|
Post duos annos, scilicet ab incarceratione Joseph. In culmo uno.
Culmus est stipes herbae vel spicae: et est dictus culmus quasi
calamus. Devorantes omnem priorum pulchritudinem, idest facientes
tradi oblivioni pulchritudinem primarum. Vel forte in visione
videbatur sibi, quod istae quasi adurerent et consumerent illas.
Pavore perterritus misit ad omnes conjectores Aegypti. Somnium hoc
fuit a Deo Pharaoni immissum: et sic fuit etiam pavor et stupor
admirabilis sibi ex hoc immissus et relictus. Quod factum est ut
requisita a variis interpretatione, tamdem veniretur ad Joseph: et
sic tam ipse quam Deus et Dei sapientia in eo magnifice monstraretur
et exaltaretur. Confiteor tibi peccatum meum, idest quod hactenus
contra regem commisi: propter quod rex iratus misit me in carcerem:
vidi somnium, quod scilicet, erat praesagium futurorum, idest
praedictio vel praedivinatio futurorum, absque me, idest absque mea
humana prudentia. Deus respondebit prospera Pharaoni, idest
prosperam interpretationem et salubrem Pharaoni. Et obesis carnibus,
idest rotundis et vehementer crassis: quasi obese educatis et
impinguatis. Vireta carpebant. Viretum est ubi crescunt herbae
virentes, qualia sunt circa ripas aquarum. Quae devoratis et cetera.
Sensus est, quod septem boves macilentae ex comestione priorum
pinguium, non apparuerunt in aliquo impinguatae; imo ita macilentae et
squalidae, sicut prius. Squalor autem est pallor, vel sordes, vel
tabes, vel ariditas corporis macie confecti: dixit quoque rex ad
Joseph: ego sum Pharao: absque tuo imperio; idest ego sum rex, qui
volo quod omnes obediant tibi. Est autem Pharao commune nomen regum
apud Aegyptios, sicut Caesar apud nos: filiam Putipharis
sacerdotis. Secundum Augustinum, libro quaestionum super Genesim,
credibilius existimatur hic esse alter ab illo, cujus Joseph fuit
servus. Hieronymus tamen putat quod sit idem. Eliopolis vero est
urbs Aegypti, et interpretatur civitas solis: nam elios Graece idem
est quod sol. Ut arenae maris coaequaretur. Per hyperbolem
significat grandem excessum abundantiae tritici jam recollecti.
Manasses, interpretatur oblivio: et Ephraim, crescens, vel
augmentum, vel fertilitas. Et ex hoc patet ratio impositionis horum
nominum ad Joseph. Potest autem hic quaeri. An Joseph habuit
aliquod lumen habituale, per quod posset investigare et scire
significationes somniorum aut visionum? Et videtur quod sic; quia in
tribus somniis quae hic interpretatus fuisse narratur, non dicitur quod
Deus tunc in speciali illas interpretationes revelaverit ei; et ipse
etiam antequam specificarentur ei somnia illa, videbatur confidere et
sentire, se habere a Deo facultatem interpretandi illa. Unde ad
pincernam et pistorem dicentes sibi, somnium vidimus, dixit, numquid
non Dei est interpretatio? Referte mihi quid videritis. Pharaoni
etiam secure dixit, absque me respondebit Deus prospera Pharaoni.
Praeterea Danielis primo dicitur, quod Deus dedit Danieli
intelligentiam omnium visionum et somniorum. Dicendum, quod si quis
nomine habitus aut habitualis facultatis improprie accipiat quemdam
modum se habendi hominis ad Deum, seu potius Dei ad hominem, ad sibi
faciliter et plenarie assistendum in omni somnio vel visione
significativa sibi revelanda: sic nihil inconveniens est hoc in
aliquibus sanctis fuisse. Quod autem per aliquem habitum luminis
creati possent scire omnia, non videtur esse possibile. Primo, quia
omnis habitus creatus est finitus et ad finita aliqua limitatus.
Secundo, quia somnia sunt aut esse possunt generum et modorum
diversissimorum, ad quae utique habitus unus non poterit se extendere.
