CAPUT 45

Non poterat ultra se cohibere Joseph et cetera. Singulis quoque proferri jussit binas stolas. Stola, secundum Isidorum, est matronale operimentum capitis et spatularum; hic tamen secundum quosdam stat pro veste longa; et tunc, secundum eos, non dicitur a stolon, quod est missio, sed a telon, quod est longum. Et nota, quod si Joseph matrem propriam aestimasset vivere, misisset ei specialia munera, sicut fecit patri. Ne irascamini in via. Hoc dicit eis Joseph, tamquam sciens hoc vitium in via difficulter vitari: nam concitatio corporalis motus et lassatio itineris, ac communis libertas ac verbositas itinerantium, dant saepe occasionem corrixationum. Nota pro mysteriis partis hujus, quod moraliter designatur hic, quod afflictio egestatis spiritualis et temporalis saepe compellunt animum et ejus affectus recurrere ad Deum pro alimonia, saltem pro pretio laboris debiti acquirenda. Sed quia decet et expedit affectus, qui hactenus contempserunt Joseph, idest Christum et discretionem divinam, ut durius pertractentur: ideo sic in principio habet se Deus ad eos ac si essent impii et insidiosi. Unde et menti incutit timorem ne forte eorum oratio sit praesumptuosa et curiosa exploratio: et maxime quando aperte ostendunt fratrem minimum non secum duxisse, idest summum excessum humilitatis, sive contemptus sui et mundi: qualis est in supermundano excessu mentis alienatae in Deum. Primo ergo tribus diebus incarcerantur, secundum trinam coarctationem, quam tunc eos sustinere oportet: et etiam coarctari exteriorem sensum, ne etiam ad illicita evagetur, deinde sensum exteriorem. Tertio Deus seu divina regio, ad quam nituntur ascendere, occurrit eis, ut quaedam imperscrutabilis tenebra dura et clausa velut carcer lapideus, aut velut caverna profunda et saxea. Post hoc ergo, quia non possunt libere ascendere, redeunt ad requirendum praedictum fratrem minimum: retento tamen seniore in vinculis. Nam, sicut supra dictum fuit, per Simeon dolor intelligitur: qui quidem quando pro libito ad sui animi defectus deplorandos libere vacat, non est ligatus: quando vero catenis fortissimae tristitiae angustatur, ita quod plus a Dei severitate agitur quam agat: tunc quodammodo est ligatus. Et hic est qui pro infallibili obside retinetur; isto enim sic stante ligato, non possunt illi nolle cum minimo fratre redire; et praecipue egestate perdurante. Et quia cum perduraret, et quod ab eis exigitur, perficere non valerent sine pabulo gratiae Dei: ideo Joseph saccos eorum tritico implet. Sed quia etiam praeter dona aperta expedit eis aliqua dona dari occulte, in quo labor quem quasi pro pretio alimoniae dederant, eis quodammodo redditus videatur: ut sic in aperta perceptione doni occulti non inflentur, sed potius terreantur, timentes quasi de latrocinio condignorum operum quae solvere debuerant, judicari a Christo: ideo et Joseph similia facit. Atque ut Benjamin domi retentum difficillimum est Jacob extra in longinquum emittere: sic et sui contemptum et contemptibilitatem intra cor existentem, in tantum est difficile exterius, et hoc ita remotissime pandere, quod homo se existimat moriturum et canos suae munditiae et reverentiae quasi ad Inferos ruituros: si abjectioni suae munditiae exterius proditae aliquid accidat adversitatis. Sed premente fame, Ruben, idest Dei timor, exponit duos filios suos morti, si non reduxerit Benjamin salvum, idest gloriosum. Sunt autem hi duo timoris filii, compressio vitiorum et obedientia praeceptorum. Nam per haec duo videtur hominis contemptabilitas exterius prodita ad gloriam suam primam reduci. Nec potest noster Benjamin conculcari sine conculcatione horum duorum; tuncque Ruben eos occisioni exponit, quando ingerit animo, quod si Benjamin non reducitur secure a se abjiciat fugam vitiorum et obedientiam praeceptorum. Sed quia hoc non sufficit animo sub nullo pacto volenti a Deo recedere; et maxime quia nihilominus adhuc vituperari veretur; idcirco Jacob verbo Ruben non assentit. Egestate vero quasi in desperationem animum