|
Adam vero cognovit uxorem suam. Postquam egit de lapsu primi
parentis, agitur de successione generationis lapsorum. Et primo
successio generationis reproborum ponitur, quae facta est per Cain.
Cognovit quoque Adam uxorem suam. Item primo ponitur origo, secundo
conversatio, fuit Abel; tertio successio, cognovit autem Cain
uxorem suam. Adam vero et cetera. Nota quod tam Scriptura quam
sancti patres honestissime sunt circumlocuti opera aliquid pudendi
includentia; et hoc ut quantum possent occasionem libidinosae
cogitationis pro audientibus vitarent: unde Rabbi Moyses dicit, quod
patres non habuerunt hujusmodi nomina propria, sed transumpta et
accommodata; et hoc attestatur eorum honestati et castitati. Nam ita
casti erant quod etiam hujusmodi nominare horrebant. Videtur autem ex
ista litera quod illa die qua fuerunt creati, vel paulo post,
peccaverunt primi parentes. Nam si ibi pluribus diebus stetissent,
videtur quod convenissent, quod non legitur: unde inquiunt aliqui quod
sexto die peccaverunt et circa nonam, sicut Christus sexto die passus
fuit et hora nona expiravit, et illam culpam expiavit, ut tempus
liberationis respondeat tempori transgressionis et praevaricationis.
Et quod Adam prius non cognoverit Evam, videtur etiam ex eo. Nam
si eam cognovisset, concepisset, quia nulla eorum commixtio fuisset
frustrata fructu debito et intento, et semper intendendo. Peperit
Cain dicens, possedi hominem per Deum, unde a passione hac dictus
est Cain, qui interpretatur possessio sive acquisitio. Ex hoc autem
et multis aliis colligitur Adam et Evam reductos ad Dei timorem et
cultum, quia primum suum partum a Deo recepisse firma fide
profitentur: unde vexatio dedit eis intellectum. Sed et probatur ex
sequentibus. Nam Cain et Abel obtulerunt Deo sacrificia; et
verisimile est quod non fecissent, nisi a parentibus ad talem cultum in
quo recognoscunt Deum auctorem divinae majestatis, informati
fuissent. Si quaeritur, quare Cain malus fuit prius generatus quam
Abel bonus? Respondet Augustinus 15 de civitate Dei, quod sicut
in uno homine non prius quod spirituale est, sed quod animale
gignitur; sic ex Adam lapso primo malum processit, et postmodum per
Baptismum regeneratur vel per aliud loco Baptismi, ut per
circumcisionem in veteri lege, vel per fidem et aliquam observantiam in
lege naturae. Et in hoc ostenditur quod bonitas motuum non est ex
natura vel ex primogenitura, sed ex mera Dei gratia. Rursumque
concepit et peperit Abel. Abel interpretatur luctus. Nam Eva
postquam dominum Deum deseruit, planxit suam culpam et recognovit
eam. Et iste est ordo poenitendi. Moveri in Deum devote et peccatum
lugere vel de peccato dolere. Unde secundum ordinem naturae et istius
literae, primo est motus liberi arbitrii in Deum quam in peccatum.
Abel fuit pastor ovium, Cain autem agricola. Ponitur post originem
prolis conversatio. Et nota quod quamvis Cain praecessit in
nativitate, tamen Abel praeponitur in conversatione. Sed si
quaeritur, quare Abel fuit pastor ovium cum tunc carnes non ederent?
Dicitur quod potuit esse propter lanas et sacrificia quae ex illis
debebant fieri, et ad impinguandum agros quos colebat Cain, ut melius
fructificarent. Si quaeritur, quare sancti patres fuerunt pastores ab
initio? De Abel potest dici, quod Adam ex necessitate deputavit
Cain filium suum majorem et fortiorem agriculturae, ut liberius posset
Deo vacare et quiescere et regere familiam. Abel autem deputavit
officio multum utili pro victu humano post agriculturam. De aliis
autem patribus ratio fuit conditio terrae Orientalis quae abundat in
pascuis propter maximum beneficium solis et temperatum qui sol est pater
omnium fructuum. Alia ratio potest esse, quia istud officium est
aptum solitudini et simplicitati, orationi et meditationi, et
humilitati; et praecipue, ubi propter multitudinem pascuorum, vel
latitudinem desertorum est magna sequestratio a plebibus et turbis. Et
nota quod ab initio mundi omnes sancti status populi Dei incipiunt a
summa simplicitate et humilitate et paupertate et puritate: quod nos in
multis possumus intueri, tam ex vestitu quam ex ornatu et victu, quia
non erant textores. Unde credo in vili tunica sine calceis, nudis
pedibus incedebant, et modum a Deo sibi traditum de pelliceis
observabant: sine salsamentis etiam, et sine vino de terrae fructibus
vivebant. Item in defectu sociorum et ministrorum. Adam enim in
persona propria colebat terram, et fodiebat, et boves et jumenta
custodiebat, et ligna deferebat. Eva etiam fuit sola obstetrix, et
nutrix partuum suorum, et ancilla in omnibus domesticis obsequiis domus
suae: et aquam ferebat, et ignem incendebat. Non erat etiam usus
pecuniae, nec contractus venditionum, nec litigia caussarum. Item
quia habebant simplicissimas domos et viles, rusticano opere formatas,
nec dum erat usus musicorum vel inventio inanium cantilenarum. Factum
est autem post multos dies, ut offerret Cain, de fructibus terrae.
