|
Ingressus est Joseph et cetera. Extremos quoque fratrum suorum.
Extremos, scilicet in supra, idest quinque primogenitos. Dies
peregrinationis vitae meae centumtriginta annorum sunt parvi,
scilicet, respectu annorum patrum meorum. Et mali, idest in magna
afflictione transacti. Videtur eum loqui de malo poenae quia attribuit
tempori, more loquendi satis usitato. Vel etiam forte per humilitatem
loquitur de malo culpae. Nota autem quod Magister historiae dicit,
quod in numero septuaginta intrantium cum Jacob includuntur Her et
Onan filii Judae, qui mortui erant in terra Chanaan. Dicit etiam
quod oportet Benjamin tunc habuisse decem filios, alias non erit verum
quod filii Israel sunt quatuordecim, quia Joseph non habebat tunc
nisi duos filios. Et ideo dicit quod in Hebraica veritate roh et
numphin sunt duo nomina duorum, scilicet filiorum Benjamin: qui apud
nos vitiose sunt juncta. Licet autem hoc ultimum de decem filiis
Benjamin fortassis sit verum, quod apud nos vitiose sunt juncta: non
tamen est verum quod Her et Onan inter septuaginta includantur. Nam
Scriptura in numero liberorum Liae numerat duas, scilicet Dinam et
Saram. Et hoc est non solum in partiali enumeratione eorum: sed
etiam in epilogatione summae eorum, dicens, omnes animae filiorum et
filiarum et cetera. Constat autem quod si cum his duabus filiabus
inter Liae liberos Her et Onan numerantur: tunc cum illis decem sunt
plures quam triginta tres. Praeterea Scriptura satis aperte rejicit
eos de hoc numero, cum ait, mortui autem Her et Onan in terra
Chanaan. Magister autem videtur fuisse motus, quia in nostra litera
communiter habita habetur quod liberi Liae sunt triginta tres. Illis
autem duobus exclusis non inveniuntur nisi triginta duo. Dina autem et
Sara simul cum illis adjunctis sunt triginta quatuor: unde et
Magister dicit, quod si Dina numeratur inter filios et nepotes,
septuaginta sunt praeter Jacob. Verumtamen sciendum quod secundum
hoc, ubi nos habemus sexaginta sex, deberet esse sexaginta septem.
Sed illi habent sexaginta sex, quae litera apud omnes communiter
videtur. Et ubi dicitur, filii Israel sunt tredecim, debet haberi
quatuordecim potius, eo quod liberi Liae triginta duo, non autem
triginta tres. Et hanc secundam regulam habet Hieronymus in libro
Hebraicarum quaestionum, dicens: ex quo manifestum est omnes animas
de Jacob quae ingressae sunt Aegyptum de femoribus Jacob, fuisse
septuaginta, dum sexaginta sex postea ingressae sunt, et repererunt in
Aegypto tres animas, Joseph scilicet cum duobus filiis ejus,
septuagesimus autem ipse fuerit Jacob. Hanc etiam literam sequitur
Augustinus 16 de civitate Dei, cap. 40, dicens, ingressi
itaque referuntur in Aegyptum simul cum ipso Jacob septuaginta quinque
homines, annumerato ipso cum filiis suis. In quo numero duae tantum
feminae connumerantur: una filia, neptis altera. Haec Augustinus.
Ex quo patet quod praeter quinque nepotes, Joseph in numero
septuaginta, includit Jacob et duas filias et feminas, scilicet
Dinam et Saram filiam. E quibus omnem pecuniam congregavit et
cetera. Istud, secundum corticem literae ideo subditur, ut
ostendatur quantum Pharaonis reges Aegypti tenebantur Joseph, ac per
consequens et suis: quia non solum liberavit totam terram a periculo
famis: sed etiam magnos thesauros regi congregavit, et totam terram
regni sibi plenius subjecit: et quintam partem fructuum totius terrae
sibi pro censu perpetuo acquisivit. Et ideo signanter ponitur
immediate post collocationem Jacob in terram Jesse: ut monstraretur
quod Pharao plus per Joseph recepit a domo Jacob quam dederit ei.
