CAPUT 43

Interim fames et cetera. Sub attestatione jurandi, idest juramento testificans, in meam hoc fecistis miseriam. Hoc non legitur causaliter, sed consecutive; et sic fecistis hoc quod ex hoc ego consequor miseriam. Ero peccati reus, idest ac si te occidissem, sic semper volo reus contra te reputari. Modicum resinae et cetera. Si vero quaeris, quomodo tanto domino de tam longinqua terra modicum munusculum solum mitteret. Dicitur quod littera Hieronymi habet, aliquid resinae; vel dicitur modicum non absolute, sed respectu tanti viri. Jubet autem ferri viro quatuor species cum melle et amygdalis. Stacte autem ex myrrha. Storax quaedam species resinae, et arbor etiam de qua fluit; et vocatur storax quasi stirax. Stiria vero Graece idem est quod gutta. Terebinthus vero sumitur hic pro altera specie fluente ab arbore quae terebinthus vocatur. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero. Hoc dicit simpliciter, non solum respectu filiorum Rachel, nec respectu Simeonis vel aliorum: sed forte omnes timebat amittere. Et occide victimas. Victima proprie est sacrificium pro victoria hostium devictorum. Sed aliquando stat pro solemni praeparatione carnium; et sic sumitur hic. Et instrue, idest praepara seu ordina convivium, ut devolvat in nos calumniam, idest impositionem falsi criminis. Non est in nostra conscientia, idest nescimus, vel non sumus conscii, quis eam posuerit in marsupiis nostris, idest in saccis nostris. Marsupium, secundum Isidorum, sacculus est nummorum quem Graeci marsupia appellant. Nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo, idest pro habita teneo, idest reputo me solutum; vere enim solverant ei, et pro tanto dicit verum. Interrogavit eos, dicens, salvus ne est pater vester senex et cetera. Nota quod in omnibus his interrogationibus per nullam viam interrogat de Rachele matre sua. Ex quo probabiliter convincitur, quod ante suam venditionem mortua fuerat: et ideo tamquam sciens eam mortuam, non curavit aliquid investigare de ea. Et profanum, idest immundum seu non religiosum putant hujuscemodi convivium. Et inebriati sunt cum eo. Augustinus libro quaest. super Genesim dicit, quod hoc verbum saepe ponitur pro satietate, ut in Psalmo, visitasti terram, et inebriasti eam; et ideo super hoc loco dicit, quod idioma est linguae Hebraeae ut ebrietatem pro satietate saepius ponat: sicut ibi, in stillicidiis suis inebriabitur germinans terra, scilicet, pluviis irrigata.