Ex hoc patet quod falsa est opinio dicentium quod sacrificia essent in
lege introducta solum ad tollendam idolatriam; cum constet hic ab
initio mundi secundum naturam generis incoepisse. Unde sunt introducta
ut essent in signum latriae et singularis adorationis et cultus Deo
solum debiti. Si autem invenitur aliquid in Scriptura quod videatur
huic contrarium, exponendum est quod non a principio praeceperit sicut
per se bona, sicut sunt praecepta moralia; sed sicut signa vel
instrumenta actus perfecti vel perfectae justitiae, sicut latriae. Et
sic exponitur illud Jeremiae 6: non praecepi eis de verbo
holocaustomatum, in die qua eduxi eos de terra Aegypti. Data sunt
autem igni sacrificia et consumebantur, quia publico facto debemus
protestari quod omnia nostra sunt Deo offerenda et divinis usibus
applicanda. Alia autem ratio potest esse necessitas congregationis
fidelium in uno cultu et modo colendi dominum sub quo vivant
uniformiter. Propter hoc ergo Cain obtulit de terrae frugibus, et
Abel obtulit de primogenitis suis, et adipibus eorum. Et nota quod
oblatio Cain dicitur nomine communi. Non enim dicitur de optimis
terrae frugibus; quod si fecisset ad aliorum exemplum, Scriptura non
tacuisset, sicut dixit de Abel quod obtulit de primogenitis et
adipibus earum: unde ex hoc colligitur quod ex cupiditate et avaritia
optimas fruges retinuit, et minus bonas Deo obtulit, sicut multi
faciunt qui nunquam Deo offerunt nisi deterius, et quod est corruptum
vel consumptum, et quo non possunt uti. Unde Deus istius oblationem
et talium condemnat, et faciem suam et oculos a tali oblatione
avertit. Unde sequitur: respexit dominus ad Abel et munera ejus, ad
Cain autem et munera ejus non respexit. Qualiter autem fecit istum
respectum et istam approbationem oblationis Abel, et reprobationem
Cain et suorum munerum? Credo quod Deus aliquo signo ostendit quod
illud approbabat, ista repudiabat: unde forte illa inflammabat et
convertebat in flammam, et fumum odorabilem ascendentem, quasi
innueret quod eam superius ad se traheret, et eam acceptaret, alia
autem dimitteret, sicut fuit in primo sacrificio Aaron, post ejus
consecrationem, Levitici 9, et in sacrificio Eliae 3 Reg. 18.
Unde secundum Hieronymum, Theodotionis translatio habet,
inflammavit dominus super sacrificium ejus. Et nota quod dicitur prius
respexisse super Abel, quam super suum sacrificium, quia Deus magis
acceptat sacrificium cordis quam exterioris operis. Illud enim est
sacrificium sibi gratissimum; de alio non ita curat, nisi quia istud
concomitatur et aliud sequitur, ut quasi faciat sacrificium cordis
sacrificio operis viam ad oculos Dei. Ideoque non ivit sacrificium
Cain ante Dei approbantis aspectum, quia non habuit devoti affectus
ducatum. Iratus est Cain vehementer. Hic agitur de peccato ipsius
Cain in proximum: et primo de peccato affectus; secundo de peccato
effectus, ibi, dixitque Cain ad Abel. Tangit autem duplex
peccatum: irae, scilicet, et invidiae. Dicit ergo, iratus, et
cetera. Ira scilicet invidiae, et indignationis in fratrem: et
impatientiae in dominum, qui munera sua non acceptaverat. Et fuit
invidia pessima et nequissima. Nam invidia respectu boni alicujus
temporalis magis movetur secundum rationem, vel minus contra rationem:
quia si invideo de aliquo pulchro equo, ex hoc forte moveor quia si
alter habet, ego non habeo. Si unus alius est episcopus, ego non
possum esse, quia duobus non communicatur. Sed bonum divinum est ita
commune, quod omnibus communicatur, nisi per hominem impediatur. Et
concidit vultus ejus, et intra et extra. Intra quasi per quamdam
desperationem: extra per faciei et oculorum depressionem, et pallorem
et immutationem, et hoc propter nimiam tristitiam. Quia enim erat
primogenitus, nec adhuc fecisse poterat crimina sensibilia sicut
fornicationes et furta, quia non erat cui posset furari, neque cum qua
posset moechari et fornicari, quia vidit fratrem suum coram suis
parentibus, et a Deo sibi praeferri, intolerabilem incurrit invidiam
et maximam tristitiam ipsum totaliter consternantem. Concidit autem
ejus vultus exterior, quia ab interiori consternatione mentis vel
cordis exterior aspectus faciei cadit. In vultu enim lucet communiter
passio mentis. Sicut videtur in gallo; quamdiu enim habet
constantiam, erigit pectus, et caput, et caudam. Unde ex hoc
apparet mirabilis virtus apprehensionis et affectionis, quod ita subito
et ita vehementer totam naturam immutat. Neque per aliquam qualitatem
absolutam, vel activam, vel passivam: sicut quando aliquid vel
calescit, vel frigescit: nec per imperium et motum voluntatis, sed
per illam apprehensionem et affectionem ita concidit homo, et nescio
per quem latentem influxum. Dixit quoque dominus Deus ad eum. Ubi
posita admonitione procedit ab affectu malo in actum malum: et accipit
modum praedicatoris, et ponit quatuor quae debent esse in
praedicatione: scilicet argutio peccati, ibi, quare iratus es;
promissio etiam solatii et status boni, ibi, nonne si bene egeris.
