|
Noe igitur, cum quingentorum esset annorum. Hic agitur de
generatione secundae aetatis, in qua stipes est Noe, sicut in prima
stipes est Adam. Et primo agitur de stipite; secundo de generationis
successione, ibi, hae sunt generationes filiorum Noe. De statu ante
diluvium infra agitur septimo. Dixit dominus ad eum. De statu post
diluvium infra octavo circa finem. Mense secundo, septima die
mensis. Item primo exprimitur hominum culpa; secundo taxatur poena,
ibi eodem: corrupta est terra coram Deo. Tertio executioni mandatur
sententia, ibi, fac tibi arcam. Primo ponit hominum communem
malitiam. Secundo ipsius Noe innocentiam vel justitiam, ibi, Noe
vero invenit gratiam coram domino. Item primo quaeruntur quaedam
praeambula. Secundo infertur hominum malitia, ut a Deo abominabilis
et odiosa. Videns autem Deus et cetera. Dicit igitur, Noe vero,
et cetera. Non est intelligendum praecise, quod genuerit ipsos
directe post quingentesimum annum statim, quia nec omnes simul
generavit, nec in tam brevi tempore, quia non legimus quod bigamus
fuerit; ideo oportuit, quod unius generatio expectaret alterius
nativitatem propter uteri gravitatem. Infra etiam 11 dicitur, quod
Sem centum annorum erat biennio post diluvium. Cum igitur in diluvio
erat sexcentorum annorum, videtur, quod non fuerit genitus quando Noe
habuit quingentos annos praecise, sed duobus annis post. Infra etiam
11 dicitur, quod Cham fuit minor quam Sem: ex hoc colligitur,
quod fuerint geniti circa illud tempus, quo habuit Noe quingentos
annos, scilicet aliquantulum post. Aliqui dicunt, quod ex ista
litera colligitur, quod Noe fuit magnae continentiae: qui ita diu
vixit generationi non vacans. Tamen ex hoc non sequitur aperte, quia
forte plures habuit, quorum generatio tacetur, vel forte erant
mortui, ideo non ponuntur, quia ipsi nihil egerunt ad reparationem
generis humani, sed isti tres tantum. Cumque coepissent homines
multiplicari super terram. Quaeritur, quid intelligit per filios
Dei? Dicendum, quod sicut tota generatio Saracenorum vel
schismaticorum segregata est a generatione bonorum Christianorum, sic
tota generatio Cain erat tunc segregata a generatione Seth. Et hi
vocantur hic filii Dei, alii vero vocantur filii hominum. Et
probabiliter creditur, quod ab Adam et Seth, et ceteris patribus
sanctis fuerunt filii prohibiti conjugaliter commisceri cum filiis vel
filiabus populi Cain, sicut sunt modo prohibiti per Ecclesiam nubere
Saracenis: unde ex hoc praecipue apparet poena sceleris sui, quia non
fuit dignus, quod aliquis de filiis suis ad generationem salvatoris
aliqualiter pertineret, nec quod generatio ejus ultra diluvium
procederet. Eo tempore autem, de quo loquimur modo, contra
prohibitionem parentum concupiscentia victi, commixti sunt filii bonae
generationis filiabus malae generationis, et e contra, non attendentes
nisi solam speciem corporalis pulchritudinis, et suae carnalis
voluptatis. Dixitque Deus, non permanebit spiritus meus in homine,
quia caro est. Ostenditur debitus ordo judicii. Debet enim fieri
admonitio, et deinde graviora agentibus etiam damnatio. Et secundum
hoc ponitur ibi, vagantes autem erant et cetera. Dixitque Deus.
Quaeritur, per quem istud praedicari fecit, vel si per seipsum
omnibus dixit? Dicitur, quod non decuit, quod per se omnibus
diceret, cum jam genus humanum esset multiplicatum: sed decuit, quod
alicui insinuavit, quod omnibus istud revelaret; et sic fecit, quia
revelavit Noe, et per Noe aliis praedicavit, sicut patet 2 Pet.