comprimente, compellitur finaliter emittere ipsum: maxime ubi Judas, idest fortissimus amor divinae laudis, se reum paternae mortis fidejussorie profert, nisi salvum reduxerit eum. Tunc igitur portatur pecunia duplex, idest perfecta promptitudo ad se subjicendum, tam pro donis habitis quam pro habendis: et cum hoc mittuntur munera sex generum devotionis ad placandum faciem Christi: quae sunt amara compunctio peccatorum, per stactem designata, et pia compassio miseriarum Christi, instantia sanctorum desideriorum seu petitionum, et affluentia dulcium mediationum ex diversis floribus instar mellis recollectarum, et fervor contumeliarum et martyriorum pro Christi fide suscipiendorum, et magnificatio divinarum laudum et praeconiorum quae sunt quasi fructus amygdalorum. Et bene dicit, modicum resinae et cetera. Quia quantumcumque in magna quantitate Christo mittantur, nunquam gratiose mittuntur: nisi mittens se reputet modicum et quasi nihil mittere. Quo facto Joseph plus solito condescendit, dicitque se ab eis esse solutum, et thesauros in ipsis saccis Dei munere abundasse. Tuncque Simeon expeditur, daturque ei liberum irriguum lachrymarum in lavacrum pedum; et pabulum sensualis et spiritualis laetitiae ac fiduciae asinis, idest sensibilibus corporalibus praebetur. Et in viso Benjamin, idest patuli et superexcessivi conceptus Jacob, Joseph, idest Christus exhilaratur et lacrymatur: quia novit hunc in utero suae crucis foetum esse conceptum; fitque familiare convivium omnibus fratribus, idest omnibus spiritalibus affectibus mentis, excluso tamen carnali et alieno affectu: quia cum illo non possunt simul pati convivium istud. Quia autem humilitas quae per Benjamin signatur est caeterorum affectuum antiquior et dignior: ideo circa illam fidelitas est plenius per experientiam comprobanda, et in ipsa probatione occulte glorificanda: et idcirco scyphus superadmirabilis sapientiae et praescientiae Dei, in qua Christi omnia speculantur, occulte in sacco Benjamin ponitur: quia humilibus et parvulis, teste Christo, Matth. 11, revelantur abscondita Dei. Sed quid est, quod ex hoc de furto et de ingratitudine judicatur et decernitur carceri mancipandus: nisi quia quanto humilis animus altiora Dei dona et lumina suscipit, tanto ex hoc se judicat magis ingratum Deo, et tanto plus de crimine furti formidat? Timet enim ne per praesumptionem vel per inanem gloriam illa sibi ascripserit et usurpaverit: ac per consequens quod ex hoc perpetuo carceri mancipetur a Deo. Fit etiam hoc et alio modo: quia admirabili ordine judiciorum sapientiae Dei, superexcessiva sapientia et doctrina humilium et abjectorum, tamquam praesumptuosa et stulta condemnatur: et tamquam haeretica judicatur a superbis, etiam ab illis aliquando qui potestatem vel locum Christi videntur gerere in terris. Neque mirum: sic enim Christus ipse fuit a Caipha condemnatus. Quando igitur omnes fratrum affectus pro facto hoc libentissime omni confusioni et carceri se exponunt, imputantes hoc merito deberi suae iniquitati; et praecipue quando Judas, idest robustissimus animus et insuperabilis confessio divinae laudis, pro hac cordialiter se exponit perpetuae servituti: tunc non potest se cohibere Joseph, quin se ad plenum revelet fratribus suis. Ut tamen revelatio ipsa appareat mere gratuita et humilitatis praefatae superexcessum non concludens, sed augens; idcirco revelat se ut venditum ab eis, sed tamen pro eis. Ex tunc igitur ipsi cum tota domo paterna fiducialiter veniunt mansuri cum eo; tuncque omnes exosculans, super omnium colla cum mira compassione recumbit: sed specialiter super Benjamin uterinum; quia ut Isaiae ult. dicit dominus, ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et timentem sermones meos? Excelsus enim dominus et humilia respicit; et superbis resistens, dat gratiam humilibus suis. Si vero quaeras quomodo Joseph, prout per ipsum discretio providentiae designatur, est altior quam Benjamin, prout per ipsum contemplationis excessus significatur? Potest tripliciter