate videbatur omnino extinctus. Et ideo in hujus consolationem fiebat, quod uxor fratris, quae sine prole defuncta maneret, a superstite fratre duceretur, sic quod filii fratri defuncto adscriberentur, ut sic quodammodo ejus nomen in eis et memoria viveret. Tertia ratio est mystica; scilicet ad figurandum, quod Christo pro nobis mortuo debemus prolem ex ejus Ecclesia suscitare potius, quam nomini nostro: et potius quam soli nostrae utilitati otiose vacare. Et Hiras Opilio gregis, idest pastor ovium ejus. Ex hoc patet, quod supra Judas divertit ad istum, tamquam ad suum pastorem, qui Odollamites erat, patria scilicet vel natione, sicut dicitur Moabita a Moab vel Ammonites ab Ammon, assumpsit feristrum, idest pallium; et dicitur esse genus pallii subtilis instar veli. Sedit in bivio itineris. Secundum Hieronymum, pro bivio in Hebraeo habetur nomen, quod sonat in oculos, quia in bivio sive in compito debet viator diligentius inspicere, quod iter gradiendi capiat. Dimitte me ut coeam tecum. Non mireris si filii Jacob praeter Joseph et Benjamin quaedam immunda et impia in sua juventute fecerunt, quamvis postmodum in parte divini populi sunt electi et instituti a Deo: quia expediens fuit posteris scire, quod sicut quidam electi sunt innocentes et in innocentia permansuri, sic quidam post criminosos lapsus erigerentur in altum, sicut in Paulo et Petro et Magdalena apparet. Et nota, quod quia ira et concupiscentia de facili abundat in juvenibus, hinc est, quod quidam ex filiis Jacob per immoderatam iram excesserunt: quidam vero per luxuriam. Et quia inter fratres de facili incidit aemulatio, quando aliquis eorum notabiliter praefertur eis, et maxime, si hic sit aetate postremus: ideo etiam contra Joseph per invidiam graviter peccaverunt. Sed valde mirum est, quomodo Thamar, quando ivit ad illud bivium, credidit, quod Judas concupisceret intrare ad eam, cum non probasset Judam hactenus aliquam praeter uxorem propriam cognovisse: et quod de Juda sic intrante statim se concepturam crederet. Ex quo satis apparet, quod Thamar non ex concupiscentia, sed amore prolis ex ipso habendae totum hoc fecerit. Potest tamen dici, quod ex desiderio hujus eventus voluit probare, si sic eveniret ei: si sic, bene quidem: sin autem, quod esset occultum etiam ipsi Judae. Patiar quod vis si dederis mihi arrhabonem, idest bonam arrham, seu bonum pignus, sicut ex sequentibus patet. Vel volebat habere ab eo solum aliquod signum, ex quo si ex Juda conciperet, posset ipsi Judae probare se concepisse ex eo. Habeat sibi, scilicet hanc rem, quam retinuit. Vel habeat sibi, idest sibimet imputet defectum solutionis. Certe mendacii nos arguere non poterit, scilicet commode. Quamvis in quibusdam sint aliqua vitia, utpote lubricitatis vel consimilium, nihilominus sunt in eis notabiliter aliquae virtutes, quae sunt argumentum et spes, quod adhuc illi ad magna ducentur. Unde Judae erat tanta legalitas et veritas, quod etiam meretrici nullatenus volebat frangere fidem pretii promissi. Sed estne tale pactum meretrici servandum? Nonne melius esset dare illud pauperibus, aut in aliquos utiles usus cultui Dei necessarios; et maxime cum contractus meretricius sit ex se vitiosus et contra legem Dei? Contra jus etiam naturale est, quod aliquis vel aliqua vendat corpus suum ad usum fornicarium. Dicendum, secundum Augustinum in libro de bono conjugali, quod licet furtum et adulterium mala sunt, tamen pejor est, qui neque fidem servat adultero, neque furi; utpote si cum fure suo pepigit, quod omnia furta sua condividat, et postea sibi totum rapiat: longe plus peccat, quam si partem socio condivideret. Ulterius sciendum, quod licet contractus meretricius sit respectu suae materiae vitiosus, nihilominus ipsa fidelitas, quae includitur in observantia pacti, non est vitiosa, sed bona. Licet etiam mulier corpus vendat sive locet ad usum nefarium, locat tamen rem suam; et ideo vere facit pretium locationis corporis sui: atque ita absque ejus consensu non licet illud alteri dare, imo est sibi solvendum. Dixit Judas, producite eam ut comburatur. Sed quo jure et qua auctoritate Judas hoc fieri jussit? Cum ipse non esset princeps illius terrae, nec Thamar maneret tunc in domo ejus, sed in domo patris sui, neque esset tunc uxor