Tertio, quia species in visionibus apparentes non habent ex sua
propria natura infallibiliter aut immobiliter significare omnia quae
significant: ergo habitus praedictus non poterit per illas species
sufficienter juvari ad sciendum omnia significata; imo oporteret quod
prius per se sciret omnia illa: et ultra hoc, quod sciret illa per
tales species significari. Et etiam quando eadem veritas per diversa
somnia diversarum specierum significaretur, oportet illum totum hoc
praescire. Quarto, quia aut iste habitus erit habitus scientiae in se
scientialiter tenentis determinatam veritatem omnium somniorum et suarum
interpretationum; aut erit habitus scientiae solum in universali illa
scientis, non autem in speciali; aut erit habitus ingenii, aut
ingeniosi acuminis seu luminis ad rationabiliter investigandas et
probandas determinatas significationes somniorum vel visionum. Primum
autem non potest dari sine actuali infinitate, aequivalente infinitis
habitibus infinitarum scientiarum: et praeterea tunc non juvaretur in
aliquo ex relatione somniorum sibi facta; imo sciret in aliquo ita
totum ante relationem sicut post. Secundus autem modus non sufficit;
quamvis forte nec talis modus scientiae universalis ad omnia de facili
dari possit. Tertium autem non est possibile; tum quia futura
contingentia ad utrumlibet indifferenter se habentia non possunt per
rationem probari aut investigari, quia non per causas eorum, nec per
effectus, nec per quaecumque antecedentia, ex quibus illa contingentia
necessario concludantur. Praeterea, quomodo per rationem
argumentativam poterit quis pro libito penetrare et investigare omnia
secreta praescientiae Dei, et omnia proposita voluntati suae? Ad
primum autem incontra dicendum, quod Joseph non innuit nisi Deum sibi
assistere ad ipsum prout expedierit illustrandum: et ideo solum primum
modum sibi ascribit; quamvis nec illum nisi sub certa mensura
beneplaciti Dei. Si autem quaeras quomodo ipse sciebat quod Deus sic
assisteret ei? Dicendum quod partim per intimum instinctum et sensum
divinae familiaritatis ad se: partim per expressam revelationem, qua
Deus expresse dicit ei, quod in omnibus (scilicet pro loco et
tempore) ei assisteret. Et per hoc patet etiam responsio ad
secundum, scilicet de Daniele. Nam sequenti cap. subditur quod ipse
nescivit somnium Nabuchodonosor, nisi quando per specialem visionem
revelatum est. Sciendum est etiam, quod licet homo non habeat lumen
creatum sufficiens ad omnia indaganda, potest tamen habere quamdam
spiritalem munditiam et perspicaciam intellectus et gustus ad veritatem
sibi propositam perspicaciter degustandam et discernendam ab omni
falsitate seu falsa significatione opposita. Et hoc habent sancti per
quemdam altum et supermundanum gustum et sensum divinae aeternitatis et
suae aeternae veritatis ac bonitatis: sicut videmus quod per notitiam
speciei humanae de omni sibi oblato cognoscit homo, an sit homo vel
non; quamvis de absentibus hoc non possit: sic etiam peritus in
discernendis vinis per habitum sui gustus discernit vinum bonum a malo
et sapidum ab amaro; quamvis de non gustatis vel absentibus hoc non
possit. Hujusmodi autem sensus spiritales Deus diversimode distribuit
sanctis suis. Nam quidam habent sensum ad discernendum mores hominum,
quidam ad discernendum spiritus malos ab Angelis bonis: quidam ad
discernendum visiones a Deo immissas; et hoc habebant Daniel et
Joseph, praedicto tamen modo. Notandum, quod quando Deus alicui
electorum suorum daturus est aliquam gratiam et magnificentiam
singularem, solet Deus praemittere disponentia et stabilientia:
fundamentum autem ad bene regendum magnificentiam singularem est
humilitas: ex qua habetur singularis et plena experientia status
oppositi magnificentiae illi. Ex hoc enim novit illam non sibi
ascribere, sed soli Deo. Ex hoc etiam novit quomodo debeat fovere
abjectos et tribulatos: et novit etiam non figere se in illa, sed in
solo Deo; et sic de aliis. Et hinc est quod absque praeviis
tribulationibus audivi multum sublimatos corruisse: sicut utique
corruit primus Angelus ac primus homo, et Saul et Salomon reges.
