|
Dixitque dominus ad eum, ingredere et cetera. Prius egit de statu
Noe ante diluvium. Hic agit de isto pro statu diluvii: et primo
quomodo fuit arcam ingressus; secundo qualiter inundationibus mundus
fuit submersus, ibi, cumque transissent septem dies. Et primo
ponitur praeceptum domini. Secundo executio praecepti, fecit ergo
Noe omnia. Dicit igitur, ingredere et cetera. Sed quaeritur quando
praecepit ingredi. An per septem dies antequam esset diluvium? Nam
sequitur, adhuc enim post dies septem ego pluam. Potest dici, quod
fuit sibi dictum, quod pararet se ad ingressum, vel quod intraret ad
parandum et disponendum arcam et alia. Vel debet intelligi ingressus
pro illo tempore, pro quo erat necessarium. Redditur autem ratio
quare ipsum reservavit magis quam alium, quia hoc meruit sua justitia,
quod sicut culpam aliorum communem evaserat singulariter: ita a poena
absolveretur specialiter: et propter hoc sequitur, te enim vidi justum
coram me in generatione ista. Ex animantibus mundis tolles septena et
septena. Quaeritur, quomodo illo tempore animalia fuerunt munda et
immunda? Quia animalia munda et immunda fuerunt ex lege determinata,
maxime cum apostolus dicat, nihil esse immundum, atque commune.
Igitur nullum immundum erat anima per naturam nec per legem, et per
consequens non poterat esse talis animalium distinctio. Ad hoc potest
dici, quod illa erant munda vel immunda per legem determinanda; et
ista Noe potuit scire divina inspiratione, sicut sciebat diluvium
futurum. Vel potest dici, quod quaedam dicta sunt per naturam
immunda, non quod non sint a Deo, quia sic loquitur apostolus ad
Rom. 14: sed quia quantum ad usum hominum sunt horribilia, sicut
sunt immundae res abominabiles: et illa dicit immunda, non quia sint
prohibenda in lege. Unde diversimode sumitur immundum hic et ibi.
Propter quod credo, quod fuerunt ibi septem porci, qui tamen porcus
est in lege immundus et prohibitus, sed non est homini horribilis ad
esum vel ad usum. Sed quaeritur, quare plura praecepit sumi de mundis
quam de immundis? Dici potest quod munda debeant esse post diluvium ad
esum hominis et usum quia fuit homini post diluvium concessus esus
carnium et sunt etiam apta ad divinum cultum et sacrificium; et ideo
necesse fuit, quod plus multiplicarentur et citius, et per
consequens, quod plura talium ibi ponerentur. Sed quaeritur ex hoc
quod dicit litera de mundis septena et septena, de immundis bina et
bina, utrum fuerunt de qualibet specie munda duo septenaria et de
qualibet immunda duo binaria? Ad hoc potest dici secundum Rabanum et
in Glossa, quod non fuerunt duo septenaria, sed unum. Sed litera
sequens videtur contradicere, quae postmodum dicit: de omnibus quae
moventur super terram, ingressa sunt in arcam duo et duo masculus et
femina. Unde videtur, quod quilibet masculus haberet unam feminam et
e contra. Illud autem non potest stare in numero impari; ergo si
esset ibi septenarium unum in qualibet specie munda, sequeretur, quod
unum esset ibi, cui non responderet compar suus. Sed ad hoc potest
dici, quod de mundis fuerunt septem. Propter enim usum ad sacrificium
vel ad ad aliquem alium usum fuit ibi unum, non cum alio ad
generationem combinatum, quia non fuit propter istum finem, vel ut
postea posset septimum comedi et alia generationi et multiplicationi
vacarent. Quod autem dicitur de sequenti litera, quae videtur
contraria, potest dici, quod quando ante dicitur de omnibus duo et
duo, intelligitur communiter, quasi diceret: communiter uni
respondebit compar suus in sexu distinctus. Unde si unicum erat ibi
non habens comparem, non impedit modum loquendi communem. Sicut cum
imus processionaliter et est unus impar, ultimus videlicet, dicitur
quod nos omnes imus bini et bini, quamvis sit unus cui non respondet
aliquis socius. Ut salvet semen suum super superficiem terrae. Ex
hoc colligitur quod non fuerunt ibi nisi illa quae generantur ex semine
et per propagationem, non illa quae generantur per putrefactionem.
