|
Hic est liber generationis Adam et cetera. Hic ponitur primo
creationis hominis recapitulatio; secundo describitur ejusdem bona
generatio, ibi, vixit autem Adam centum triginta annis. Ponit autem
creationem, et quantum ad hominis animam et quantum ad corpus. Hic
est liber generationis Adae. Ponitur autem hic titulus, liber
generationis Adae, quia iste liber est vetus testamentum, vel primus
liber veteris testamenti. Nam Adam fuit vetus homo: sicut titulus
primi libri novi testamenti ponitur generatio novi hominis, scilicet
Christi: unde sicut hic dicitur: hic est liber generationis Adam,
ita dicitur Matthaei 1. Liber generationis Jesu Christi. In die
qua creavit Deus hominem. Per hoc autem, quod dicitur, in die,
videtur falsum esse dicere, quod Adam et Eva non fuerunt una die
formati: nam hic dicitur quod in una die fuerunt creati. Tamen potest
responderi, quod istud dicitur secundum intentionem Scripturae quae
productionem mulieris post septimum diem quietis recitat expositive.
Et quod dies accipitur hic pro toto tempore creationis ipsorum, sicut
supra, ubi dicitur: istae sunt generationes caeli et terrae, in die
quo fecit dominus caelum et terram. Et nota quod Adam accipitur pro
homine singulari, quando dicitur, hic est liber generationis Adam:
nam generationes mulierum Scripturae non recitant. Tamen quando
sequitur postea, et vocavit nomen eorum, accipitur Adam pro homine
communiter: nam Adam idem est quod homo: ambo autem erant homines ab
humo dicti, sed per quamdam excellentiam vir sibi retinet nomen et
mulieri imposuit nomen speciale. Ad imaginem et similitudinem suam
fecit hominem. Homo accipitur hic sicut cum dicitur, homo est animal
rationale mortale. Per hoc autem, quod dicit, ad imaginem, notat
conformitatem in essentia; per similitudinem vero conformitatem in
gratia. Et ex hoc concluditur, quod et Deus fecit hominem secundum
animam, quia secundum illam habet similitudinem et imaginem Dei. Nec
tantum secundum animam, sed et secundum corpus in quo est distinctio
sexus: unde sequitur, masculum et feminam creavit eos. Itaque illud
plurale (eos) dividitur, ut singulae partes subjecti singulis
partibus praedicari referantur; quia Adam fecit masculum, Evam
feminam. Sicut si diceremus, Socrates et Plato habent duas animas,
oportet quod ad veritatem propositionis praedicatum dividatur et
singulae partes subjecti singulis partibus praedicanti referantur,
dividendo duas animas in unam et unam, et dicendo: Socrates habet
unam animam et Plato habet unam animam. Et benedixit illis. Nam non
tantum dedit vim existendi in se, sed se multiplicandi in speciem.
Vixit autem Adam centum triginta annis, et genuit filium et cetera.
Et videtur in multas partes: nam ponit multorum generationes, et de
quolibet tria facit: ponit tempus, quod fluxit in vita sua, antequam
generaret, et tempus generationis et tempus mortis. Si quaeritur,
quare tantum tempus interposuit Adam ad propagationem filiorum post
mortem Abel? Dicunt aliqui, quod non interrumpit actum
generationis, sed generationes non recitantur, quae non pertinebant ad
Christum. Vel etiam potest dici, quod generationes istae ponuntur ad
aestimandum aetatem mundi et decursum. Per generationes autem aliorum
a Seth nihil profecisset decursus, quia tota aliorum posteritas, et
Cain et aliorum, fuit per diluvium abolita et solum stetit generatio
Seth in Noe et sua posteritate. Unde patet frivolum esse, quod
dicitur a quibusdam, quod Eva propter desolationem de morte Abel
continentiam vovit, et quod Deus in voto suo dispensavit propter
multiplicationem generis humani: et hoc videtur dicere Methodius et
Strabus. Istud autem reputo frivolum, quia habuerunt de