Quia igitur Joseph erat singulariter sublimandus, ideo primo fuit
singulariter humiliandus et tribulandus: et praecipue quia discretio
regiminis sibi dandi praeexigebat multimodas experientias casuum
diversarum condescensionum gratiae et providentiae Dei in casibus
illis. Rursus sciendum quod, licet haec talia dona Dei non cadant
sub merito proprie et ad plenum, nihilominus decens est quod postrema
et consummata dona praeveniantur per merita correspondentia illis:
sicut labori pro quacumque virtute correspondet felicitas habita de
plena possessione virtutis illius. Et hinc est quod Deus
admirabiliter hunc ordinem servavit in sanctis. Nam volens haereditare
Abraham et semen ejus, voluit ipsos prius peregrinari: et quando
tertium patriarcham Jacob prae ceteris voluit foecundare in prole
electa, ordinavit quod viginti annis pergrandem servitutis laborem
sustineret, et pro uxoribus et liberis et grege, quod de nullo alio
sanctorum patrum legitur. Et sic intuere alia opera Dei, et invenies
similia fere semper. Nota pro mysteriis, quod moraliter per uxorem
eunuchi impetentem Joseph potest intelligi caro, nitens ad se trahere
superioris rationis consensum. Et quia ratio saepius habet circa
inferiora negotiari propter humanam necessitatem vel fraternam
pietatem, ideo hujus rationis pallium est necessitas vel pietas. Et
quia vix potest fieri quod in hujusmodi sit ratio cum arbitris, idest
cum plena circumspectione et cautelosa deliberatione omnium periculorum
vel illecebrarum: hinc est quod per extremitatem pallii aliquando
tenetur a carne: sed tunc discreta ratio fugit relicto pallio, juxta
consilium Christi: si oculus tuus scandalizat te, projice eum abs
te. Multa enim utilia et necessaria sunt relinquenda, ut ruinosum
praecipitium evadamus. Allegorice autem per hanc dominam designatur
primo synagoga, Christum et coetum apostolicum nitens trahere ad suum
carnalem sensum et ritum: Christi vero pallium est lex divina, cujus
extremitas est litera et intelligentia literalis. Et per hanc synagoga
conata est ad se trahere Christum et ejus collegium: sed illi relicto
pallio literae, evaserunt. Secundo per hanc dominam designatur
haereticorum Ecclesia, utpote Ariana vel quaecumque alia quae coetum
fidelium sibi voluit erronee commisceri: quorum pallium erat ratio
humana veritatem fidei exterius ornans et ab impugnationibus fortuitis
tegens: cujus extremitas sunt dicta philosophorum vel principia ex
elementis seu experimentis mundi sensibilis sumpta. Ubi ergo periculum
incidit, relicto pallio rationis humanae, ad solam fidem fuit
confugiendum: et maxime ubi non erant arbitri, idest sufficientia
discretionis ex parte auditorum. Tertio per hanc dominam designatur
hypocritalis praesumptio Ecclesiae carnalis arida caeremoniarum
religione tumescens et temporalium concupiscentia fervens: quae
pauperes evangelicos sibi commisceri compellit instar impiae
Jezabelis. Pallium autem Joseph est condescensio uniformis, per
quam se charitative nititur inferioribus conformare, et ab aemulorum
corrosivis insidiis se celare. Hujusmodi autem extremitas est vitatio
communis offensae: quia valde impium videtur ritum communem destruere
et non vereri communitatis offensam: et hoc est, per quod fortissime
Jezabel compellit Eliam ad fugam, nitens ipsum occidere, quia ipse
insimul occiderat totum collegium pseudoprophetarum. Secundum hoc ergo
potes accipere quatuor incarcerationes Joseph: unam scilicet moralem
et tres allegoricas. Nam caro sentiens se a ratione subjici,
praetendit animo pallium necessitatis et argumentum, quod ratio impie
vult destruere carnem et officia ejus. Ex quo saepe tanta turbulentia
tentationis surgit in corde, quod ratio recta stat vilis incarcerata.