Tertio, comminatio supplicii, ibi, sin autem male. Quarto
commonitio boni: sub te erit appetitus tuus. Quare iratus es?
Arguit de invidia et impatientia, innuens iram suam esse injustam et
irrationabilem. Nam monstrat causam quare Deus sua munera non
acceptaverat, fuisse culpam suam, Deus enim non acceptat dona
malorum. Unde si vis eleemosynas et quaevis opera bona non perdere,
Deum tibi propitium et amicum prius habere satage: alias non valent ad
meritum vel gloriam de condigno, licet valeant et prosint ad
impetrandum gratiam de congruo. Quare igitur etc.; quasi dicat: tu
non debes propterea turbari et nequam esse, quia ego bonus sum, et
ideo minas hominis indigni repello et injusti. Nonne si bene egeris,
recipies. Ponitur promissio praemii respectu bonorum: et promittitur
bonum divinae reconciliationis: unde secundum Hieronymum in Hebraicis
quaestionibus, in Hebraeo est: nonne si bene egeris, dimittetur tibi
etiam delictum? Theodotion habet, acceptabile erit munus tuum mihi
sicut munus fratris tui justi acceptabile fuit, si autem male, statim
peccatum in foribus aderit, id est, per aperta signa exterius patebit
ac si esset in januis tuis, vel in aperta poena: quasi dicat. Non
potest mihi occultari qui etiam inspicio, nec dissimulare possum quod
non puniam. Unde quamvis peccatum transeat, quia est transitorius
actus: tamen est praesens in poena quae peccatum sequitur, et qua
peccatum punitur et in qua repraesentatur. Verumtamen sub te erit
appetitus tuus: ubi hortatur ad bonum virtutis, id est, desiderium
peccati sit sub te. Est enim mos Scripturae accipere futurum
indicativi pro praesenti imperativi, sicut in praeceptis Decalogi
patet Exod. 20: non concupisces. Non furaberis et cetera. Et tu
dominaberis, id est, habe ejus dominium cohibendo ipsum. Tamen
potest legi indicative ut monstretur dominium quod habet homo ad
vitandum peccatum: ideo inexcusabilis est si peccet. Si quaeritur,
quare Cain non placebat domino nec ejus munus? Augustinus 15 de
Civ. Dei, cap. 7, dicit quod in quo Cain Deo primum displicuit
non est facile inveniri: nisi quod Joannes in prima sua canonica cap.
3, dicit, quod ideo fratrem suum occidit, quoniam opera ejus erant
maligna, fratris autem justa. Septuaginta habent istam litteram,
nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? Ex quo
datur intelligi, Deum ideo non respexisse ad munera ejus, quia male
dividebat: quia dabat Deo aliquid suum, sibi autem retinebat
seipsum: quod omnes faciunt qui aliquid Deo dant ut eorum pravis
voluptatibus opituletur. Mali enim volunt uti Deo ut fruantur mundo.
Item ad Hebr. 11, dicitur quod fide plurimam hostiam obtulit Abel
quam Cain, per quam consequutus est esse justus, testimonium
perhibente ejusdem muneribus Deo. Ex quo patet quod Abel habuit
fidem per dilectionem operantem: et ideo Cain non placuit Deo quia
non habuit charitatem. Dixit Cain ad Abel, ubi post peccatum
affectus, sequitur peccatum effectus: et hoc primo quantum ad actum
manus per homicidium, ibi, cumque eo nunc. Dicit igitur, dixit
autem Cain Abel, egrediamur: volebat enim et conceperat fratrem suum
occidere; ideo volebat quod lateret suos parentes, et etiam suas
sorores, quos etiam metuebat: propter hoc eduxit eum ad locum
solitarium ubi nullus posset eum videre nec factum impedire, nec
scelere accusare, nec punire. Ideo quod concepit, opere complevit,
et concepit dolorem et peperit iniquitatem: unde sequitur: qui cum
esset in agro, consurrexit adversus fratrem suum Abel, et interfecit
eum. Maxima fuit malitia, quoniam fratrem suum occidit ex mera
invidia: unde nec ipsum retraxit foedus maximum et fortissimum naturae
vinculum quod debet esse inter fratres qui manant immediate ab una
carne. Nec etiam timor comminatae paulo ante poenae. Nec reverentia
justitiae quae erat in fratre, id quod probaverat per dominum qui ejus
holocaustum acceptaverat. Nec simplicitas humilitatis et innocentiae.
Neque promptitudo obedientiae, quia sibi obediverat eundo ad agrum.
Ideo advocat divina justitia eum ad tribunal judicis: unde sequitur:
et ait dominus ad Cain, ubi est Abel frater tuus? More judicis
interrogat, ut vel confessionem veritatis extorqueat, vel ejus
negationem dolosam adaperiat. Et primo ponitur tantum interrogatio,
secundo ipsius Cain obstinatio, ibi, qui respondit. Dicit igitur,
ubi est Abel? Non est interrogatio ignorantis, sed ad poenitentiam
invitantis, qui respondit, ubi primo ponitur obstinatio in malitia.
Secundo desperatio de venia, ibi, major est iniquitas et cetera.