multiplicanda prole praeceptum, nec est verisimile, quod essent hujus
transgressores mandati, nec de hoc a Scriptura notantur. Et genuit
filium ad imaginem et similitudinem suam. Non dicit ad imaginem Dei,
sed suam. Nam imago Dei vivi erat in homine deturpata, ita quod non
debebat dici divina, cum careret suo formali, scilicet elevato actu
contemplationis Dei; et proprius sic dicitur, scilicet respectu
objecti divini. Similitudo autem ex toto erat deleta: quia similitudo
attenditur quantum ad gratuita: et posteritas Adae concipitur in
carentia gratiae et originalis justitiae. Et ideo dicitur genitus ad
imaginem et similitudinem primorum parentum, quia similis in natura ab
eis etiam culpabiliter infectus processit. Notare autem debes,
secundum Hieronymum in Hebraicis quaestionibus, quod usque ad
diluvium in generationibus hominum antequam generent filios suos,
Septuaginta interpretes plus ponunt centum annos, quam ponunt
Hebraei. Sicut verbi gratia, ubi habemus de Adam, quod vixit
centum triginta annis, ipsi habent ducentos triginta annos, et sic de
aliis. Postquam autem genuerunt, de aetate sua tantum auferunt, quod
secundum utramque literam in aetate eadem mortui sunt: quod unde
processit nescio, nisi ex vitio scriptorum: et quod sit verius,
Hieronymus non asserit. Sed hic solet quaeri de hoc, quod hic
dicitur, quod jam in aetate magna generabant, quomodo tantum
expectabant. Et ut de Adam taceamus, de quo constat, quod antea
fuit centum triginta annorum, quam genuit Abel, de Enos quaeramus
qui dicitur fuisse nonaginta annorum, quando genuit Cainan. Non enim
videtur verisimile, quod tantam aetatem ad contrahendum expectarent,
cum videamus in nobis qui sumus natura debiliores, quod citius homines
generant et non tantum expectant. Secundum Augustinum 15 de
civitate Dei, cap. 12, respondit quidam qui vocabatur Plinius
secundus, cum commemorasset scriptum esse, quosdam vixisse centum
quinquaginta annis, alios trecentis, alios quadringentis, alios
nongentis, et similiter tanto tempore expectasse ad generandum, dixit
hoc contigisse ex varietate annorum vel differenti sumptione. Quidam
enim aestatem et hyemem pro duobus annis ponebant. Alii quatuor anni
tempora ponebant pro quatuor annis. Alii unum mensem lunarem pro uno
anno. Alii autem dicunt, quod anni illi, de quibus hic loquitur,
sunt tales anni, quod illorum decem faciunt unum annum nostrum, ita
quod centum anni illorum sunt decem anni nostri, ita ut ille qui vixit
nongentis annis de illis annis, vixit nonaginta de nostris. Istud
autem probat Augustinus ibidem impossibile. Nam hic dicitur, quod
Enos nonaginta annorum genuit Cainan; nonaginta autem de illis sunt
novem de nostris: igitur novem annorum genuisset, quod nullus
diceret. Item Cainan genuisset septimo anno, quia septuaginta annos
habebat, quando generavit. Istud autem a nullo diceretur. Et
propter hoc credo, quod intelligit de communibus annis. Inconveniens
enim esset, quod in causa necessaria, scilicet generationum
descriptione, in qua aetas mundi probatur, et ex qua multae
prophetiae, et multarum Scripturarum veritates et expositiones
dependent: positum esset aliquid ita malignum, nisi esset alicubi
expositum. Et quod objicitur, quomodo ita starent diu, antequam
accederent ad propagandum, sicut hic videtur innui? Respondet
Augustinus 15 de civitate Dei, capite 15, quod tanto fuit serior
et tardior proportione pubertas, quanto vitae totius tunc erat major
annositas. Aut quod magis video esse credibile, non hic primogeniti
commemorati sunt, sed illi quos successionis ordo poscebat, ut
veniretur ad Noe et Abraham, et ad certos alios articulos temporum.