Sed Dei gratia sibi assistente, etiam in ipso carcere dominatur, et
ibi suorum affectuum duos habet secum concarceratos; quorum unus est
pincerna devotionis, alter vero est pistor carnalis consolationis: qui
ubi ratio dominatur non potest non in carcere esse. Horum, inquam,
somnia recte interpretatur. Licet enim uterque apparenter sibi somniet
alta, realiter tamen carnem somniat altitudo carnis quae in interitum
vadit. Oportet enim illam suspendi in cruce, non sancti latronis,
sed reprobi. Et hoc post tres convivii summi regis dies: quorum
primus et secundus sunt aeternorum fides fervida, et spes solida et
erecta: tertius vero est charitas inebriata et zelotypa: et haec est
quae pincernam restituit et pistorem crucifixit; quamvis ratio nondum
plene a carcere liberetur, quousque ad supernam gloriam assumatur.
Allegorice vero juxta primum modum designat incarceratio Joseph mortem
et sepulturam Christi. Pincerna vero est latro per ipsum Deo patri
reconciliatus. Pistor vero alter latro damnatus. Designat etiam
incarcerationem fidei Christi, quae per tres annos, idest per tres
centenarios annorum, usque ad Constantinum duravit. Pistor vero
significat doctores grossioris et materialis doctrinae; Scribas
scilicet Judaeorum. Per pincernam vero doctores sapientiae
spiritalis. Et primus quidem in primo centenario sub Tito et
Vespasiano est capite truncatus: secundus vero ex tunc liberius
praedicavit. Vel haec incarceratio Joseph designat descensum Christi
ad Inferos, relicto pallio carnis, propter iram justitiae Dei: et
tunc pincerna designat sanctos patres et prophetas, qui erant in
Limbo: pistor vero Daemones, qui per Christum potestatem super
animas amiserunt. Designat etiam pistor quoscumque curiosos et vanae
gloriae amantes doctores, tria canistra farinae super caput habentes:
scilicet testamentum vetus et novum, et proprias expositiones
superadjunctas: de quibus propter eorum inanem gloriam aves caeli
pascuntur. Vel primum canistrum est speculativae scientiae
philosophorum: secundum vero scientiae practicae eorumdem: tertium
vero subtilis commixtio doctrinae vel praedicationis formatae ex
primis. Post haec nota de somnio Pharaonis, quod videtur post duos
annos: primus est annalis circuitus rationis ad discernenda propria
intellectualia; secundus est ejus ascensus ad superintellectualia.
Per primum autem somnium designatur tota Scriptura et omnis implicita
seu figuralis praeostentio futurorum. Primo enim solet a Deo quasi
per modum seminis involute et implicite dari; et tandem per
expositionem doctorum, aut per superinfluentiam clarioris luminis
explicari. Unde et Costantino, qui quasi alter Pharao fuit, prius
per sanctos Petrum et Paulum fuit aliquid praeostensum: et postea per
Sylvestrum plenius explicatum. Sic etiam videmus, quod circa fines
priorum temporum, qui sunt quasi quaedam praegnantia initia temporum
futurorum, quibusdam et singularibus et petentibus fit plerumque quidam
fortis instinctus, et quaedam vehemens aestimatio immutationis temporum
et magnalium futurorum, impliciter tamen et in generali, ex qua
solicitamur a mundi sapientibus quaerere quid portendat. Per septem
autem boves, septemque spicas pingues literaliter designantes septem
annos temporalis fertilitatis, designatur moraliter plenitudo gratiae
septiformis mentis in alta suspensae, et super fluvium divinae gratiae
plantatae et pastae. Septem vero anni oppositi designant quasdam
ariditates, quas mens etiam alta pro tempore cogitur pati, ut discat
humiliari: et per discretionem ex donis praegustatis se regere et
pascere in tempore egestatis. Fit etiam, quod sicut terra Aegypti
amplius fuit Pharaoni subjecta tempore egestatis quam fertilitatis,
quo tempore magis sollicita ad consilium et auxilium Joseph
recurritur: sic miro modo sit, quod mens per sensum suae egestatis
fortius se Deo subjiciat et humiliet, et ad discretionis divinae
consilium recurrat, quam tempore, quo ad votum bibit et pascitur in
divinis. Nota etiam, quod quinta pars fructuum in horrea
congregatur. Per quod designatur quod aspectus ac conatus nostrae
virtutis ad quinque est dirigendus: scilicet ad Deum de praesenti
colendum: secundo ad Deo fortiter inhaerendum: tertio ad seipsum
spiritualiter reficiendum: quarto ad proximum confovendum: quinto ad
tempus futuri saeculi secure et absque omni periculo subeundum. Et
haec est quinta pars, in qua jam primae quatuor partes virtualiter
continentur: et per hanc omnia bona nostra ad executionem aeterni
praemii et evitationem futuri supplicii ordinantur. Allegorice vero
possunt ad praesens quatuor designari. Primo scilicet fertilitas hujus
vitae ad merita cumulanda, et egestas vitae futurae respectu iterato
merendi: propter quod sancta discretio hoc praevidens docet, quod
hujus vitae fertilitas thesaurizetur pro necessitate futurae vitae.