2, ubi sic dicit: et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe
justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. Et
continet duo haec praedicatio, non permanebit etc.: affectum scilicet
misericordiae, et commutationem justitiae. Primum ibi, non
permanebit spiritus meus, id est indignatio mea, quod irremediabiliter
non indignabor, sicut feci Angelo peccanti. Et reddidit rationem,
quia caro est, idest quia fragilis est: unde videtur reddere rationem
irremediabilitatis peccati Angeli, et reparabilitatis peccati
hominis; quia homo peccavit ex infirmitate, Angelus autem ex
malitia. Tamen non loquitur hic de peccato primorum parentum, sed de
peccato posteriorum. Nam Adam non peccavit ex infirmitate, quia ea
prorsus caruit: posteri autem peccant ex fragilitate et fomite carnis
infectae, propter quod magis excusantur. Posset tamen dici, quod
peccatum primorum parentum fuit ex fragilitate respectu peccati
Angeli. Nam homo compositus ex anima et corpore, ex eo ipso quod est
unitus spiritus suus corpori, magis potest passionari multis
passionibus, et compati corpori: et ideo plures habent homines
occasiones peccandi, quam Angeli, cum possint moveri appetibilibus
duorum generum, scilicet spirituali et corporali; Angelus autem non
movetur corporali pulchritudine, neque dulcedine, sicut homo. Sicut
patet, quando Eva peccavit, dicitur 3 Genes. quod vidit lignum
pulchrum visu, et ad vescendum suave. Secundum Hieronymum in
Hebraicis quaestionibus, littera est haec, non judicabit spiritus
meus homines in sempiternum, quia caro sunt, idest quia fragilis est
in homine conditio. Non eos ad aeternos cruciatus servabo, sed hic
illis restituam, quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris
codicibus legitur, sed clementiam Dei sonat, dum peccator hic pro suo
scelere visitetur. Unde videtur litteram nostram intellexisse,
spiritus meus, idest dilectio mea, vel voluntas mea: vel sic,
spiritus meus, id est anima rationalis, quae est a me creata, non
permanebit in hominem aeternum, id est diu, vel ita longo tempore
sicut solet. Et isti sensui concordat, quod consequenter
subjungitur: eruntque dies illius centum viginti anni: quasi dicat:
usque modo diu satis vixerunt per meam providentiam et specialem
gratiam, sed de cetero non vivent communiter ultra centum viginti
annos. Quae sententia fuit satis observata. Nam et a tempore
Abrahae sancti homines ad communem aetatem erant reducti: unde mirum
fuit, quod Sara octoginta annorum peperit, et Abraham non pauciorum
quam centum annorum generavit. Quamvis autem iste sensus multum
videatur litterae consonus, tamen Hieronymus et Augustinus istum
sensum abjiciunt, Hieronymus in Hebraicis quaestionibus et
Augustinus 15 de civitate Dei, cap. 24: unde dicunt sic: non
humana vita (ut errant multi) in centum viginti annos est contracta,
quia post diluvium plures leguntur per ampliores annos vixisse: et
intendunt quod velit dicere in illa littera, eruntque dies illius
centum viginti anni, quod expectaret eos usque ad centum viginti annos
ad poenitentiam, et tunc misericorditer eis inferret temporalem
poenam. Tamen contra istam expositionem est una ratio. Nam istud
fuit dictum, postquam Noe habuit quingentos annos, sicut in eodem
capite supra dicitur. Infra autem diluvium a tempore illo non
fluxerant nisi centum anni, quia diluvium fuit factum Noe existente
sexcentorum annorum. Ad hoc respondet Hieronymus in Hebraic.
quaest., quod propter eorum malitiam, ad quam omni die attendebant,
fuit ille terminus abbreviatus. Secundum Augustinum, verbum istud
fuit dictum Noe, antequam haberet quingentos annos, per viginti
annos; et sic solvitur perplexitas. Gigantes autem erant super terram
in diebus illius. Postquam posuit culpam hominum simplicem, hic ponit
culpae dictae aggravationem, ad hoc, quod probetur Deus inferre
justam istius punitionem. Et ii, de quibus loquitur, habebant
peccatum incontinentiae, et peccatum superbiae, et exemplum malitiae.
Incontinentiam ostendit per ingressum filiorum Dei ad filias hominum.
Superbiam ponit, cum dicit, potentes a saeculo. Scandalizantem
malitiam, patentem et apertam cum dicit viri famosi. Quaeritur, quid
intelligitur per istos gigantes? Isidorus libro Etymologiarum
undecimo, capite tertio, dicit, quod gigantes dicuntur quasi terrae
terrigenae, id est geniti a terra, quasi terra eos sua maxima mole
formaverit vel produxerit, non determinata hominis vis generativa.