Quod probat per exemplum genealogiae Christi a Matthaeo descriptae:
ubi primo dicitur, Abraham genuit Isaac, et reliquit Ismael
primogenitum. Deinde dicit, Isaac genuit Jacob, qui non fuit
primogenitus, et sic quasi de omnibus, saltem de multis. Eos enim in
ordine generationis posuit, per quos ad David et ad Christum
perveniret. Potuit ergo esse, quod plures ante genuissent; sed de
istis loquitur, quorum generatio ad Christum pertinet, et a quibus
Christus descendit. Si autem quaeritur, utrum vivebant ita diu
naturaliter vel miraculose? Dicunt aliqui, quod humanum genus, quia
tunc recens erat, plus habuit vigoris et durabilitatis, et quod per
successum temporum ille vigor deficiebat. Sed contra hoc arguitur,
quia tempore Moysi, et citra, vita hominum satis cucurrit
uniformiter, et David dicit, dies nostri septuaginta anni. Unde
quibusdam videtur, quod Deus naturam antiquorum vigoraverit propter
necessitatem humanae propagationis, et primariae fundationis et
instructionis humani generis; ac ideo a multiplicatione sufficienti
facta, sicut a tempore Moysi satis cucurrit uniformiter. Dant autem
signum hujus in Moyse et Caleph: quia enim vita Moysi erat populo
regendo necessaria, propter hoc in fine Deuteronomii dicitur, quod
Moyses centum annorum et viginti erat, quando mortuus est, nec
caligavit oculus ejus, neque dentes ejus sunt moti. De Caleph vero,
quia constantia ejus erat populo utilis, dicitur Josue 14:
concessit mihi dominus vitam, sicut pollicitus est, octoginta quinque
annorum: sum sic valens, ut valebam tempore, quo ad explorandum
terram missus sum. Vixit Mathusalem centum octoginta septem annis et
cetera. Atque hic genuit Noe, qui vixit sexcentis annis, et tunc
fuit diluvium, et post vixit trecentis quinquaginta annis, et ita fuit
nongentorum quinquaginta annorum, quando fuit mortuus, sicut infra
nono dicitur; et sic Mathusalem fuit mortuus in anno, in quo fuit
diluvium. Nam Mathusalem tempore suae mortis fuit nongentorum
sexaginta novem annorum. Centum enim et octoginta septem, quibus
vixit Mathusalem, antequam genuit Lamech, et centum octoginta duo,
quibus vixit Lamech, antequam genuit Noe, et sunt trecenti sexaginta
novem; quibus additi sexcenti anni ipsius Noe, quos habuit tempore
diluvii, faciunt nongentos sexaginta novem, quae fuit aetas
Mathusalem tempore suae mortis, secundum omnes translationes. Unde
sic patet, quod in anno diluvii fuit mortuus, ut patet ex litera
ista, quae est eadem cum Hebraeo, secundum quod dicit Hieronymus in
Hebraicis quaestionibus: qui dicit, quod istam literam invenit etiam
in Bibliis Samaritanorum, et ea solvit illam quaestionem et
perplexitatem, quam movet Augustinus 15 de civitate Dei, capite
undecimo, et Hieronymus super iisdem verbis movet eam in Hebraicis
quaestionibus: et dicunt, quod est quaestio famosissima, et secundum
literam Septuaginta interpretum, videtur haberi aliquid contra
Scripturam, quae dicit, quod omnes mortui sunt, exceptis octo
animabus, quae fuerunt in arca Noe, inter quas non dinumeratur
Mathusalem. Quod autem sic sequatur, probant per literam
Septuaginta. Dicit enim litera eorum, quia Mathusalem, priusquam
genuit Lamech, fuit centum et sexaginta septem annorum; Lamech
autem, quando genuit Noe, fuit centum octoginta annorum, qui simul
juncti cum annis Mathusalem, quos habebat quando genuit Lamech,
faciunt annos trecentos quinquaginta quinque. His additi sexcenti
anni, quos habuit Noe ante diluvium, faciunt nongentos quinquaginta
quinque annos. Mathusalem autem vixit nongentos sexaginta novem
annos: igitur post diluvium vixit quinque et novem annis, id est
quatuordecim annis. Ex istis moti quidam, secundum quod refert
Augustinus ibidem, ajunt, quod ad tempus fuit cum Enoch patre suo in
Paradiso terrestri, ad quem diluvium non adscendit. Quemadmodum non
approbat Augustinus; imo dicit, quod certum est, Mathusalem non
vixisse post diluvium: unde secundum Hieronymum videtur, quod litera