Fit etiam hoc ad monstrandum ingratitudinem novi Pharaonis
persecutoris Israel et successoris: de quibus habetur in principio
Exodi. Nota pro mysteriis, quod secundum diversitatem prosperitatum
populi Dei, et sapientialium illuminationum ejus, potest Joseph
varia mysteria sortiri. Nam respiciens prosperitatem et illuminationem
externae patriae, tunc designat Christum a Deo patre in gloria
sublimatum: per quem intramus in optimam terram. Respiciendo vero
totam illuminationem Ecclesiae militantis, designat Christum hominem
in Ecclesia sub Deo patre regnantem, et electos in pinguedine
ecclesiasticae gratiae collocantem. Rursus nota, quod statuendo
quinque priores fratres coram rege, significavit distinctionem duodecim
fratrum et suarum tribuum in quinque et septem, quae in distributione
terrae promissae fuit servata. Nam quinque tribus acceperunt primo
partem: et postea septem residuis Josue distribuit partes suas, sicut
patet Josue 18. Quod mysterium Christus in quinque et septem
panibus observavit. Sicut etiam praecesserunt primo quinque
patriarchales Ecclesiae quasi quinque civitates in terra Aegypti,
loquentes lingua Hebraeorum. De quibus habetur Isa. 19.
Rursus, nota quod tres fames notabiles fuerunt tempore trium patrum.
Prima scilicet sub Abraham. Secunda sub Isaac. Tertia sub
Jacob: et haec fuit omnium major et mirabilius sublevata. Sicut enim
per hos tres patres designantur tres personae divinae, et tres status
mundi eis mystice appropriantur: sic unicuique coaptantur suae propriae
tentationes et fames, et famis sublevationes. Inter tentationes autem
Ecclesiae, singulariter praedicatur illa de qua dicitur Angelo,
sextae Ecclesiae. Ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura
est in orbem universum. Illa etiam fames singulariter exaggeratur, de
qua Apoc. 13 dicitur quod bestia faciet ne quis possit emere aut
vendere; nisi habeat characterem aut nomen bestiae, aut numerum
nominis ejus. Quarto nota quod Joseph primo congregat regi pecuniam
totius Aegypti. Secundo omnia pecora. Tertio in regis servitutem
emit totam gentem Aegypti et terras eorum praeter terras sacerdotum a
rege libertate donatas: quarto restituit eis terras sub censu perpetuo
quintae partis fructuum. In quibus mystice designatur quomodo
Christus perfectissime nos et nostra omnia subjicit Deo patri:
scilicet thesauros nostrae sapientiae, et pecorales nostros seu
animales sensus, et nos totos et omnia nostra, neque aliter ad plenum
possumus ab ipso spirituales cibos habere. Tunc vero regi supremo
semper danda est gloria et laus de perfectione virtutum et nostrae
justitiae, seu de omnibus nobis datis in quatuor temporibus anni; quae
quidem nulli conceduntur, nisi ad semina meritorum, et in cibum
refectionis: gloria autem non nobis, sed soli Deo est danda. Terra
vero sacerdotum dicitur esse libera, quia per excessivam libertatem
amoris non habent partem aliquam aliam quam Deum, et terram domino
consecratam: et ideo nihil est illi reddendum pro eo, quia potius
computatur cum Deo illud ipsum. Unde terra eorum non aestimatur in
aliquo elongata ab usibus Dei. Cumque appropinquare cerneret. Haec
est 13 pars historialis Jacob, in qua agitur de morte ipsius, et de
benedictionibus filiorum ejus. Et primo narratur quomodo firmiter
ordinavit se in sepulchro patrum suorum sepeliendum. Secundo quomodo
duos filiorum Joseph benedixerit.
|
|