Nam videtur, quod ad hoc non extendat se vis a patre decisa, quod
posset ita excessive et improportionaliter extendere materiam
seminalem: ideo dicuntur a vulgo non ab hominibus propagari, sed a
terra geniti. Alii dicunt, et sic Augustinus de civitate Dei,
Lib. 15, c. 23, quod gigantes sunt homines statura maximi,
viribus fortissimi, et voluntate pessimi et crudelissimi, unde Baruch
tertio: ibi fuerunt gigantes viri nominati illi qui fuerunt ab initio
statura magna scientes bellum: unde et a Symmacho vocantur violenti.
In Hebraeo autem habetur cadentes. Refert autem Augustinus in loco
praedicto, hos gigantes primo fuisse Angelos, non bonos, sed malos,
ex quorum commixtione cum feminis sunt postmodum alii gigantes homines
nati, qui fuerunt potentes in viribus, famosi in malitia, et
crudelitate et saevitia. Et si aliqui sint qui hoc non credant, ipse
dicit, quod fama est, multique audisse confirmant, Sylvanos et
Faunos mulieribus saepe improbos extitisse, ac earum appetisse et
peregisse concubitum; unde et hoc negare, ait, impudentiae videtur.
Modus autem, quo id faciunt, satis facile potest intelligi. Nam
substantiae spirituales hoc non faciunt, nec facere possunt, nisi in
assumptis corporibus; nec etiam in talibus per se delectantur, nisi
pro quanto per ista ad vilitates peccatorum homines pertrahuntur. Ipsi
autem Daemones sciunt naturas feminarum, et qualiter possunt in calore
debito servari: unde primo sub specie mulieris sunt succubi viris; et
contra receptis seminibus, et in calore debito conservatis accipiunt
speciem virorum, et sic possunt generare. Sicut video, quod semina
arborum possunt taliter conservari, quod inde arbor potest produci:
tamen si non conservetur in tali modo, debitus calor naturalis
exhalat, neque potest inde aliquid produci. Sed contra hoc
objicitur. Ex hoc adhuc non habemus, quod isti sic generati debeant
excedere staturam communem. Nam conservantur in virtute seminis, quod
fuit a personis receptum: et per consequens producti inde majores esse
non possunt quam essent, si producerentur vel propagarentur a propriis
parentibus, neque excedunt propriorum parentum staturam. Sicut si
gallina cubat suo calore ova perdicis, pulli sunt ejusdem speciei cum
perdice, et ejusdem staturae, et non staturae gallinae. Ad hoc
potest dici, quod Daemones possunt staturam majorem facere et
minorem. Nam superexcrescentia in magnitudine, sicut est in
gigantibus ultra medium statum, et diminutio in parvitate sicut inanis
potest esse ex parte materiae, agente calore radicali improportionate.
Nam multa materia et mollis est multum extensibilis in calore etiam
mediocri. Ipse autem Diabolus potest materiam augmentare. Sed
objicis, quod et tunc saltem deberent esse molliores, et magis
debiles, sicut contingit in maximis hominibus; cujus contrarium hic
dicitur, quia dicitur quod fuerunt potentes. Dicitur, quod Daemones
sciunt calorem naturalem augmentare et proportionare; et sic ex tali
augmento caloris etiam accidentalis fit materia magis fortis, sicut
etiam ex dispositione humidi nutrimentalis proportionaliter calidi,
materia magis ex eodem humido radicali extenditur, et etiam fortior
redditur, sicut apparet, quod idem bene nutritus fit major et
fortior, quam nutritus misere et viliter; vel etiam si sint duo
similis naturae, dissimilis nutrimenti. Eodem autem modo posset esse
in quantitate diminuta. Et patet modus istorum gigantum, et
quodammodo fuerunt vel potuerunt esse per causam supernaturalem, et
quasi artificialem, sicut etiam Daemones fecerunt serpentes sicut
Moyses: unde vocat eos Augustinus 3 de Trin. agricolas, quia
addunt principia, et conjungunt ea, et hos sua sagacitate producunt
effectus. Nota tamen, quod Augustinus ponit et subdit in capitulo
jam dicto, quod non oportet dari istum modum ex hoc, quod nati sunt
tempore primitivo homines giganteae staturae; quia etiam tales, ut
dicit, a communibus patribus nati sunt. Nam ante paucos annos Romae
fuit femina gigantea, ante quam fiebat mirabilis usquequaque
concursus, et tamen parentes erant non multum longi. Quod etiam patet
ex hoc, quia sicut ex aliqua accidentali causa et dispositione
defectiva homo potest ita notabiliter a statura humana mediocri cadere:
ita similiter credo, quod ex aliqua accidentali causa meliorativa, vel
a parte nutrimenti, vel a dispositione caeli, poterit aliquis staturam
humanam excedere mediocrem. Quae autem multum excederet nostram
communem hominum staturam esset gigantea statura. Videns autem Deus,
quod multa malitia hominum et cetera. Posuit hominum culpam poena
dignam. Hic ponit justam Dei indignationem, et puniendi
dispositionem. Dicitur igitur, videns, etc. videns siquidem non
tantum exteriora mala opera, sed interiores cogitationes et internos
motus animorum. Unde sequitur, et quod cuncta cogitatio hominis
intenta esset ad malum. Videt autem ista visione intelligentiae
simplicis, non approbationis. Unde ex hoc incutit nobis timorem, qui
non possumus effugere Dei cognitionem. Poenituit eum, quod hominem
fecisset. More humano loquitur. Et est quaedam figura, quae
anthropospathos dicitur, quando passiones hominum Deo attribuuntur.
