|
His itaque transactis. Hic consequenter agitur de morte ipsius Jacob
et benedictionibus filiorum ejus. Et primo quomodo duos filios Joseph
benedixit, ibi: his itaque transactis. Secundo quomodo dicens se
moriturum, promittit suis Dei assistentiam et reductionem eorum ad
terram promissionis: legans quiddam speciale sibi, Joseph, ibi: et
ait ad Joseph filium suum. En ego morior. Tertio praedicit futura
duodecim filiorum suorum, 49 cap., ibi: vocavit autem Jacob.
Quarto refertur in summa quid unicuique filiorum in specialem
benedictionem dederit, ibi: et praecepit eis, dicens. Ego
congregor. Sexto refertur supplicatio fratrum ad Joseph pro scelere
venditionis suae: et ejus ad ipsos benignitas, ibi: quo mortuo
timentes fratres ejus. Septimo breviter tangitur mors Joseph et
genealogia ipsius facta in ejus vita, ibi: vixit centum decem annis.
Dicit ergo: adoravit Israel conversus ad lectuli caput. Secundum
Hieronymum, Septuaginta habent et adoravit Israel dominum contra
summitatem virgae ejus. Ex quo quidam (ut ait) volunt Jacob
adorasse summitatem sceptri Joseph: potestatem, scilicet ejus
adorans. Sed secundum eum in Hebraeo est, et adoravit Israel ad
caput lectuli sui. Quod exponens Hieronymus subdit, quod quia filius
juravit ei, securus de petitione sua: adoravit Deum contra caput
lectuli sui. Sanctus quippe ibi habebat lectulum positum, ubi ipse
jacentis habitus absque ulla difficultate ad adorationem esset paratus.
Literae tamen Septuaginta et expositioni concordat verbum apostoli ad
Hebr. 11 dicentis: fide Jacob moriens per singulos filiorum
Joseph benedixit, et adoravit fastigium virgae ejus. In quo
apostolus videtur innuere quod potestatem Christi praefiguratam in
sceptro Joseph adoraverit. Et verisimile est quod gaudens de Joseph
tamquam de filio tanto et ita sibi benevolo, cum quadam reverentia et
alacritate convertit se ad virgam Joseph adorando Deum. Deus
omnipotens apparuit mihi in rupe, idest in Bethel. Hoc videtur nunc
commemorare ad demonstrandum se habere potestatem benedicendi filios
Joseph, et quod quilibet habet sortem in terra sibi promissa, sicut
quicumque propriorum filiorum. Unde ex hoc illative subinfert, duo
igitur filii tui etc. mei erunt. Idest secundum Hieronymum, sic
haereditabunt promissionis terram sicut et filii mei; et ita facient
duas tribus, ut Ruben et Simeon, qui erant primogeniti. In quo
etiam innuit quod non solum vult Joseph habere jus primogeniturae; sed
etiam quod hi duo filii Joseph teneant locum duorum primogenitorum
suorum. Reliqui autem tui erunt, et nomine fratrum suorum
vocabuntur, in possessionem scilicet. Idest non accipient separatim
terram: sed in tribubus Ephraim et Manasse quasi appendices populi
commiscebuntur. Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia, mortua est
Rachel. Secundum quosdam, istud interserit, quasi excusans se quare
non sepeliverit eam in spelunca duplici in qua se petebat a Joseph
Rachelis filio sepeliri. Sed contra hoc duae instantiae dantur.
Prima est, quia non est tanta distantia de Bethleem usque Hebron,
quin bene potuisset eam portasse illuc: maxime cum tunc esset in via
veniendi ad patrem suum in Hebron et non multo post illuc pervenerit.
Ipse autem de Aegypto usque illuc se deferri volebat. Secunda est
quia tunc erat tempus opportunum et valde temperatum, scilicet tempus
vernale. Praeterea si in praedicti excusationem hoc subjecerit, tunc
hoc dixisset quando fecit jurare Joseph ut eum sepeliret in spelunca
duplici, potius quam hic ubi filios Joseph benedicere volebat.
