|
Persequere viros, idest perfecte insequere. Scyphus quem furati
estis. Hic, furati estis, sumitur secundum rem, pro videmini furati
esse: aliter esset sermo mendosus. Vel tentative loquitur sicut
dictum est supra. Et in quo augurari solet. Tam hoc, quam illud
quod paulo post subditur, an ignoratis quod non sit similis mei in
augurandi scientia? Secundum Augustinum in libro quaestionum super
Genesim, non dicitur serio sive assertorie, sed jocose. Quum autem
ea quae non sunt, joco dicuntur esse, non reputantur mendacia.
Jocosum autem modum loquendi videtur hic vocare Augustinus modum
loquendi tentativum. Potest etiam praeter hoc dici quod loquitur
secundum vulgatam opinionem gentium; ut sit sensus, ego juxta communem
opinionem astantium et cetera. Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor
mea, id est Rachel quae antonomastice uxor vocatur, tum quia primo et
principaliter fuit Jacob desponsata, tum quia praedilecta. Quia in
meam hunc recepi fidem. Ex hoc patet quod Jacob tradidit
principaliter Benjamin, propter fidejussionem Judae. Creditur autem
plus confidisse de ipso, tum quia omnium verior et fidelior apparebat
et erat: quod satis innuitur supra in facto Thamar: tum quia omnium
fortissimus et constantissimus erat, prout in Lib. Paralipomenon 5
cap. dicitur: ubi etiam aliqua ratio innuitur, quare de stirpe ejus
principes germinati sunt. Et nota quod post hanc fidelitatem Judae et
fratrum suorum, tam ad Jacob, quam ad fratrem Joseph uterinum,
subditur quod non se poterat ultra cohibere Joseph. Ex quo patet,
quod fecerit ista Joseph, ut scilicet probaret an saltem fratri suo
Benjamin essent fideles et compassivi, et in hoc ipso quodam modo
promererentur obtinere gratiam ejus: et etiam in parte scelus commissum
in ipsum per hoc expiaretur. Nota autem quod aliqua verba refert hic
Judas dicta fuisse a Joseph, quae supra non leguntur dicta ab eo:
sed non est inconveniens plura tunc fuisse dicta, quam superius sunt
relata. Et ipsum solum habet mater sua. Modus est loquendi; quia
constat, quod Rachel mater Benjamin tunc temporis non vivebat, imo
obierat in partu.
|
|