Qui respondit, numquid custos fratris mei sum ego? Unde ponit
abnegationem veritatis et charitatis: dicit enim: nescio. Quod
refertur ad pertinaciam intellectus, et numquid custos fratris etc.
quod pertinet ad obstinantiam affectus. Et respondit etiam indignanter
et pertinaciter, numquid, etc. quasi dicat: injuste petis a me de
fratre meo, cujus me non fecisti custodem. Et tamen si bene
considerasset, certum est quod mendacium dixit: nam unicuique mandavit
dominus de proximo suo, Eccles. 17. Dixitque ad eum, quid
fecisti? Ubi agitur de justitia condemnante: et primo convincitur de
culpa, secundo infertur poena, ibi, nunc maledictus eris. Quid
fecisti? Vox sanguinis et cetera. Quia enim factum non confitetur,
nec excusat tantum sicut Adam, sed simpliciter et pertinaciter negat,
ideo convincit eum per evidentiam facti subdens, vox sanguinis etc.
quasi dicat: licet non confitearis, tamen factum evidens, et sanguis
fratris tui tenet locum et vicem accusatoris. Unde interlinearis
Glossa dicit evidentia enim patrati sceleris non indiget clamore
accusatoris. Vel aliter. Sanguis fratris tui ita effusus, evidenter
exigit a me fieri justitiam, sicut si alta voce clamaret. Unde
Hebr. 11, inscribit hanc vocem merito fidei ipsius Abel: ubi
dicitur quod per illam vocem adhuc defunctus loquitur. Nunc igitur
maledictus eris, ubi ponitur poena condemnationis et maledictae
personae, et punitio in opere. Maledictus eris super et cetera.
Ista littera exponitur tripliciter. Primo super terram, id est,
plus quam terra; sicut dicitur: super omnes deos, id est, magnus
plusquam omnes dii. Vel ab his qui sunt super terram, quia omnes
maledicent tibi, id est, interpretabuntur te malum pro fratricidio:
vel super terram, quod os suum aperuit et suscepit sanguinem fratris
tui de manu tua. Loquitur autem de terra quasi de quadam crudeli
bestia hiatu oris sui bibente sanguinem ab aliquo sibi effusum. Vel
per hoc innuit Cain quaesivisse aliquam loci opportunitatem, sicut
aliquam fossam quae cito absorberet ipsum et ejus sanguinem ne posset
deprehendi: unde forte fecit unam fossam in qua abscondit illum: cum
operatus fueris eam et cetera. Ponitur punitio in opere: et prius
ipsius commorantis, secundo progredientis; ut sive stans, sive
progrediens, puniretur, ibi, vagus et profugus. Dicit igitur, cum
operatus fueris et cetera. Maxima poena commorantis in aliquo loco est
inutilitas laboris, et poena procedentis de loco ad locum est
instabilitas: quae periculosa est ex duobus, ex defectu
necessariorum, et ex timore hostium. Et primo est vagatio ex defectu
necessariorum, ideo dicitur, vagus. Secundo ex fuga, scilicet ex
timore hostium, ideo dicitur profugus. Vagus propter concupiscentiam
boni: profugus ob fugam necessariam propter timorem imminentis mali.
Unde in Hebraeo habetur, timidus. Dixitque Cain ad dominum.
Notatur desperatio de venia. Secundo Dei misericordia aliquid
relaxantis de poena, ibi, dixit ei dominus. Desperatio autem Cain
ex triplici consideratione surrexit. Ex consideratione culpae
irremissibilis et gravis. Unde dixit: major est iniquitas mea quam ut
veniam merear: quasi dicat: omne meritum indulgentiae vel omnem
dulcedinem parcentis, vel condonantis misericordiam transcendit culpa
mea. Quod quidem si credidit simpliciter, non solum fuit desperatio,
sed etiam infidelitatis error. Si tamen passionatus dixit, tunc solum
fuit desperatio, quae est voluntatis passio. Secunda caussa
desperationis Cain est ex consideratione justitiae inflexibilis. Unde
sequitur: ecce ejicit me et cetera. Unde jam aestimabat se
sententialiter damnatum et aspectu et respectu divino indignum. Ex quo
sequitur desperatio: quia nullus potest veniam consequi, nisi primum
super eum ferantur oculi Dei condescendentis, et ad se peccatorem
reducentis et suis dulcissimis oculis et sua gratia ad suam
misericordiam advocantis. Ista omnia excludit Cain: ecce ejicis me a
facie terrae et a facie tua abscondar. Tertia ratio desperationis est
poena jam inflicta, et miseriae praesentis et ignominiosae, et
incertae mortis. Unde dicit, et ero vagus et profugus in terra.
Omnis enim qui invenerit me, occidet me. Quaeritur, quare hoc
timebat? Dicendum, quod lex naturalis ei dicebat, quod per quae
peccat quis etiam torquetur. Sapientiae undecimo. Et etiam hoc
potuit dicere ex timore, sicut dictum est. Unde quidam ajunt, quod
ipse Cain habuit et timorem corporis et agitationem mentis furiosae.
Et unum significatur nomine vagus aliud nomine profugus. Quia igitur
ex istis deprehendebatur patenter sua culpa: timebat quod omnis qui eum
inveniret, sicut legens in eo sententiam mortis et sicut executor
divinae justitiae, mortem sibi inferret. Vel hoc dixit ex desiderio
sicut desperatus: ita quod exponatur, occidet me, idest occidat me.