Mos autem hominum est, quod quando unum opus destruunt, faciunt ex
cordis displicentia. Cum etiam aliquid fecerint, et quando putant,
quod aliquod malum potest contingere, praeveniendo occurrunt et
destruunt, et impediunt, et praetimentes in futurum timore peccata
vitant. Tactus dolore cordis intrinsecus. In nobis enim actum
detestationis sequitur passio doloris. Et isto modo hic loquitur more
humano. Unde vult dicere, quod habuit displicentiam. Et accipit vel
significat causam per effectum. Delebo hominem, quem creavi, a facie
terrae, ab homine usque ad animantia. Sed quare delevit animantia?
Dic, quod in signum detestationis eorum, pro quibus erant facta, et
ut ostenderetur, quod non sunt, nec conservantur, nisi propter
hominem. Noe vero invenit gratiam coram domino. Posita est supra
hominum communis malitia, hic subditur ipsius Noe justitia. Alii
enim ex injustitia displicebant, sed iste ex justitia placuit. Unde
tacitae quaestioni respondet. Posset enim aliquis connexere: ex quo
debebat mundum delere, quomodo a regula, quam generaliter proposuit,
istum Noe excepit? Et etiam quia videretur esse personarum acceptor,
si alios deleret, et istum conservaret, ideo excusat se, et respondet
quod cetera non sunt paria. Nam alii communiter erant injusti, et
iste justus. Ostenditur etiam devotus ad Deum, ibi, cum Deo
ambulavit. Non potuit errare, bonum directorem habuit. Ostenditur
etiam ordinatus ad semetipsum, ibi, justus atque perfectus.
Benevolus atque solicitus ad aedificandum et conservandum populum suae
correptioni subjectum, ibi, in generationibus suis. Et genuit Sem,
Cam, et Japhet, qui fuerunt paternae justitiae imitatores.
Corrupta est autem terra. Hic ponitur taxatio sententiae, et
dispositio de poena: et ostenditur humani generis culpa, non tantum ut
culpa, sed ut statim punienda. Culpa enim in Scriptura non dicitur a
Deo videri, et venire ad faciem et conspectum Dei, nisi quando
disponit eam punire. Prius se habet sicut dormiens, vel sicut
ignorans: sed cum disponit punire, tunc se habet sicut advertens,
sciens et cognoscens, secundum quod habetur infra clamor Sodomorum et
Gomorrhaeorum venit coram me. Unde de uno facto, quando volumus quod
a Deo puniatur, dicimus, videat Deus et judicet. Non quod
ignoremus, quod dominus videt, vel optemus quod cognoscat: sed quia
volumus, quod videat ad puniendum. Ita dicitur hic, cumque vidisset
Deus terram esse corruptam, dixit: finis universae carnis venit coram
me: quod vidit ad puniendum. Unde ista visio est visio impatientis
justitiae, non visio dissimulantis misericordiae. Universae, idest
omnium hominum, exceptis paucis, scilicet octo, qui respectu tantae
multitudinis non faciunt numerum. Et dicit: disperdam eos cum terra.
Quaeritur, quomodo terram disperdidit? Dicitur, quod non
intelligitur quantum ad substantiam, sed quantum ad apparentiam, quia
fuit aquis undique cooperta: vel intelligitur non quantum ad actum
essendi vel innotificandi vel etiam quantum ad aliquem vigorem et
fecunditatem. Unde dicit Glossa: tradunt doctores, terrae vigorem
et fecunditatem longe esse inferiorem post diluvium; et ideo hominibus
esum carnium esse concessum, cum antea tantum terrae nascentibus
viverent, vel victitarent. Et dicitur terra repleta iniquitate, ut
sumatur continens pro contento, idest homines habitantes in terra.