responderi. Primo quidem, quod non oportet ubique idem secundum rem per Joseph designari: unde in hoc loco potius designat discretionem vel sapientiam Christi. Secundo potest dici quod sicut Joseph alterius est dignitatis: sic et alterius conditionis est discretio viri perfecti in activa et contemplativa simul, quam solius activi, aut solius contemplativi. Sumendo igitur discretionem prout est sufficiens ad regendum dona et opera activae vitae et contemplativae: sic est altior, quam excessus per Benjamin designatus, saltem quo ad regiminis gloriam et auctoritatem. Tertio potest dici, sicut in fine libri qui dicitur Benjamin apud Richardum, quod Scriptura divina solet circa eamdem rem nunc significationem extendere, nunc restringere vel mutare. Has autem alternationes solet determinare vel per actum, vel per locum, vel per alias circumstantias. Per locum quidem; ut cum Benjamin in Aegyptum ad Joseph dicitur descendisse: per hoc enim significatur revocatio intuitus mentalis a contemplatione aeternorum ad temporalia contemplanda. Per actum vero, cum Joseph et Benjamin se mutuo amplexantur et osculantur: per hoc enim designatur mutua concordia discretionis rationabilis et contemplationis. Allegorice vero per Benjamin designatur hic primo Christus humillimus virorum novissimus, prout dicitur Isaiae c. 53; sine quo nullus patrum potuit videre faciem sapientiae Dei qua (instar Joseph) omnia regit: quin potius omnes in Limbo Inferni fuerunt incarcerati, usque ad veri Benjamin, idest Christi adventum. Sed isto adducto non potuit se continere sapientia Dei, quin se revelaret fratribus suis. Nec mirum; quia Christi humanitas est uterina praefatae sapientiae: tamquam in utero ejusdem personae verbi aeterni cum ipsa plantata. Quia vero Christus postquam homo passibilis et mortalis scyphum Joseph in ore sacci habuit, in tantum ut diceret se esse sapientiam Dei: idcirco a zelatoribus Dei, licet erroneis, accusatus de furto, addictus est morti, et dixerunt, reus est mortis. Secundo per Benjamin designatur Paulus, qui ad literam de tribu Benjamin fuit; qui etiam novissimus fuit apostolorum, et clamat se illorum minimum, sed maximum peccatorum. Usquequo autem iste fuit clare adductus ad Christum, non se revelavit Christus ad plenum gentibus: sed in hujus adventu, fracto caeremonialium velo, revelata est mystica sapientia Scripturarum. Nam Benjamin iste in mentis excessu raptus est usque ad tertium caelum: et ideo ex tunc Christus non se potuit cohibere, quin per os Pauli praedicaretur orbi. Sub hoc autem mysterio quaedam alia consimilia mysteria includuntur, perfecta evidentia suo tempore reseranda a Christo. Postremo autem per Benjamin designantur illi quibus Paulus, 1 ad Thess. c. 4, se connumerat dicens: deinde nos qui vivimus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. In illis enim, juxta ordinem temporum et operum Dei, consummabitur extremus gradus et superexcelsus contemplationis: ita ut semper adorent et quasi praesentialiter cernant adventum judicis et novissimi judicii, et gloriosae resurrectionis novissimum diem subsequentis: et ideo non poterit ex tunc se cohibere Christus, quin in plena claritate resurrectionis omnibus electis appareat, omni tamen alieno excluso ab hac aeterna ac beatissima visione. Nota etiam quod Pharao per Joseph mittit plaustra; quae plaustra sunt ipsa Dei virtus et voluntas, Christique meritum: in quibus portantur ad caelum, et ad omne bonum. Possunt etiam per plaustra intelligi ordines angelici, ac exempla et merita et documenta piorum sanctorum. Per binas autem stolas singulis datas, duplex gloria intelligitur, scilicet corporis et animae; vel substantialis et accidentalis. Sed Benjamin, idest viri status superexcessivi, accipiunt trecentos argenteos, et quinque stolas optimas; idest singularia praemia correspondentia trinae supererogationi evangelici status, et perfectioni quinque sensuum spiritualium: in quibus continetur perfectio contemplativae sapientiae, in quinque prudentibus virginibus designatae.