Et hoc secundum Glossam interlinearem, ut compendio mortis praesentes
cruciatus evaderet. Dixitque ei dominus: nequaquam ita fiet. Hic
subjungitur misericordia aliquid relaxans de poena. Et ponit tria per
ordinem quae debent relevare desperantem propter mortis timorem:
scilicet promissionem longioris vitae; secundo punitionem
interfectoris; tertio signum datum ad evasionem interfectionis. Haec
dicit per ordinem. Nequaquam ita fiet, idest non ita cito morieris,
sicut credis. Deus enim per suam misericordiam peccatores expectat ad
veniam vel poenitentiam: unde ipsum Cain non ita cito voluit mori, ut
hic tempus haberet poenitendo. Sed omnis qui occiderit Cain septuplum
punietur, idest non ita te rejicio a cura mea, quin gravissime puniam
eum qui te occiderit auctoritate sua. Si quaeritur, quare non
dicitur, qui occiderit te, sed Cain? Dicendum, quod Cain est
nomen naturae. Per hoc igitur ostendit quod non licet in naturam
insurgere: licet in peccatum sit licitum ratione culpae illis quorum
interest. Posuitque dominus signum in Cain. Ponitur punitus in
signo evidenti, quod signum fuit tremor capitis, ut sciretur a domino
punitus et judicatus, et ita non occideretur ab aliquo: inhumanum enim
est afflicto afflictionem addere. Et istam sententiam ponit Magister
Hist. Egressusque Cain a facie domini habitavit ad Orientalem
plagam Eden. Ubi ponitur conversatio Cain post peccatum. Si
quaeritur, qualiter a facie domini potuerit egredi? Cum enim Deus
sit infinitus et secundum essentiam et secundum potentiam et secundum
scientiam: non videtur quod pateat aliquis sensus secundum quem possit
aliquis egredi a facie domini, nam ubique est quantum ad ista omnia,
egressio autem dicit quamdam elongationem et remotionem: dicendum est
ad hoc quod Cain non fuit egressus a divina essentia, quia ubique
est, nec ab ejus potentia, quia ubique potest, nec ab ejus scientia,
quia omnia scit et intuetur: sed dicitur egressus a sua gratia et
benevolentia, quia obstinatus fuit et cum pertinacia. Vel a loco in
quo erant primi parentes, in quo Dei erat supernaturalis influentia et
de quo erat ei specialis cura: vel a sua collocatione, per quam ipse
Cain habebat sensum suae praesentiae. Per hoc patet quod Adam erat
longe positus a Paradiso; quia innuit ista litera quod Cain longe
fuit ad orientem proficiscens. Et notantur in hoc ibi tria vitia quae
habuit ipse Cain: scilicet passio desperationis, quia egressus fuit a
facie domini, unde fuit sicut aegrotus desperatus, qui ab ipsius facie
medici recedit: et reus desperatus qui se a misericordi judice elongat
et veniam petere contemnit. Item ponitur timor malae
pusillanimitatis, cum dicitur, profugus: ex nimio enim timore
instabilis erat. Item amor inordinatus voluptatis, quia habitavit ad
Orientalem plagam Eden. Eden enim interpretatur voluptas vel
delitiae: unde assumit sibi terram voluptuosam. Forte enim a
parentibus audierat aliquid de delitiis quas in oriente in Paradiso
habuerant, ideo illuc fugit. Cognovit autem Cain uxorem.
Determinata autem Cain origine, ait de ejus successione et suorum
mala conversatione: quae in duobus principaliter consistebat. In
aedificatione civitatis, et bigamia vel pluralitate uxorum. Quorum
unum procedit ex mundi cupiditate, aliud ex carnis voluptate. Et
dicit, cognovit et cetera. Nota quod quamvis Scriptura non exprimat
generationem filiarum a parentibus primis, tamen eam subinnuit. Nam
alias non potuit Cain habere uxorem, nisi duceret suam sororem.
Tamen hoc Scriptura tacuit, quasi fuerit istud in principio ex
necessitate, quia hoc erat et est contra legem et instinctum naturae:
unde postmodum in lege prohibetur: ideo voluit hoc Scriptura tacere,
ne esset incentivum ad agendum contra illud praeceptum. Quae concepit
et peperit Henoc. Quamquam generatio Henoc primo narretur, tamen
non sequitur, secundum quod dicit Augustinus de civitate Dei 15,
cap. 8, quod fuit primogenitus; sed prius narratur ejus generatio,
quia fuit patri praedilectus; vel propter sequentes eventus, quia ab
ipso magis fuit populi denominatio et civitatis et terrae: sicut non
sequitur quod Judas a quo dicuntur Judaei fuerit primogenitus Jacob.
