CAPUT 46

Profectusque Israel. Hic agitur de ingressu Israel in Aegyptum ad morandum ibidem. Et primo narratur quomodo Jacob confortatus apparitione divina in Aegyptum pervenit. Secundo ponitur numerus prolis suae cum ipso intrantis, ibi, haec autem sunt nomina. Tertio narratur quomodo receptus est a Joseph, et quomodo per ipsum praesentatus est Pharaoni: a quo terra Gessen est tradita sibi, ibi, misit autem Jacob Judam. Quarto narratur quomodo Pharao in pecuniis, et in censibus terrae perpetuis, per Joseph providentiam est ditatus, ibi, e quibus omnem pecuniam congregavit. Quinto narratur tempus mansionis et vitae Jacob in Aegypto, ibi, habitavit ergo Israel in Aegypto. Dicit igitur, Joseph quoque ponet manum suam super etc. idest intererit morti tuae et exequiis tuis. Filii ejus, et nepotes, et filiae. Filias dicit pro Dina, et pro Sara filia Aser filii sui. Vel pro sola Dina, ponens plurale pro singulari. De numero stirpis Jacob intrantis in Aegyptum. Nota quod secundum Hieronymum, et secundum veritatem Hebraicam, non fuerunt nisi septuaginta: sed secundum litteram Septuaginta interpretum, fuerunt septuaginta quinque. Nam ubi littera nostra juxta Hebraeum habet, filii autem Joseph qui nati sunt in terra Aegypti, animae duae, idest fuerunt homines duo, pars pro toto, ibi habent Septuaginta, animae septem. Et subdunt, quod debent computari inter filios Jacob et nepotes, Manasse et Ephraim filii. Et hanc sequitur literam Lucas actuum 7 ubi refert verba beati Stephani, quibus dicitur septuaginta quinque animas esse ingressas Aegyptum. Sed contra hoc arguit Hieronymus tripliciter. Primo quia Manasses et Ephraim non potuerunt tunc habere filios: nam primus ex eis non potuit aliquo modo esse plurium quam novem annorum: quia Joseph duxit matrem eorum postquam fuit sublimatus a Pharaone; et ex tunc usque ad ingressum in Aegyptum, non fluxerunt nisi circiter novem anni. Secundo, quia supra 41, dicitur quod nati sunt Joseph filii duo antequam veniret fames, scilicet Manasses et Ephraim. Et infra etiam 48 dicit Jacob ad eum: duo filii qui nati sunt tibi antequam ego venirem ad te, mei erunt: reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt. Ex quo videtur etiam quod tempore mortis Jacob, non habuisset Joseph nisi hos duos. Tertio quia Septuaginta Deuteronomii cap. 9 habent quod in septuaginta animabus ingressus sit Israel in Aegyptum. Sed et ipsemet Hieronymus subdit, quod Septuaginta interpretes posuerunt hic septuaginta quinque animas per prolepsim, idest per anticipationem futurorum. Augustinus vero, 16 de civitate Dei cap. 40, salvat hoc per alium modum; dicens, quod tempus introitus Jacob in Aegyptum fuit totum illud tempus quo vixit Joseph, per quem factum est ut intrarent. Sicut autem ex fine libri hujus patet, filii Joseph ipso vivente habuerunt filios et nepotes, idest filios filiorum suorum. Sed forte contra Augustinum aliquis arguet. Non est verisimile quin ante mortem Joseph fuerint liberi Jacob plures, quam septuaginta quinque. Unde videtur quod Septuaginta interpretes non curaverunt hic superaddere, nisi solos quinque, qui de filiis Joseph ipso vivente sunt nati. Et forte moti sunt ea ratione, qua et Moyses de sola generatione Joseph in hoc libro, in quo agitur de ingressu in Aegyptum, mentionem fecit. Quod et in signum primatus Joseph, et propter aliqua mysteria, factum esse videtur. Si vero quaeratur quare Scriptura ita diligenter computat hos numeros, scilicet, omnes insimul fuerant septuaginta: qui vero praeter Joseph et filios ejus sunt cum Jacob ingressi, fuerunt septuaginta sex? Potest ad hoc duplex ratio reddi. Prima est literalis: ut scilicet ex hoc plenius appareret mira multiplicatio ipsorum facta ante exitum de Aegypto in brevi tempore. Non enim fuerant anni ducenti: et tamen Exod. 12 dicitur, quod filii Israel erant fere ducenta millia virorum absque parvulis et mulieribus, et absque vulgo, quando egressi sunt Aegyptum. Secunda ratio est mystica, propter mysterium septenarii et senarii, sive septem decadum et sex decadum, quarum mysteria ex locis aliis satis patent. Si quis vero quaerat quomodo Benjamin narrentur decem filii, cum Joseph supra c. 43 de eo dicat, est iste frater vester minimus de quo dixeratis mihi? Et sequenti capite refert Judas eos respondisse Joseph, est nobis pater senex et puer parvulus et cetera. Dicendum quod parvulus dicitur non simpliciter, sed respectu fratrum suorum. Si enim natus fuit ante venditionem Joseph, tunc ad minus fuit viginti trium annorum. Quod autem natus fuerit ante, eodem modo probatur, quo et de morte matris. Haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Jesse, quia detestantur Aegyptii pastores ovium. Hujus detestationis causa ea dicitur fuisse, quia Aegyptii adorabant idola sub specie ovium seu arietum: et ideo non comedebant oves. Unde propter hoc poterant melius impetrare terram Jesse forte, quia erat ad hoc magis apta potius quam soli agriculturae: et ideo non curabant de illa. Vel forte quia erat remota a locis in quibus nobiliores terrae manebant: et ideo facilius concesserunt eam pastoribus; quod prope se difficulter sustinuissent. Dicit autem Hieronymus, quod nonnulli Judaeorum asserunt Gessen tunc Thebaidem vocari: terram vero Ramesse de qua paulo post subditur, autumant esse pagum Arsenoitem. Et Magister historiae dicit, quod Gessen est post dicta Thebays, a quo Thebaei, e quorum legione fuit beatus Mauritius. Quae postea, cum scilicet reges fuerunt ex ea, dicta est urbs heroum. Unde et Septuaginta, refert Hieronymus, habent quod Jacob misit Judam ad Joseph, ut occurreret ei ad urbem heroum in terra Ramesse. De qua dicit Magister historiae quod in finibus terrae illius aedificaverunt Hebraei urbem tabernaculorum, quae dicta est Ramesse, de qua habetur Exod. 1, et quae post pagus Arsenoes dicta est: quod sonat sine sexu: quia tunc sine distinctione uterque sexus coepit imperare Aegypto et cetera.