nostra sit melior, quae tollit perplexitatem istam. Nec ex hoc
sequitur quod Septuaginta dixerunt falsum vel mendacium; sed forte
fuit vitium scriptorum. Quaeritur de Enoch, de quo hic dicitur,
ambulavitque cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. Quo
tulerit eum, et utrum vivum vel mortuum, non apparet clare ex ista
litera: tamen videtur quod tulit eum Deus mortuum. Nam hic dicitur
facti sunt omnes dies ejus trecenti sexaginta quinque anni. Igitur
videtur, quod post non vixit. Sed istud potest exponi, et exponitur
vere de annis, quibus vixit ante suam translationem. Et quamvis non
habeamus, quod fuit translatus, clare ex ista litera: tamen satis
innuitur, et efficaciter probatur ex multis. Primo ex hoc, quod non
dicit quod est mortuus, sicut dicitur de aliis: quod tamen faceret si
ita fuisset. Apparet etiam ex alia Scriptura: Ecclesiast. 44,
dicitur Enoch placuit Deo, et translatus est in Paradisum et ad
Hebraeos undecimo dicitur: fide Enoch translatus est, ne videret
mortem; et non inveniebatur, quia transtulit eum dominus. Unde
quamvis hoc loco Scriptura, quae studet brevitati, non hoc exprimat
ita clare, tamen ex istis aliis Scripturis patet clarissime, et isti
habuerunt hoc a spiritu sancto, et ab aliis qui ab illo tempore hoc
reliquerunt in scriptis. Si autem quaeritur, quare fuit translatus?
Potest dici, quod sicut judicia Dei occulta non sunt temere aut
praesumptuose discutienda, sed potius veneranda et metuenda; sic ejus
arcana opera et consilia non sunt curiose aut praesumptuose
perscrutanda, sed fideliter magnificanda, et sobrie speculanda.
Ratio tamen aliqua potest poni de ipso et Elia consimilis. Secundum
enim testimonium Christi et Malachiae prophetae Elias fuit
reservatus, ut in fine saeculi filios Israel converteret. Item ad
confirmandam fidem, et fortem et grandem aestimationem magnalium illius
temporis ultimi. Et propter hoc duo erant maximi sui temporis, et
suae aetatis, aetatis dico mundi. Nam Enoch fuit maximus ante legem
et propheta, secundum quod dicit Judas in canonica sua, et de judicio
prophetavit; propterea ad istud tempus reservatus fuit. Elias autem
fuit maximus propheta post legem, et maximus justitiae zelator. Ideo
debet esse judicii (in quo fiet plena justitia) testis. Uterque enim
fuit circa tempus grandis judicii, sicut Enoch circa tempus diluvii,
Elias circa tempus magnae persecutionis: nam tunc fuit magna
interfectio prophetarum ab ipsa Jezabel, 3 regum 18. Institit
etiam captivitas decem tribuum. Item isti duo prophetae sicut patres,
et quaedam capita prophetarum, ideo convenienter reservantur in testes
illius temporis, in quo de universo orbe in gentibus et Judaeis
necesse erit dare singulare testimonium de Christo, et imminentis
judicii dare signa, et reducere dispersa in unum, ita quod ex gentibus
et Judaeis fiet unum ovile. Si autem quaeritur, unde vivunt?
Dicitur, quod de lignis Paradisi, quae sunt optime proportionata,
pro complexione humana, quantum ad suam qualitatem absolutam; et cum
hoc habent vim divinam sibi tamquam sacramentaliter assistentem,
materiam eorum conservantem, sicut in statu innocentiae fuisset.
Vocavitque nomen ejus Noe, dicens. Iste consolabitur nos ab
operibus manuum nostrarum in terra, cui maledixit dominus. Noe enim
interpretatur requies, et prophetice nomen istud suscepit: nam per
ipsum facta est humani generis reparatio, quia ab isto totum genus
humanum defluxit. Unde ipse est universalis pater omnium posteriorum,
sicut Adam respectu omnium simpliciter. Vel alia ratione dicitur vel
prophetatur, quod consolaretur nos, quia praedicabat diluvium imminere
ad poenam malorum, et ad solatium bonorum. Vel quia ipse bonus et
solatium erat inter malos suis parentibus. In terra, cui maledixit
dominus. Non quantum ad suam essentiam, sed quantum ad laboriosam
hominis habitationem. Et sic terminatur generatio primae aetatis,
quae continet novem generationes.
|
|