Unde sequitur, Cain aedificavit civitatem et vocavit eam nomine filii
sui Henoc. Henoc interpretatur dedicatio, et propter hoc sic eum
vocavit, quia omnes operas suas et bona sua illi filio, sicut
praecepto, dedicavit. Sed quaeritur. Cum magnus populus requiratur
ad unam civitatem, quomodo ita pauci potuerunt facere civitatem? Ad
quod respondet Augustinus de civitate Dei 15, cap. 8 et 9: quod
istud fuit post longum tempus conjunctionis Cain cum uxore, ita quod
ex ejus prole jam magnus numerus manaverat. Nec est mirum; quia Cain
diu vixit, et suo tempore potuerunt filii ejus multum multiplicari,
sicut filii Israel per quadringentos annos sic fuerunt multiplicati,
quod vix poterant numerari, sicut habetur in Exod. 12. Posito
autem quod Henoc fuit suus primogenitus, tunc oportet dicere quod post
Henoc generationem non aedificavit statim civitatem, quia tunc non
erant nisi paucae personae: sed longe post ejus generationem et magnam
suae prolis multiplicationem. Item si quaeritur, quare non vocavit
civitatem nomine suo, sed nomine filii sui? Potest esse ratio, quia
ex maledictione Dei et infamia facti sui, scilicet homicidii, erat
mundo odiosus, ne ex infamia ejus reddetur civitas odiosa et in
posterum ejus filii ex memoria facti essent opprobriosi. Item alia
ratio potest esse, quia parentes sunt magis soliciti de filiis quam de
seipsis; ideo civitatem a filio denominavit et eam sibi deputavit; non
enim filii parentibus debent thesaurizare, sed parentes filiis, 2
Corinth. 12. Item si quaeritur, quare fecit civitatem?
Respondet Josephus, quod cupiditas et timor moverunt eum. Dicit
enim: rapina et violentia opes congregans suas ad latrocinia
invitabat, non timens illos quos laedebat in civitate suos obscuritatem
collegit. Genuit autem Henoc Irad. Istae personae ibi ponuntur,
non quod inde certa mysteria vel facta excerpantur, sed ut sequentium
generatio texatur. Nisi enim radices plantemus, ramos non
colligimus, secundum Glossam. Ab illis autem Lamech descendit, de
quo Scriptura dicit, qui accepit duas uxores. Hic agitur de hoc quod
spectat ad concupiscentiam carnis: et dividitur in duas partes: quia
primo agitur de Lamech conjugio, secundo de homicidio, ibi, dixitque
Lamech uxoribus. Ponitur ergo desponsatio duarum uxorum. Qui
accepit et cetera. Et quia creditur quod hoc fecit ex sola carnis
libidine, subjungit generationem filiorum. Genuitque Ada Jabel.
Ille fuit pater habitantium in tentoriis: non sicut milites ad
impugnandum vel obsidendum: sed sicut pastores ad custodiam gregum.
Fuit enim singularis inventor eorum quae spectant ad officium
pastorale; et forte inter cetera invenit usum tentoriorum quibus
utuntur pastores, praecipue in oriente, propter maximos calores et
propter frigus nocturnum. Dicitur autem inventor istius artis propter
ista, non quia primus pastor fuit, quia Abel fuit primus pastor,
sicut supra dictum est. Unde Abel fuit pastor et pater primus quantum
ad officium, sed quantum ad aptum modum et singularem, Jabel dicitur
primus. Nomen fratris ejus Tubal: ipse fuit pater canentium cythara
et organo, idest magnus inventor artis musicae et musicorum
instrumentorum. Si autem legimus quod post diluvium longe ista facta
et inventa sunt: respondetur quod isti invenerunt, sed traditio ab
isto et suis facta et etiam instrumenta in diluvio perierunt, ideo alii
revocaverunt. Multa enim inventa a primis per oblivionem vel aliam
causam perierunt, quorum similia postmodum a posteris sunt inventa.
Nec oportet quod isti fuerint etiam omnino primi, sed sufficit quod
fuerint solemniores respectu illorum temporum, et quasi consummatores:
sicut Aristoteles dicitur pater logicalium et Priscianus
grammaticalium, cum tamen plures logici et grammatici fuerint ante
eos. Nota tamen quod Josephus dicit, quod ars illa musicorum ab isto
Tubal descendit. Et si opponitur quod diluvium ista instrumenta
musica destruxit: respondet quod Tubal in duabus columnis musicam
scripsit: in una lapidea quae non dissolveretur, in altera ex
lateribus, quae non consumeretur incendio. Nam ista duo judicia Adam
prophetice praedixerat ventura, ac ideo filii ejus propinqui se contra
ea muniebant. Et nunc potest solvi quod leguntur alii inventores
istius artis post diluvium, quia non intelligitur quod invenerunt
primarium actum et necessaria ad simplicem modum: sed quod invenerunt
aliquem singularem modum. Sed quaeritur quomodo potuit iste
consonantias musicas invenire? Ad hoc respondent aliqui
historiographi, quod a fratre suo malleatore fabricante qui vocabatur
Tubalcain, qui erat frater suus ex parte patris, sed de alia matre
sicut infra eodem dicitur: delectatus namque iste Tubal in sono et
consonantia casuali, et sine arte facta ex ponderibus malleorum,
consonantias proximiores, quae ex eis nascuntur, excogitavit. Quam
etiam inventionem secundum Isidorum Lib. 3, Graeci attribuunt
Pythagorae. Quod potest esse, quia Graeci ignorabant istam artem;
ideo eam prius non fuisse putabant. Sicut aliquis vadens ad terram
alienam multa de terra sua posset fingere et invenire apud illos qui
talia non vidissent. Sicut etiam aliqui fingunt se componere libros
accipientes libros antiquorum ignotorum et propalantes, et modica
immutatione facta sibi ascribentes. Cytharae forma in principio
similis fuisse traditur pectori humano; quia ut vox a pectore, ita ex
ipsa cantus eduntur, et propter hoc sic vocatur. Nam pectus in lingua
Dorica, cythara dicitur. Hoc dicit Isidorus Lib. Etym. 3,
cap. 33. Vel dicitur cythara quasi iteratione percussa. Organum
generale nomen est omnium instrumentorum musicorum secundum Isidorum
Etymol. Lib. 3, cap. 22. Et hoc dicit etiam Papias: et
dicitur ab orge quod est colere, quia solebant his uti ad cultum Dei,
sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator. De hoc dicit
Josephus quod ferrariam artem primus invenit, res bellicas decenter
exercuit, sculpturas etiam in metallis in libidinem oculorum
fabricavit. Ex quo sumitur triplex hujus artis, scilicet
malleatoriae, necessitas: quantum ad usum ferri pro humano victu,
sive ad colendum terras, sive ad jungendum domos ligneas. Item alius
finis est defensio ab inimicis in rebus bellicis, quae fit cum
instrumentis ferreis. Tertius finis est voluptas ex sculpturis. Si
quaeritur quomodo istam artem invenire potuit? Dicitur quod cum
succendissent frutices in pascuis, venae metallorum in mineris fluebant
in rivulos, et fluebant laminae de illis in aliquibus locis stantes et
constrictae post recessum ignis figuras locorum referebant. Et ex hoc
coepit excogitare quod metalla poterant diversas configurationes
accipere et per liquefactionem et productionem; unde sequitur: et
faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.
