CAPUT 40

Accidit ut peccarent, scilicet contra regem. Duo eunuchi. Pincerna et pistor. Secundum Hieronymum, ille erat princeps vinariorum, idest vini dispensator vel propinator, qui scilicet porrigit ex officio suo poculum domino suo. Et ne vile, sicut ait Hieronymus, putetur officium; cum etiam apud reges barbaros usque hodie maximae dignitatis sit regi poculum porrigere. In qua erant propagines, idest tres rami. In gemmas, idest in germen, quod in principio de vite procedit instar gummi, vel parvuli lapilli: qui tandem in flores et folia se expandit. Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat, idest dies tertius celebrationis sui natalis. Restituitque alterum in locum suum etc., alterum suspendit etc., ut conjectoris veritas probaretur. Ut, hic non legitur caussaliter, sed consecutive: idest ita hoc factum est, quod ex hoc probata seu manifestata est veritas conjectoris, idest Joseph divinitus conjicientis, seu praevidentis et interpretantis futuram veritatem somniorum illorum. Oblitus est interpretis sui, idest non curavit rogare regem pro ipso, nec forte aliquod speciale beneficium sibi exhibere.