Posset fortasse dici, quod ita fecit ad monstrandum quamdam sensibilem
rationem, quare volebat quod Joseph faceret duas tribus: quia
scilicet de Rachel tamquam praeventa morte paucos filios habuerat.
Quia tamen de morte ejus hujus occasione egerat: subjecit et de
sepultura ipsius. Deus in cujus conspectu et cetera. Angelus qui
eruit me et cetera. Videtur, quod Deum patrum suorum suum vocet
Angelum et sui protectorem et salvatorem. Unde et postea in singulari
dicit, benedicat pueris istis et cetera. Nisi forte angelicam
benedictionem tamquam comministram sive subministram adjungat. Sed
modus loquendi quem tenet, si bene advertatur, magis sapit primum
modum. Et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum
Abraham et Isaac. Nota quod Jacob adhuc vivens praesentiebat in
spiritu quod nomen suum tamquam nomen sancti, erat invocandum super
populo suo. Unde, sicut ipse cum patre et avo erat singulariter
electus a Deo in patriarcham sui populi, et in hoc mysterium
beatissimae Trinitatis: sic hic ipsum per revelationem nominaverat.
Benedixitque eis in ipso dicens, in te benedicetur Israel et cetera.
Duplici ex causa eos in patre, scilicet in Joseph benedixit. Prima
est literalis: ut scilicet ex hoc pateret quod benedicendo eos
principalius intendebat benedicere patrem: sic quod ex benedictione
patris subderivabatur haec benedictio ad filios. Secunda est
figuralis. Sciens enim in Joseph Christum praefigurari, benedixit
eos in Joseph, idest in virtute Christi: in cujus virtute etiam
totus Israel erat benedicendus. Do tibi partem unam extra fratres
tuos. Idest, praeter partem quam sorte accipies inter fratres tuos.
Secundum Hieronymum, Septuaginta habent, et ego dedi tibi Sichimam
praecipuam. (Et subdit), quod Sichima juxta Graecam et Latinam
consuetudinem declinata est. Et Hebraice dicitur Sichem ut Joannes
testatur, licet ibi vitiose legatur Sichar, et est nunc Neapolis
urbs Samaritanorum. Subdit etiam, quod quia Sichem lingua Hebraea
transfertur in humerum, pulchre allusit ad nomen, dicens, et ego dabo
tibi humerum unum; pro praecipuo enim, idest exaireton unum scribitur
in Hebraeo. Dicit etiam quod arcum et gladium Jacob vocat hic
justitiam, per quam ipse peregrinus et advena meruit interfecto Sichem
et Hemor de periculo liberari. Vel secundum eumdem, per arcum
intelligit fortitudinem suam, idest pecuniam multo labore ac sudore
acquisitam: per quam Sichimam emit. Secundum quosdam vero, ideo
dicitur eam tulisse in arcu et gladio, quia post interfectionem
Sichimitarum eam potenter defendit et obtinuit. Pro mysteriis nota,
primo quare ita saepe postremi primogenitis praeferuntur. Et quidem
supra ubi de Abel et Cain agitur, aliquae rationes sunt datae. Sed
occasione translationis manuum Jacob super Manassen et Ephraim,
notandum quod quadruplex mysticae translationis genus in Scripturis
invenitur. Primum est in primogenitura. Secundum est in sacerdotali
cultura. Tertium est in regali solio sive dominio. Quartum est in
nuptiali festo sive connubio. Ejus ratio est quia istae translationes
factae sunt in commendationem electionis divinae gratiae; et
quadruplicem habent respectum: scilicet ad suae originis principium:
ad Dei et suae legis cultum: ad virtualis dominationis super se et
super omnia inferiora fastigium: et ad divinae fruitionis familiare
gaudium et indissolubile connubium. In primogenitura autem facta est
translatio triplici ex causa. Primo scilicet ut primatus seu electio
gratiae non attribuatur naturali principio. Secundo ut non ascribatur
tempori vel praecedenti merito. Tertio, ut non praesumatur de gratiae
privilegio abusive tractato; ideo enim propter gulae vitium est