Haec autem dicitur artem texturae invenisse. Sed quomodo istam artem
cogitavit, potest quaeri: et dicitur quod ex operibus quorumdam
animalium solertia hominum potuit instrui post peccatum propter
subtilitatem naturae. Et potuit ista Noema instrui ad texendum,
quemadmodum ex mirabili operatione apum possunt architecti instrui ad
domificandum. Sed quaeritur an habere plures uxores fuerit peccatum?
Videtur quod non: cum legamus sanctos patres plures habuisse uxores,
sicut legitur infra 29 de Jacob et Moyse, David et caeteris.
Igitur non peccavit Lamech. Contrarium tamen videtur per Glossam
quae dicit quod Lamech primus contra naturam et contra morem adulterium
commisit. Dicitur quod Lamech peccavit duplici de caussa. Tum quia
fecit contra naturam, hoc est contra jus naturale, et etiam contra
consuetudinem. Jus enim naturale dicit unam esse unius. Peccavit
etiam contra bonos mores, quia contra temperantiam et moderantiam. Ex
incontinentia enim immoderata plures uxores habuit. Quod autem
opponitur de sanctis patribus, dicitur quod cum ipsis fuit
dispensatum, et hoc propter multiplicationem hominum ad divinum
cultum, in quo informabant eos sancti patres: unde sancti patres non
utebantur eis incontinenter, sed caste, prolis scilicet intentione,
ideo cum ipsis fuit dispensatum. Item non peccabant sancti patres
habendo plures uxores ex secunda ratione, quam assignavimus in peccato
Lamech: nam istud fuit tunc in consuetudinem tractum. Si autem
opponitur, quod non potest fieri contra jus naturale, nec in eo
dispensari: dicitur, quod aliquid potest esse contra jus naturale
dupliciter: vel quia est malum secundum se, hoc est quod nullo modo et
nulla causa potest bene fieri, ut fornicari, mentiri; et illud
nunquam non potest esse peccatum, nec Deus posset ibi dispensare,
quia sic faceret contra suam bonitatem, cum includant in se essentialem
malitiam. Aliud est contra jus naturale, vel contra dictamen
rationis, non quia est malum secundum se, vel quod contineat
essentialem malitiam agentis vel inordinationem, sicut dictum est de
fornicatione et mendacio; sed in se continet aliquod malum naturae
particularis, ad quod si movetur aliquis, peccat contra naturam
particularem. Tamen quia frequenter malum naturae particularis
accipitur ut bonum respectu mali communis, ideo ut malum commune
videtur, istud malum exercetur: et tunc non habet rationem mali, sed
boni: sicut occidere vel occisio hominis mala est respectu naturae
particularis, tamen ubi salvatur justitia communis, optima est. Et
in talibus quae sic se habent, Deus potest dispensare; et sic etiam
ratio et epieikeia aliquando dispensat in nonnullis rebus cum
judicibus; et inter talia est habere plures uxores vel bigamia; quia
quamvis non sit ibi tanta conformitas mutuae societatis, sicut quando
est una unius, nec tanta occasio pacis in familia, nec ita perfecta
educatio prolis respectu utriusque parentis: tamen quia ista
recompensatur vel recompensabantur in bono majori, scilicet in
promotione cultus divini, ideo potuit ibi dispensari. Dixitque
Lamech uxoribus suis Adae et sellae: audite vocem meam uxores
Lamech, auscultate sermonem meum, quoniam occidi virum in vulnus
meum, et adolescentulum in livore meo. Ubi Lamech conjugibus
describit suum homicidium, et excitat ad attendendum, dicens, audite
et cetera. Sic enim loquuntur grandaevi, quando volunt attendi et
reverenter audiri. Sunt enim communiter in sensu praesumptuosi, et se
reputant propter experientiam longam temporis: et alios contemnunt
propter inexperientiam. Item se reputant propter quamdam naturalem
maturitatem, quia sunt in eis magis sedatae passiones quae sequuntur
calorem naturalem, sicut intemperantia et ira. Et signanter provocat
uxores ad audiendum, quia communiter mulieres sunt ad loquendum
promptae et ad audiendum sunt graves propter animi majorem levitatem,
et propter instrumenti majorem mobilitatem: quod accidit propter ejus
raritatem et subtilitatem. Quoniam occidi et cetera. Hic confitetur
culpam suam. In vulnus meum, idest in vulnus quod illi intuli. Et
adolescentulum in livore meo, idest per plagas liventes, quas sibi
intuli: vel in livore meo, idest in grandi ira mea, quae vultum et
labia pallescere facit. Et quamvis ad idem possit referri utrumque,
