CAPUT 50

Quod cernens Joseph, ruit et cetera. In sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan. Jacob illud fodisse dicitur, non quia per ipsum primo fuerit fossum: sed quia tam per ipsum, quam per patres suos fuit melius praeparatum, venerunt ad aream Adar, quae sita est trans Jordanem. Secundum aliquos, hic est locus, ubi postea populus contra dominum murmurans igne consumptus est: de quo habetur numerorum decimosexto. Et secundum Hieronymum, est trans Jordanem in Orientali parte a Jordane ad duo milliaria: et distat a spelunca duplici per quinquaginta milliaria. Unde praetergressi sunt locum in quo debebant eum sepelire, et postea redierunt ad illum. Quare autem hoc fecerint, non patet ratio litteralis ex textu. Et forte fuit hoc propter aliqua praelia, vel pericula, quae in recta via timebant: et ideo forte illuc declinaverunt ad horam. Quacumque autem ex causa hoc fuerit, hic a Moyse non refertur: tum ut ostendat, planctum istum ibi tunc factum fuisse praesagium mali, quod postmodum contigit ibi; tum etiam propter alia mysteria. Si vero quaeratur, quare Joseph sanctus tantum plangebat patrem mortuum et sanctum? Dicendum, quod primo ad conformandum se moribus illius temporis. Secundo in signum reverentiae et pietatis ad patrem. Tertio ad docendum plangere miseriam hujus vitae et generalis infectionis nostrae, propter quam omnes morimur. Quarto ad docendum, quod rememoratio mortis est valde utilis nobis, juxta illud Ecclesiastici septimo: memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Quinto ad docendum, quod licet mors sanctorum patrum sanctis morientibus sit salubris, nobis tamen hic remanentibus in pluribus est damnosa. Unde et sancti saepe subtrahuntur propter peccata nostra. Sexto ut doceat, quod pro mortuis est cum luctu orandum et supplicandum ad dominum. Mystice autem per sepulturam carnis Jacob, a qua jam spiritus abscesserat, potest significari sepultura synagogae et caeremonialium ejus, quae facta est a Christo et apostolis quasi a Joseph et fratribus ejus: et a gentibus eis per fidem associatis, qui hic per Aegyptios designantur. Fuit enim lex caeremonialium tamquam divinitus data, reverenter sepelienda; et mors synagogae fuit apostolis valde lamentabilis et dolorosa. Planctus autem iste durat per septem dies, et per septem decadas dierum, idest per septem tempora ecclesiastica; in fine tamen planctus iste recompensabitur, quando omnis Israel salvus fiet: tunc enim Joseph pleniorem fiduciam amicitiae dabit fratribus suis merito patrum suorum. Filii quoque Machir nati sunt in genibus Joseph; idest postquam jam nati sunt, steterunt aliquando in genibus ejus. Vult enim in istis ostendere, quomodo clarum fuit, quod tertiam generationem suam ipse viderit: quia utique in genibus suis eam tenuit. Et nota, quod ter legitur bajulatio puerorum in genibus. Primo scilicet, a Rachele supra trigesimo capite, dicente ad Jacob, ut ingrederetur ad famulam suam, ut pareret super genua Rachelis. Secundo in hoc loco. Tertio, quarti regum quarto, de Sunamite ponente puerum super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est, et tandem ab Elisaeo propheta suscitatus; quia Isaiae ultimo promittit Deus electis, quod ad ubera portabuntur et super genua blandietur eis. Contra quod triplex ratio diffidentiae poterat provenire. Prima scilicet ex conditione nostrae naturae servilis relatae ad majestatem Dei. Secunda ex corruptione culpae tam originalis quam actualis relatae ad sanctitatem Dei. Tertia ex intermediatione vel praeposteratione propagationis temporalis, relatae ad immediatam visionem et possessionem Dei. Idcirco in typicum remedium triplex figura praecessit. Quod enim non impediat conditio naturae servilis, est exemplum Rachelis volentis ancillam parere in genibus suis. Quod vero nec corruptio culpae mortalis, est exemplum in Sunamite. Quod vero neque intermediatio successivae propagationis, est exemplum in filiis Machir, qui nati sunt in genibus Joseph proavi sui. Dei enim filius factus pro nobis servus et in nostra servili natura passus et mortuus est, ut a generatione carnali, de qua in hoc libro Genesis agitur, per regenerationis lavacrum nos purgatos redderet, et sic ad suae generationis aeternae fastigium sublevaret, ut in genibus majestatis paternae bajulemur cum blanditiis familiaritatis et gloriae excessivis: cui est laus et gloria. Amen.