Secundo per hoc designatur fertilis administratio Scripturarum
sanctarum quae per septem tempora synagogae duravit, et per Christum
in horreis mentium apostolicarum est sub ineffabili copia recollecta:
ut gentibus egestate confectis, per septem tempora ecclesiastica
dispensetur. Tertio per hoc designatur duplex tempus cujuslibet status
solemnis. Nam sicut dies usque ad sui medium crescit, et exinde
semper decrescit: sic status solemnes populi Dei quasi usque ad sui
medium abundant in foecunditate donorum et bonorum operum, et postmodum
tepiditas et ariditas semper excrescit. Et ideo volentibus se et alios
salvare tempore egestatis, necesse est in thesauris memoriae et
exercitatae seu habituatae experientiae recondere copias donorum et
sanctorum exemplorum, quibus sancti patres in priori tempore sunt
ditati et impinguati. Quarto per hoc designatur temporalis et
spiritalis et finalis ejus tentatio et adversitas futura circa tempora
Antichristi: et tunc filii Jacob fame compulsi venient ad Christum
quem vendiderunt. Nota autem quod licet per spicas et boves, secundum
interpretationem Joseph, idem significetur: fit tamen hoc sub varia
ratione. Nam prout per dona gratiae vel sapientiae ad fortia virtutum
et sanctae agriculturae opera roboramur, tunc dona ipsa designantur per
boves: prout vero per ipsa reficimur et satiamur, designantur per
spicas. Et sicut ante spicarum messes sunt boves arantes, et visio
boum fuit ante visionem spicarum: sic etiam fortia opera praecedunt
messes spiritalium refectionum; et e contra torpor acidiae et ignaviae
septem vaccarum, est causa ariditatis septem spicarum. Unde optime
per boves designantur initia temporum: et per spicas fines eorum.
Sicut videmus quod in primo Ecclesiae tempore fuerunt apostoli et
martyres quasi vaccae pingues fortiter terras orbis arantes, et prolem
Ecclesiae cum grandi gemitu parturientes: et post hoc sub tempore
doctorum et claustralium, sequutae sunt spicae. Nota etiam de
sublimatione Joseph, quod prout per ipsum designatur singulariter
Christi persona: Pharao Deum patrem designat: prout vero per ipsum
designantur pontifices Christi, tunc per Pharaonem designatur
Constantinus, et Christiani imperatores, fidem Christi exaltantes;
qui quo ad temporalem seu saecularem gloriam aliquo gradu praeeunt
pontifices Christi, quamvis simpliciter subsint illis. Christus
autem in ascensione sublimatus in caelum quatuor insignia regalia a Deo
patre accepit. Primum est plenitudo operativae potestatis, de qua
Matth. ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: et
haec est sicut annulus in ejus manu divinae potentiae sumptus.
Secundum est refulgentia claritatis gloriosi corporis: et haec est
stola byssina. Tertium est aeterna jucunditas, et haec est torques
aurea: et in collo, in quo est vis degustativa. Quartum est ejus
sublimis sessio et superambulatio: et hic est currus secundus, quamvis
ipse in quantum Deus sedebat cum patre in curru primo. Per Asseneth
vero filiam sacerdotis Heliopoleos Romana Ecclesia designatur: quia
et Romana facta est tunc Heliopolis, id est civitas solis: quia
Christus sol sapientiae et justitiae sedem suam fixit in illa. De
duobus autem filiis Joseph, infra capite penultimo plenius tangetur et
cetera.
|
|