alicujus filiorum Judae? Dicendum, quod supposito quod Judas hoc juste fecerit, quod aliqua auctoritas civilis ibi interfuit, quamvis hoc non exprimatur. Licet autem Thamar non esset actu copulata filio Judae, erat tamen in spe et fortiori vinculo quam sit contractus sponsalium: sicut ex praemissis in hoc capitulo satis habetur, eam, eadem lege, qua post primum fratrem secundo nupserat, fuisse ordinatum quod nuberet tertio. Praeterea non oportet quod Judas jubendo dixerit quod combureretur; sed potius sic requirens justitiam ab his quorum intererat: ejus autem fuit requirere, pro quanto sibi et filiis suis videbatur Thamar injuriam fecisse. Justior me est. Secundum Hieronymum, in Hebraeo habetur, justificata est ex me, idest ex comparatione mei ipsa est justa: et hoc modo minus malus potest dici justus, respectu pejoris. Justior enim vel minus injusta fuit illa quo ad duo. Primo secundum Hieronymum, quia ipsa non ut Judas vanam turpitudinem, sed solum liberos requisivit. Secundo quia Judas eam fraudabat conjugali copula filii sui, et in solam recompensationem ejus ipsa hoc fecit. In quantum tamen ipsa scienter concubuit cum socero, ille autem non scienter cum nuru, intantum ipsa plus peccavit. Ligavit coccinum, idest filium coccineum, cocco scilicet intinctum et rubricatum. Coccus autem est flos, in cujus coma invenitur vermis: ex cujus sanguine tingitur rubeus color. Quare divisa est propter te, idest a te est dirupta maceria. Maceria proprie est murus lapidis sine caemento; sed hic sumitur pro quadam pellicula, in qua involvitur infans in matrice; quae et dicitur secundina, quia sequitur puerum in partu. Quia ergo Phares nascendo divisit hanc pelliculam, cum tamen alter visus fuerit debere primo nasci et primo dividere eam: ideo vocavit eum Phares, idest divisio: alterum vero appellavit Zaram, idest oriens, forte prius apparuit. Si quaeratur, quare hoc capitulum de Juda inter historias de Joseph interseruit, et non potius eam praemisit, cum primo contigisse probetur? Potest ad hoc duplex ratio reddi. Prima est, quia conceptus Thamar ex Juda, propter quem conceptum, totum hoc principaliter refertur, fuit post venditionem Joseph. Secunda est, quia licet Judas fuerit natus ante Joseph, illi tamen fuerunt primogenita data. Unde primi Paralipomenon cap. 5 dicitur, quod primogenita Ruben data sunt filiis Joseph. Sed de Juda inter fratres fortissimo, principes germinati sunt. In signum ergo hujus primogeniturae voluit primo inchoare a Joseph. Unde et Deus primo plantavit sedem sui cultus in tribu Ephraim sicut in Silo, sicut habetur Josue decimoctavo, quam plantaverit illam in stirpe David, seu in tribu Juda. Et sicut etiam tres fuerunt tribus principales, scilicet sacerdotalis quae de levi, et regalis quae de Juda, et tribus Ephraim filii Joseph, sic Moyses de tribus istis tribubus principaliter scripsit. Neque tanta solemnitas tribus levi usque ad electionem Moysi et Aaron apparuit. Ideo non ita solemniter nunc tangit generationem levi, sicut facit Exodi sexto, et tandem in libro numerorum. Tertio potest ad hoc ratio mystica dari; quia post venditionem Christi, Judas, idest Judaicus populus, ab altitudine et rectitudine fidei descendit, et divertit ad pastores seu doctores literae suae, qui designantur per Hiram. Hira enim interpretatur pater meus videns. Qui est Odollamites, idest testamentum, in qua scilicet, frigidae et insipidae literae: ibidem Judaicus populus uxorem erroneam duxit de aqua, et neque filios generavit. Nota igitur pro mysteriis, quod per Thamar gentilitas designatur, cui priores filii Judaeorum commixti, propter eorum idolatriam a Deo sunt occisi, juxta illud Psalmistae: commixti sunt inter gentes, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. Quidam vero ex eis zelantes gloriam legis et suae carnis, non curaverunt propagare in gentibus cultum Dei; quia videbant, quod si per circumcisionem in Deum traherentur, non sibi ascriberetur fides eorum: propter quod et a Deo sunt deleti; maxime quia quidam ex eis, scilicet pseudoapostoli, semen divini verbi fundebant in terra, idest in terreno sensu literae, et in quaestu cupido terrenorum. Cum igitur Judaeorum principes nollent caeteros filios gentibus commisceri, et jam uxor Judae, synagoga