CAPUT 39

Igitur Joseph ductus est in Aegyptum. Hic agitur de tribulatione, et duplici magnificatione Joseph. Repetitur etiam venditio ejus Aegyptio viro. Secundo subditur magnificatio Joseph apud illum, ibi: fuit dominus cum eo. Tertio impetitio ab uxore domini sui, et tamdem diffamatio et incarceratio, ibi: post multos itaque dies. Quarto ejus magnificatio in carcere, et tamdem plenior extra carcerem, ibi: fuit autem dominus cum illo. Extra carcerem, incipit ibi: post duos annos vidit Pharao somnium. Nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur; idest non curabat de aliqua re domus suae, nisi solum quod haberet ad comedendum. Apprehensa lacinia idest ora, vel extremitate vestis.