Sicut etiam templum dicitur sanctum quia est ad sanctos usus dedicatum
et deputatum. Fac tibi arcam. Egit de damnatione reproborum, agit
nunc de liberatione justorum. Et describitur ista arca quantum ad
omnes causas: quantum ad efficientem, fac: materialem, de lignis
laevigatis: formalem, ibi, et sic facies eam: finalem, ibi, ecce
ego adducam aquas diluvii et cetera. Fac tibi arcam. Quaerit
Augustinus, quomodo Noe potuit tam magnam arcam facere cum suis
filiis? Et respondet, quod potuit alios evocare, et adhibere
mercedem, qui tamen non curaverunt intrare, quia nec verum credebant
quod ille praedicabat, sed panem suum lucrabantur: de lignis
laevigatis. Ista est materia: et dicuntur laevigata et complanata et
polita. Fuerunt autem ligna sic polita, ne arcae aliquod noxium
inhaereret. Septuaginta secundum Hieronymum habent: de lignis
quadratis. Et potuit esse, quod essent polita et quadrata.
Quadrata, ut multo melius possent conjungi. Mansiunculas in ea
facies idest differentes mansiones compones, et bitumine linies, ut
scilicet ligna indissolubiliter compingantur. Bitumen enim est genus
terrae, quod gluten dicitur. Unde dicit Glossa, quod est gluten
ferventissimum, quo ligna linita nulla possunt dissolvi violentia.
Intrinsecus. Ne dissolveretur ex igne, vel hominum jocosa
dissolutione, vel animalium impetuositate. Et extrinsecus. Ne
dissolveretur aquarum impetu, et fluctuum concussione, et continua
agitatione. Istud autem, ut dicitur ab aliquibus, colligitur in
lacubus, in quibus supernatat, in Syria, et est limus de terra
aestuans. Et sic facies eam. Ponitur forma et intrinseca et
extrinseca. Et describitur quantum ad dimensionum distinctionem.
Coenacula et tristega. Et quantum ad dimensionem trecentorum
cubitorum longitudo, quinquaginta cubitorum altitudo, triginta
cubitorum longitudo. Unde erat quadratum altera parte longius. Erat
etiam superius stricta, et inferius lata, ut multum de aqua contingens
minus submergeretur, et a majori aqua melius portaretur. Stricta
autem superius, ne aquis pluvialibus obrueretur. Quaerit Augustinus
15 de civitate Dei, cap. 27, quomodo tam parva arca potuerit
continere omnium animalium genera? Et respondet quod illi cubiti erant
geometrici. Et imponit istam opinionem Origeni; et dicit, quod
istud non ineleganter astruxit. Cubitus autem geometricus quantum sex
nostri continet. Unde secundum haec longitudo habuit mille octingentos
cubitos et de latitudine et de longitudine similiter numera. Sed
videtur, quod non potuit esse ita longa et ita lata, ex quo non
habebat nisi triginta cubitos in altitudine. Cum enim in cubito
deberet consummari, sicut hic dicitur, quatuor extrema longitudinis et
latitudinis debebant convenire et concurrere in cubito. Quod non
videtur posse fieri in formosa figura, nisi plus absconderet, et quasi
imperceptibiliter partes ab arcae extremis, in quibus inchoabant, ad
medium arcae accederent. Propter quod dicit Augustinus de civitate
Dei, Lib. 15, cap. 27, quod quaelibet trium domorum arcae
tantum habuit altitudinis, ita quod tota fuit nonaginta cubitorum in
altitudine. Isidorus autem dicit, quod intelligit usque ad
tabulatum. Et forte idem intelligunt Augustinus et Isidorus; quia
prima domus terminabatur ad primum tabulatum. In cubito autem fuit
consummata, quia supremum ejus erigebatur in sursum, et finis vel
angulum istius pyramidis erat cubitalis. Fenestram facies in ea. In
parte scilicet superiori in camera luminis. Et dicunt Judaei secundum
Magistrum in historiis, quod ista quae dicitur fenestra fuit vitrea,
et ad hoc, scilicet quod posset commode lumen reddere et aquae
resistere. Caenacula et tristega facies in ea. Hic determinatur,
sicut dictum est, forma intrinseca arcae. Caenacula etc. facies in
ea solaria, ita quod sint in ea tria tecta, et tres mansiones, quia
duo solaria faciunt tres mansiones. Et forte in qualibet domorum erant
multae camerae et multae mansiones ad multas necessitates, quia alia
mansio erat pro animalibus, alia pro avibus etc. alia ad comedendum et
quiescendum, alia ad purgandum ventrem. Et hoc videtur dicere litera
Septuaginta, quam sequitur Augustinus 15 de civitate Dei cap.
