CAPUT 42

Audiens autem Jacob et cetera. Hic agitur de egressu Israel in Aegyptum. Et primo de egressu pro victualibus asportandis. Secundo pro morando, ibidem cap. 46: profectusque Israel. In prima autem parte narrantur duo ingressus, et duo regressus filiorum Jacob: quorum primus fuit sine Benjamin, secundus vero cum ipso: et hoc incipit cap. 43, ibi: interim fames et cetera. Hic primo refertur quomodo fratres a Joseph dure sunt tractati, cum quodam tamen munere gratiarum. Et post hoc narratur quomodo revelaverit se eis cap. 45, ibi: non se poterat ultra. Ait ergo quasi ad alienos durius loquebatur. Nota quod triplex ratio reddi potest ad praesens, propter quod eos a principio sic dure tractavit: quarum duas priores ponit Augustinus in Lib. quaest. in Genes. Prima est ad quamdam condignam punitionem et purgationem criminis eorum in se commissi. Secunda est ut ex longa suspensione suae revelationis sub hujusmodi duritie fortius occultatae, ipsa revelatio pleniori gaudio cumularetur; tamquam non essent condignae passiones eorum in toto illo tempore quo turbabantur, ad futuram gloriam exultationis, quae in revelatione Joseph eis fuerat revelanda. Tertia est ut Joseph somnia et sapientia, et sui magnificentia a seipso praedicta, quam illi deriserant et quantum est in se extinxerant, plenius magnificarentur in illis, et super eos: et ideo facit eos coram se contremiscere, et pro libito incarcerat eos, et quadam profunditate sapientiae circumducit eos quasi stultos et malitiosos. Quod quidem voluit eis facere solum pro tempore quo Joseph revelatus non est eis. Semper enim ex hoc ejus potentiam et sapientiam habuerunt fortius admirari et vereri; et de peccato suo praeterito aliquo modo conteri et perfundi. Ut autem plenius advertas, Joseph in his et aliis divinitus agi, nota inter cetera, quod valde est mirabile, quod in viginti tribus annis quibus in Aegypto stetit inscio patre, nunquam per litteras vel nuncios aliquid de se patri significavit: etiam ex quo per novem annos fuerat sublimatus a Pharaone super totam terram: cum tamen bene sciret moestitiam patris. Ex quo patet quod expectabat tempus ad hoc ordinatum a Deo: nam per spiritum prophetiae sciebat se missum illuc pro salute domus patris sui. Quamvis etiam haec sui occultatio non fuerit absque ratione. Nam per hoc detulit reverentiae fratrum suorum, in eo quod noluit etiam prodere crimen eorum. Secundo placavit eorum invidiam ex qua potuissent aliqua contra ipsum machinari, si scirent illum vivere in aliqua prosperitate. Tertio providit rationabiliter tempus aptius suae honorificae ac salubri revelationi, tempus scilicet in quo fratres sui necessitate pressi, compellerentur, et ipsis insciis, venire ad eum. Longiturnitas etiam tacitae absconsionis reddidit omnibus admirabilem gloriam suae revelationis: ita quod ex hoc sua venditio et exaltatio plenius apparuit divinitus ordinata. Praeter hoc autem sicut jam dictum est, fiebat etiam hoc in mysterium futurorum. Exploratores estis, id est merito habemini et reputamini; vel exploratorum poena digni estis. Quod autem esse quandoque sumatur pro haberi, patet ex tertio regum decimooctavo capite, ubi Elias populo dicit, Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus, idest ipse habeatur pro Deo. Non enim intendebat dicere quod tunc per hoc inciperet esse Deus. Ut videatis infirmiora terrae venistis. Quod per modum istum praedictum a mendacio salvari potest. Et ideo propter hoc quod esse sumitur ibi pro videri, nota quod saepe in Scripturis res dicitur esse, quando apparet esse; ut Matthaei ultimo: data est mihi omnis potestas. Constat autem quod antea erat data, sed tunc clarius apparuit. Et Matth. 