translatum ab Esau ad Jacob castissimum: a Cain ad Abel propter
vitium malignitatis et duritiei indevotae. In sacerdotali autem
cultura facta est translatio ab eli ad Samuelem, saltem quoad
auctoritatem judiciariam, et ab Abiathar ad Sadoch: et tandem a
Caipha ad Christum; seu potius a sacerdotio legali et carnali ad
sacerdotium gratiae spiritalis. Et hic habet proprie locum verbum
apostoli ad Hebr. 7. Translato sacerdotio, necesse est ut legis
translatio fiat. In eamdem autem figuram concurrit translatio
tabernaculi in templum et cultus Silo in cultum Jerusalem. De quo
dicit Psalmista, quod repulit tabernaculum Silo et tribum Ephraim
non elegit; sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit. Si
autem diligenter inspexeris literales causas translationum
praedictarum, de facili tam moraliter quam allegorice advertes et
spiritales. In regali vero dominio facta est translatio a Saule ad
David, ab Adonia ad Salomonem; de quo 3 Reg. 2, dicit ipse
Adonias, translatum est regnum et factum est fratris mei. Quantum
vero ad principatum facta est ab Aman ad Mardochaeum. In regibus
etiam decem tribuum invenies plures alios. In nuptiali vero connubio a
Vasti ad Hester, a synagoga ad Ecclesiam: et fiet ab Ecclesia
militante ad Ecclesiam triumphantem. Et de his invenies figuras in
uxoribus Abrahae et Jacob et Helcanae patris Samuelis: et hoc quoad
sponsas: quia quoad viros habes exemplum in Sara quae post viros
septem data est juniori Tobiae: et in Ruth, quae post primum virum
nupsit Booz: et in Raab quae post amasios nupsit Salmon. Quoad
utrumque vero in David et Bersabee: et quodam modo in Juda et
Thamar. Et nota quod Jacob hanc translationem hic fecit sub signo
crucis, brachia sua transducens: in quo simul tria significavit.
Primum est quod Christus in cruce crucifigendo literam, carnalem
affectum et sensum postponendum docet et aperit. Secundum est quod
Dei dextera dirigitur ad illum qui exterius est in ejus sinistra, et
in adversitatum sufferentia pro ipso suscepta. Ejus autem sinistra ad
eos qui secundum exterius sunt in dextra, idest in prosperitate
temporalis primatus. Tertium, quod Jacob per hoc conformavit manus
suas exteriori propositioni Joseph, quia dexteram suam posuit super
eum qui a sinistris erat; Joseph enim e contrario fecerat, quia
sinistram respectu sui posuit ad dextram Jacob. Quod enim est ultimum
respectu naturalis principii, videtur minus; quamvis respectu causae
finalis, quam Deus praedestinans praeintendit, sit majus: et ideo
naturalis affectus hic quodammodo renititur ordini praedestinationis
divinae. Deinde nota hic morale et anagogicum mysterium. In Manasse
enim et Ephraim duae partes beatitudinis designantur. Prima est
perpetua oblivio, seu carentia omnis mali; et hoc per Manassen qui
interpretatur oblivio designatur. Secunda est, consummatum augmentum
omnis boni; et hoc per Ephraim, qui augmentum interpretatur. Haec
autem secunda primae in valore praefertur. Et quia per Ruben et
Simeon timor et dolor, sicut supra dictum est, designantur: ideo
Jacob proprie dicit, quod Ephraim et Manasses per Ruben et Simeon
erunt sui. Nam securitas impassibilitatis succedit timori: plenitudo
vero gaudii seu boni jucundi succedit dolori. In his etiam duobus
designantur duae perfectiones partis moralis. Prima est nullam
passionem vitii experiri, quae omnis vitii inexperientia dici potest.
Et haec est optima oblivio malorum domus patris. Secunda est
exuperantia simul et gustativa experientia spiritualium fructuum et
incrementorum: et hanc excrescentiam habet Joseph in terra paupertatis
suae. Nam paupertas perfecta in se includit fugam et exclusionem
temporalium, et amplexum ac continentiam thesaurorum supercaelestium.
|
|