26: ubi enim habemus caenacula et tristega, ipse habet bicamerata et
tricamerata, ita quod sit ibi secunda et tertia camera; et quaelibet
potest esse in plures divisa. Vel potest esse sensus, quod praeter
interiorem domum secunda habuit duas cameras, et tertia tres cameras;
ita quod praeter sentinam fuerunt quinque camerae, duae in media vel
secunda, tres in tertia. Et hoc forte intelligit, quando dicit
bicamerata et tricamerata. Et ex hoc loco, ut puto, accepit
Magister in historiis, Augustinum dixisse, quod arca habuit 5
cameras praeter sentinam. Ecce ego adducam aquas diluvii. Hic
ponitur causa finalis arcae. Ad hoc enim facta est arca, ut
salvarentur ab aquis Noe et filii sui. Ut interficiam omnem carnem.
Videtur enim istud esse falsum. Nam pisces habent carnes et etiam
carnes, in quibus est spiritus vitae: nam vivunt et vita vegetativa et
vita sensitiva: et tamen pisces non fuerunt mortui in diluvio, imo
potius consolati. Ad hoc dicitur, quod pisces, quamvis vivant vita
vegetativa, non tamen spirant. Unde non habent spiritum vitae. Non
enim habent pulmonem, qui aerem attrahit et expellit. Unde infra
proximo explanatur istud, cum dicitur, universa in quibus est
spiraculum vitae mortua sunt. Sed quaeritur, unde fuit diluvium: vel
ex causa naturali vel ex causa supernaturali? Quamvis aliqui fuerint,
qui dixerunt diluvium esse per naturam, dicendo, quod cum fuit
diluvium aquarum, omnes planetae et stellae quae possunt valere ad
humiditatem concurrerunt, et in diluvio futuro ignis omnes planetae
calidi et stellae, quae ad calorem faciunt, concurrent: tamen si
istud fuisset naturaliter, philosophi vel astrologi istud
deprehendissent: et cum non inveniamus quod aliquis philosophus de hoc
aliquam fecerit mentionem, dicendum est, quod istud fuit per viam
supernaturalem. Ideo bene signanter dicitur: ecce ego adducam aquas
diluvii, ponamque foedus meum, idest ex foedere specialis amoris, quo
te elegi, et quod tecum pepigi, te fideliter servabo: neque solum
te, sed et tuum genus. Unde sequitur, ingredieris arcam tu et filii
tui. Hic determinatur modus liberationis, quae fuit facta. Secunda
pars, ibi, tolles igitur tecum et cetera. Dicit igitur, et ex
cunctis animantibus universae terrae bina. Quaeritur de muscis et
stellionibus animalibus? Dico secundum Augustinum, 11 de civitate
Dei, cap. 27, quod illa quae generantur ex corruptione, vel ex
humore terrae, vel cadaveribus, non fuit necesse ibi ponere. Unde
non fuerunt animalia ibi, nisi quae generantur necessario per
propagationem. Per hoc etiam solvitur illud de Phoenice, num ibi
fuerit? Ad quod dic, quod fuerit ibi, sed non sub binario numero,
sed unica. Nam non potest Phoenix generari nisi ab ipsa Phoenice.
Ideo non fuit ibi sub masculino sexu et feminino, sed sub uno
individuo. Item de illis quae ex commixtione specierum diversarum
generantur, sicut mulus? Dic, quod non fuerunt ibi, quia sunt in
potentia in illis speciebus principalibus. Item quaerit Augustinus
libro 15 de civitate Dei, cap. 27 de animalibus quae non vivunt
in aqua nec in terra diu, sicut sunt vituli marini? Et respondet,
quod extra arcam habebant loculos, ex quibus possent ascendere et
postmodum in aquas descendere. Item quaerit Augustinus ibidem, si
propter animalia quae vivunt carnibus, posita sunt in arca plura ad
eorum usum? Dic, quod sunt aliqua, quibus omnia animalia
vegetantur, ut dicitur, sicut ficus et castaneae, et alia: propter
quod dicitur, tolles igitur et cetera. Fecitque Noe, sicut
praeceperat illi Deus.
|
|