13, dicitur quod de die illa et hora nemo scit, neque Angelus, neque filius hominis. Filius autem dicitur nescire, quia non ostendit se scire: et pro tanto videtur nescire. Tertio potest dici, quod Joseph in his et consimilibus non loquitur assertorie, sed solum tentative et probative: ut sic sub tali modo tentativo, occasiones accipiat capiendi eos, et veniendi ad eorum secreta, quasi ad sibi ignota. Talis autem modus loquendi potest aliquando ex rationabili causa assumi a sapiente, et praecipue a judice: et potissime a viro prophetico, qualis utique Joseph erat. Hoc est (ait) quod locutus sum, exploratores estis. Idest hoc quod dicitis vos quod estis fratres et habere unum alium fratrem minorem, innuit vos hujusmodi mendose confingere: ac per consequens quod sitis exploratores. Donec probentur quae dixistis utrum vera vel falsa sint. Alioquin et cetera. Si, scilicet, non probatis vera esse quae dixistis. Per salutem Pharaonis exploratores estis, idest exploratores probabiliter videmini et comprobamini. Hinc inter cetera patet, quod non intendit simpliciter et absolute asserere ipsos esse exploratores: alias frustra apponeret hic conditionem dicendo, si non probatis quod dicitis, probabiliter apparet quod exploratores estis, aut pro certo vos pro talibus habeo. Jurat autem per salutem Pharaonis, tamquam in Pharaone venerans regiam potestatem sibi a Deo datam, et tamquam per quemdam notabilem Dei effectum, qualis utique erat Pharaonis vita et salus: quae utique secundum Deum erat sibi chara et amabilis et venerabilis. Hunc autem modum jurandi signanter assumpsit, ad se magis occultandum eis, et ad magis terrendum eos per auctoritatem et familiaritatem Pharaonis, quam in hoc se habere monstrabat. Videntes angustias animae illius dum deprecaretur nos et non audivimus, idest non exaudivimus. Nota quomodo Scriptura scienter multa omittit. Nam supra narrans venditionem Joseph, nihil de hoc dixit; facile tamen fuit per se cogitare, quod puer innocens periculo mortis, et tandem venditionis expositus, maximas cordis angustias pateretur: et quod humillime fratres suos deprecaretur, ne sibi nocerent. Ex hoc autem plenius patet fraterna impietas commissa in eum. En sanguis ejus exquiritur, idest ultio sanguinis ejus, nunc de nobis a Deo per ipsum expetitur. Sed quare hoc gravamen suum plus quam aliis ascribunt huic peccato? Potest dici quod hoc ideo, tum quia gravius, tum quia eorum gravamini correspondentius. Nam sicut illum gravaverunt, sic gravabantur. Tum etiam quia in fratre suo uterino probatio eorum exquirebatur: tum quia in Aegypto, ad quam Joseph vendiderant: tum quia plerumque justo Dei judicio fit, ut illud crimen pro quo poena infertur vivaciori remorsu memoriae cordi se ingerat. Tollensque Simeon. Quidam dicunt quod ipsum specialiter detinuit quia in venditione fuerat sibi magis infestus, quasi aliquam justam poenam ipsum per hoc exsolvere faciens. Sed quia per hoc, etsi non re, tamen aliquam speciem expetitionis propriae vindictae habuisset: potest probabilius dici quod unum de majoribus et primogenitis voluit retinere, in signum majoris firmitatis, et justitiae rectioris. Noluit tamen Ruben; tum quia in eum fuerat prae omnibus pius; tum etiam quia venerabatur in eo primatum naturalis primogeniturae. Et reponerent pecunias singulorum in saccis suis datis supra, idest infra praedicta. Cibariis in via, idest sufficientibus pro tota via. Illud autem de pecunia voluit secreto fieri, et interim sic occulte daret eis munera suo tempore revelanda et regratiando, quod tamen nondum appareret amicitia ipsius ad eos; imo potius cum eam reperirent, deterreret eos, nam ab ipso possent de furto aut de negligentia solvendi notari. Vel daret jumento pabulum in diversorio, id est in stabulo, vel in compito ad quod diverterant, et ad quod viatores communiter divertebant, deducetis canos meos, idest me canum et senem et cetera.