scilicet, amica gratiae esset extincta: tunc gentilitas spiritu Dei ducta adhaesit legi et prophetis eorum, accipiens ab eis pro arrha annulum fidei, et armillam fortitudinis, vel fibulam pectoralis munditiae, et baculum auctoritatis Christi. Et ex his tamdem probavit se concepisse a spirituali sensu legis et prophetarum: ac per consequens esse dignam vita non morte. Neque curavit illa de hoedo promisso et misso, idest de societate vel ritu populi legalis, in hircina pelle caeremonialium gloriantis. Bene autem dixit, sedere in bivio, seu in oculos, quia optime scivit videre diversas vias literae occidentis et gratiae vivificantis: quamvis Judas caecus non cognoverit eam esse nurum suam, seu de domo sua. Per Phares autem et Zaram, secundum sanctos, Judaicus et Christianus populus designantur: et hoc duobus et quasi oppositis modis. Primo quidem per Zaram, quod interpretatur oriens, intelligitur Christus et ejus populus: de quo Zachariae 6 dicitur, ecce vir, oriens nomen ejus. Qui quidem quo ad intentionem divinae praedestinationis et promissionis, primo visus est debere egredi, et in virtute operum in ejus fide factorum primo manum emisit; unde et devotae animae coccinum suae charitatis ligaverunt manui ejus, optantes quod prior egrederetur: sed illo retrahente manum perfectae gratiae in fine temporum dandae, egressus est populus Judaeorum, qui per specialem ritum et zelum a germanitate gentium est divisus. Secundo modo per Zaram designatur Judaicus populus, qui primo quasi ad fortia opera manum emisit, quando ait, omnia quae locutus est dominus, faciemus, prout habetur Exodi vigesimoquarto. Et sapientia Dei vel Moysi, coccinum sacrificiorum sanguinis animalium in manu ligavit, ut per adjutorium legis, prior ad opera moralia egrederetur. Sed tamdem illo ab operibus gratiae retrahente manum, egressus est Christus pelliculam caeremonialium dividens, et medium parietem maceriae solvens, idest carnales inimicitias: quae inter duos populos Judaeorum et gentium erant, prout docet apostolus ad Ephesios secundo. Post haec autem orietur in tanto lumine gratiae populus Judaeorum: ut oriens merito nominetur. Non autem mireris quod eumdem Judam, nunc in bono accipimus, nunc in malo: quia sicut in eodem Judaei nomine, intelligitur Judaeus secundum carnem, et Judaeus secundum spiritum; et sicut ab eodem Juda descenderunt Judaei carnales, et Judaei spirituales: sic gerit et mysteria diversorum. Non etiam mireris quod Thamar sumpta pro gentilitate, alterum filiorum ejus sumpsimus pro populo Judaeorum: quia alterum mysterium habet Thamar respectu Judae et priorum virorum suorum: alterum vero respectu filiorum. Non enim oportet mysteria juxta continuationem historiae semper sibi invicem continuari. Si tamen vis continuare, tunc sua uxor Judae tenet duplicem figuram. Primo scilicet humanae naturae, de qua Deus in duabus primis aetatibus mundi, duos nequam filios habuit: quorum primum occidit in diluvio: secundum autem in divisione linguarum tempore idolatriae. Et tunc per Thamar designatur plebs ad cultum unius Dei parata, quae a sanctis patribus finaliter concepit. Primo quidem Judaicum populum: et deinde Christianum. Secundo tenet sua typum synagogae, juxta modum primo praemissum. Prout vero per Thamar intelligitur Ecclesia Christi, tunc ipsa ab initio concepit gemellos: quorum prior, qui fuit ex Judaeis ad Christum conversis, prior manum emisit: ac deinde per plurium incredulitatem retraxit; sed tamdem in fine, cum plenitudo intraverit gratiae, plenius nasciturus. Non mireris etiam, si aliquando ex factis malis et turpibus trahimus mysteria sancta et pulchra. Primo, quia nullum factum est ita malum, quin habeat aliquid in se de natura boni et pulchri. Et quantum ad hoc nihil inconveniens est, si sumatur in spiritale seu in figurale mysterium summi boni. Sicut etiam, licet aurum sit longe preciosius et pulchrius quam atramentum, nihilominus ad clare scribendum ac legendum et significandum Deum per hoc nomen Deus, longe plus valet Scriptura de atramento nigro, quam Scriptura de auro. Et sic etiam bene Augustinus ait, tertio de doctrina Christiana: quid prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest quod volumus, quando nil aliud quaerimus nisi aperire quod clausum est?