cum dicit, occidi virum, et tamen dicit, adolescentulum, tamen ad
diversa secundum communiter loquentes refertur. Et dicit Magister
historiarum, quod per virum intelligit Cain, propter hoc quod
sequitur: septuplum ultio dabitur de Cain. Est una opinio, quae
ponitur in Glossa, quae dicit, quod Lamech prae senectute
caligaverant oculi et ibat ad venationem pro recreatione et usu
pellium, et directus a juvene ductore misit sagittam quasi ad feram et
occidit Cain inter vepres latentem. Tunc iratus verberavit juvenem
ductorem, sciens, quod ille qui occideret Cain septuplo puniretur per
sententiam a Deo latam supra eodem cap. Istam sententiam reputant
aliqui fabulosam: nec videtur mihi, quod possit haberi per litteram,
nec quod occiderit Cain, nec quod occiderit ductorem suum; nam litera
non dicit, nisi quod occiderit virum et adolescentulum; et hoc verum
fuit. Nam homo fuit carnalis et voluptuosus, ideo ad fovendum
delicias suas et divitias per quas suam voluptatem servabat, aliquos
potuit occidere, et hoc erat notorium. Et quia uxores suae habebant
eum odio et possent invenire colorem occidendi eum, sicut reum morte,
ideo ut istum colorem tollat, allegat sic partim secundum rationem,
partim secundum fictam adinventionem procedens. Quod enim dixit
pluries debere puniri occisores Lamech, quam Cain, videtur
rationabile; nam ille commisit fratricidium, iste autem simplex
homicidium: ille occidit hominem Deo acceptum, iste hominem communem
vel communes homines. Ille a Deo correptus et praemonitus non
destitit: iste autem non legitur aliquam divinam admonitionem recepisse
specialiter: ideo videtur, quod plus debuit puniri. Ac ideo
concludit et arguit: si Cain plus peccavit, quam ego occidendo virum
et adolescentulum, igitur si ille punitur septuplo qui occidit Cain,
plus ergo punietur qui occiderit Lamech: et satisfacit apparentem
rationem. Quod autem addit, dicens, septuplo ultio dabitur de
Cain, de Lamech vero septuagies septies, ad timorem mulierum fuit
ficta adinventio. Vel etiam accipitur determinatum pro indeterminato:
et sic sensus est, septuagies septies, idest longe plus. Sicut in
Evangelio dicitur Petro quaerenti, quoties dimitteret fratri
peccanti? Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies.
Item quantum ad modum, quem narrant, non videtur illud verisimile:
nam isto modo Lamech fuisset excusabilis, ex quo invitus fecisset.
Item non est dubium, quin Cain, qui erat pater primus omnium de
terra illa, haberetur in magna reverentia. Nec apparet verisimile,
quod lateret solus inter fruteta, sicut una fera. Neque obstat, quod
dicitur, vagus erat et profugus super terram. Nam hoc non fuit sibi
dictum, quasi non esset in magnis honoribus, ut pote quia aedificavit
civitatem; sed hoc fuit dictum eo quod ex sententia Dei amisit domum
paternam et terram nativam, et ivit ad aliam, quam longo tempore
quaesivit et pro qua antequam staret multum discurrit. Cognovit quoque
adhuc Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen ejus
Seth. Determinata generatione reproborum, describitur generatio
electorum, sicut Seth et suorum filiorum. Et nominavit eum, et
secundum morem communem, et secundum modum sanctorum. Et ponit
nominationis rationem et motivum; et totum reducit ad generationem
divinam. Seth enim interpretatur resurrectio vel positio, quia quasi
Abel in isto justo filio resurrexit; quia quamvis alios post mortem
ejus genuisset, tamen similes in bonitate non erant. Iste autem fuit
similis in bonitate; ideo Abel reputaverunt in isto suscitatum. Sed
et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Ponit autem
generationem Seth, et ejus nominationem, quia vocavit eum Enos. Et
ponitur istius nominis ratio. Iste coepit invocare nomen domini.
Enos enim interpretatur invocatio. De hoc autem dubitatur quomodo
coeperit invocare nomen domini. Nam sic ostenditur Ecclesia
incoepisse sub eo vel ab eo. Ad quod tamen opponitur de Adam, de
Abel, qui omnes boni fuerunt: dicitur, quod non incoeperit divinum
cultum, sed quod invenit aliquem modum singularem colendi vel orandi
Deum. Unde Ecclesia incoepit ab Abel, non ab Adam, quia
Ecclesia fuit semper continua, et semper in ea fuerunt aliqui justi.
Si vero ab Adam incepisset, Ecclesia fuisset discontinuata, quia
cum peccaverunt parentes primi, nullus justus fuit.
|
|