Adhuc enim post septem dies etc. idest pluere faciam. Unde in hoc
ostenditur, quod pluvia illa non fuit ex necessaria resolutione vaporum
elevatorum in aere et ingrossatorum: sed fuit tantum per divinum
imperium. Nam cum asinus generat asinum, quamvis ad hoc concurrat
Dei voluntas et potentia, quia omni naturae cooperatur, tamen
generare asinum non dicitur: et hoc quia fit cum generali Dei
influentia et etiam a naturali potentia. Sed si specialiter sine actu
asini asinum faceret, diceretur ipsum proprie facere, sed tamen non
generare, quia genero dicit productionem similis ex simili naturali
virtute et mediante semine, quod hic non esset. Igitur si dicitur hic
pluere, manifestum est, quod ista pluvia est facta specialiter virtute
divina, et non ex vaporum necessitate naturaliter evaporatorum.
Delebo omnem substantiam quam feci. In hoc videtur Deus respondere
uni quaestioni tacitae. Posset enim dubitari, utrum Deus potuit
istud facere, quod omnia animantia ubique terrarum perirent: et quasi
arguit sic. Facilius est destruere. Igitur si ista feci, et ista
possum delere. Ex hoc etiam concluditur, quod Deus agit mera
libertate, et non naturali necessitate. Nam causa, quae agit
naturali necessitate, non agit contraria, sed conformia, secundum
philosophum, dicentem: idem semper manens idem natum est semper facere
idem: unde sol nunquam destruit lumen, sed semper generat. Per hoc
etiam excluditur error dicentium mundum ab aeterno et naturali
necessitate productum. Sexcentorum annorum erat Noe, quando aquae
diluvii inundaverunt super terram. Ex hoc colligitur, quod arca per
centum annos fuit fabricata. Nam supra dicitur, quod Noe erat
quingentorum annorum, cum recepit praeceptum de arca fabricanda, et
quando intravit sexcentorum annorum: et certum est, quod habito
praecepto statim fecit arcam. Nam dicitur hic et supra, quod fecerit
omnia quae praeceperat ei dominus. Igitur centum annos vixit arcam
fabricando. Et non sine ratione tantum tempus effluxit, ut ligna
essent consolidata et desiccata, et compaginationes essent
confirmatae. Et si argueres, quod Deus potest ista subito facere.
Potest dici, quod verissimum est, sed noluit; et modo communi et
naturali totum opus reliquit. Alia ratio forte fuit, ut homines ex
aspectu longo illius arcae ad talem usum deputatae magis timerent, et a
suis peccatis per adspectum arcae et ad praedicationem ipsius Noe
resilirent. Et ingressus est Noe et filii ejus, uxor illius, et
uxores filiorum ejus. Nota secundum Glossam, quod viri, quando
intraverunt arcam, intraverunt divisi a suis uxoribus. Cum autem
infra dicitur quod egressi sunt, dicitur ibi, quod egressus est
quilibet cum sua uxore; ad notandum, quod in arca debuerunt a
generatione vacare, sed non postea. Non enim voluit Deus simul
exterminare genus humanum. De animantibus quoque mundis et immundis
ingressa sunt in arcam. Sed quaeritur quomodo potuit Noe ista
animalia omnia habere, praecipue cum regio quaelibet habeat animalia
aliqua et aliquibus careat, sicut in Apulia non sunt cuniculi, in
Francia autem non sunt ursi vel leones, et sic de multis. Potest
dici, quod ipse multo et longo tempore istud factum praescivit,
antequam arcam intraret; ideo potuit sibi providere, et hinc inde
animalia mendicare. Sed iste modus non videtur probabilis; quia illa
tempora non erant talia, quod homo posset ita discurrere ad extraneas
terras et insulas. Ideo puto, quod ipse Deus sua virtute omnia ad
Noe adduxit ante arcam. Nisi enim Deus fecisset, Noe potuisset
aliquam speciem omisisse. Providentia etiam Dei factum est, quod
animalia ferocitatem suam deponebant et arcam mansuete intrabant. Qua
etiam fiebat quod Noe et filii sui non horrebant ex animalium tam
variorum diversis ac variis effigiebus et horribilibus. Cumque
transiissent septem dies. Hic agitur de diluvio quantum ad fieri et
esse suum, et secundo quantum ad defectum, infra capite sequenti,
recordatus est autem Deus. Et describit primo, quantum ad tempus
certum, et quantum ad annum, et quantum ad mensem et quantum ad diem.
Sed quare non quantum ad septimanam? Potest dici, quod ex quo
habetur dies et mensis, de facili potest haberi septimana, cum statim
occurrat, quot sunt septimanae in mense. Unde ponere septimanam esset
quasi nugatorium. Mense secundo, id est secundum Hieronymum, in
Majo: Judaei enim et Moyses annum legalem ab Aprili incipiunt.
Septimo decimo die mensis. Septuaginta habent, vigesimo septimo.
Rupti sunt omnes fontes abyssi. Abyssi dicuntur aquae quae sunt in
profundis terrae visceribus, quae initium habent Oceanum; et hos
dicit ruptos, ut non sensim de more fluerent, sed repentina
inundatione terram operirent. Et cataractae caeli apertae sunt.
Cataractae proprie sunt viae aquae subterraneae; et sunt appropriatae
ostiis Nili, qui dividitur in septem partes, et hinc transfunduntur
ad aerem vel ad aquam pluvialem ab aere cum copia maxima et impetu
descendentem, sicut in ostiis fluviorum cum aperiuntur est maximus
aquarum impetus, sicut patet in molendinis, quae quandoque clauduntur
et quandoque aperiuntur. Unde dicit, cataractas caeli, nubes
apertas, ut inde insolitae majores pluviae funderentur. Vel si vis
ruptio fontium, est illius legis ruptio de qua dictum est proverbiorum
8, legem ponebat aquis ne transirent fines suos. Apertio autem
cataractarum est maxima resolutio vaporum ex quibus pluviae generantur.
Unde sequitur: et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et
quadraginta noctibus. In articulo diei illius et cetera. Articulus
notat primam horam diei adhuc obscuram, ita quod parum diei
transiverit; artus enim dicitur membrum, et articulus dicitur parvum
membrum, quod cadit a natura membri, propter suam parvitatem: ita
mane dicitur quasi non sit pars diei propter suam obscuritatem et
brevitatem. Et repetit ingressum in arcam ut declaret quemdam
animalium ordinem secundum quem etiam intraverunt. Unde ordo non est
omittendus, imo observandus, quem Deus etiam inter animalia
observavit: ut prius intrarent rationalia, scilicet homines, et prius
masculi quam feminae: postmodum irrationalia, et prius jumenta,
deinde volatilia, deinde aerea animalia. Et post ingressum et ordinem
ingredientium, subjungit speciale Dei adjutorium et beneficium. Et
inclusit eum dominus de foris. Glossa dicit quod exterius bituminavit
ne aquae introirent, quod homo facere non posset. Potuit enim fieri
ostium talis dispositionis quod Noe intus existens, posset ipsum
claudere et bituminare, sed exterius non; ideo posset aqua per aliquas
rimas et juncturas intrare. Factum est diluvium super terram. Post
fieri diluvii et factum esse ponit effectum diluvii ipsius. Diluvium
enim, secundum Hugonem, dicitur a diluendo, quod est destruere. Et
ostenditur ipsius arcae officium. Nam arca ad hoc fuit facta ut illa
quae ibi erant ab impetu aquarum eriperet; quod et fecit, nam super
aquas elevata fuit, unde fuit arca ad modum navis mobilis et
agitabilis, sicut forte sunt modo naves magnae. Si enim talis non
esset, sed esset immobilis et fixa sicut aliqua domus magna, nihil
valuisset quantumcumque elevata, nam omnia aqua operuerat, etiam
montes altissimos: propter quod dicit quod aquae omnia repleverant,
ita ut montes excelsos operuerint sub universo caelo: sed adjungit quod
aquae elevaverunt arcam in sublimi. Et nota quod intelligit de
montibus terrae spectantibus ad nostram habitationem miseram, et non
intelligit de Paradiso terrestri: quia usque ad ipsum diluvium non
pervenit, secundum Magistrum in historiis, et Isidorum in libro
Etymologiarum. Consumptaque est omnis caro. Ubi agitur de effectu
diluvii, et occisione scilicet animalium rationalium et irrationalium,
et omnium in quibus erat spiraculum vitae. Per quod excluduntur
pisces, qui non respirant. Excludi etiam debent homines qui in terra
miseriae istius non morabantur, ut Enoch in Paradiso terrestri
existens. Remansit autem solus Noe et cetera. Obtinueruntque aquae
diluvii terram centum quinquaginta diebus. Quidam computant istos dies
ab ingressu Noe in arcam; alii a cessatione pluviae, scilicet post
quadraginta dies quibus duravit pluvia. Primus tamen modus videtur
necessarius; nam ab ingressu Noe fluxerat mensis primus totus, et
major pars secundi, quia ingressus fuit decima septima die mensis, et
ita ad minus sex menses effluxissent. Nam centum et quinquaginta dies
faciunt quinque menses. Si igitur ultra hoc ponerentur quadraginta
dies pluviae, jam arca requievisset mense octavo, cum tamen dicatur
quod requievit mense septimo.
|
|