|
Recordatus est autem Deus Noe. Supra egit Moyses de diluvio, hic
agit de cessatione diluvii: et dividitur in duas partes, quia primo
ponit cessationis diluvii causam; secundo ipsam cessationem. Secunda
pars ibi, requievit arca die, et cetera. Primo igitur ponit caussas
multas defectus, contrarias scilicet caussas ipsius effectus.
Diluvium enim fuit multis ex caussis: scilicet ex offensa divina, qua
Deus peccatum hominis non potuit tolerare, ideo ipsum exterminavit;
et ista fuit causa principalis et prima. Aliae causae fuerunt
instrumentales et immediatae, et sunt multae. Una ruptio aquarum de
visceribus terrae manantium, alia apertio cataractarum caeli, idest
nubium resolutarum more insolito pluvialiter descendentium. Alia
ruptio illius legis quia dictum est, legem ponebat aquis ne transirent
fines suos, Proverb. 8. Contra ista omnia narrantur alia istis
contraria. Contra enim offensam divinam ponit divinam
condescensionem, contra fontium et legis aquarum ruptionem ponit earum
clausionem. Et ex hoc concludit necessario aquarum diluvii
diminutionem, et diluvii cessationem. Ideo dicit, pro istis
omnibus, recordatus est autem Deus et cetera. Notandum autem, quod
sicut semper vel communiter accipitur visio peccatorum in malum,
scilicet, pro deliberatione ad puniendum, sicut Genes. decimoctavo
dicitur: vadam et videbo, si opere compleverint: ita recordatio
peccatorum in Scripturis accipitur in bonum, vel in clementiam, sicut
illud Scripturae: recordare domine, quid acciderit nobis. Et huc
alludit ratio vocabuli: nam recordatus idem est quod quasi iterum cordi
datus. Fuit autem Deus recordatus Noe principaliter, sed animantium
per accidens, et minus principaliter, per quamdam scilicet
attributionem ad ipsum hominem et naturam rationalem. Et adduxit
spiritum super terram. Per spiritum intelligunt aliqui ventum, qui
aquas agitabat, ex qua agitatione exhalabant, et vaporabantur, vel in
vaporem transibant, et sic decrescebant: vel intelligitur spiritus
sanctus, qui dicitur adductus ad illum effectum, sicut ad effectum
bonitatis specialis et clementiae. Nam appropriatur spiritui sancto
clementia, sicut potentia patri, et sapientia filio, sicut primo
Genes. dicitur, quod spiritus domini ferebatur super aquas, ut aquis
in unum congregatis terra appareret, ut aquis ad suam originem
reductis, ipsam terram ad usum hominum et animalium discooperiret:
unde sequitur: imminutae sunt aquae, et clausi sunt fontes abyssi, et
cataractae caeli. Non totaliter, quia et hodie fontes sunt aquae de
venis terrae, et nubes pluvialiter descendunt sensim et guttatim: sed
intelligitur, quod fuerunt clausi, ita quod in tanta redundantia non
profluxerunt. Et cataractae caeli. Loquitur secundum sententiam
hominum vulgarium. Non enim nubes vel pluviae de caelo descendunt
secundum veritatem, sed secundum apparentiam hominum grossorum, qui
non deprehendunt aliquid inter nos et caelum, de quo possint cogitare,
quod descendant pluviae: ideo credit vulgus, quod de caelo
descendant. Vel intelligit caelum aereum. Reversaeque sunt aquae
euntes et redeuntes. Aliqui exponunt sic, euntes ad suas origines,
et redeuntes a terra. Sed melius secundum sensum literalem dicitur,
euntes et redeuntes, quia per ventos agitabantur et agitatae et
propulsatae iterum redibant: sicut in fluminibus, quando ex agitatione
ventorum impelluntur, et impingentia in aliquod solidum, iterum
revertuntur. Recordatus est dominus. In effectu, vel ad modum
recordantis se habuit. Et adduxit spiritum, idest ventum, scilicet
ad dessiccandum et reducendum aquas. Et prohibitae sunt pluviae. Sed
nunquid non ante cessaverunt, scilicet post quadraginta dies? Potest
dici, quod licet cessassent, nihilominus semper erat tempus
pluviosum, seu dispositum ad pluviam. Nec ante fuit tempus firmatum
ad serenitatem. Vel et prohibitae sunt pluviae, id est, defluxus
aquarum, quae ex priori pluvia promanarant. Euntes, idest recedentes
a terra, et redeuntes, scilicet ad loca, unde venerant. Quaedam
enim redibant sursum, rarefactae in vaporem aerum: quaedam vero ad
sinus maris, vel ad intima terrae. Emisit corvum, scilicet ad
probandum, si terra esset desiccata. Quod forte ex hoc per corvum
poterat conjici, si non madidus rediret: aut si aliquid desiccatum
reportaret. Qui egrediebatur, et non revertebatur. Secundum
Hieronymum et Septuaginta dicitur: et egressus non rediit ad eum,
donec siccarentur aquae de terra. In Hebraeo vero dicitur: et
egressus est exiens et revertens, donec siccarentur aquae de terra.
Quod aliqui concordant, dicentes, quod corvus pro tanto non rediit,
quia circa arcam volitando redibat usque ad eam, et recedebat ab ea.
Et hoc est, quod in Hebraeo dicitur, exiens et revertens. Quae cum
non inveniret, ubi requiesceret pes ejus. Quod forte potest intelligi
de terra non montuosa. Vel licet arca tunc insedisset super montes,
adhuc tamen aliquantula aqua erat in tota superficie illorum montium.
Et aperiens Noe tectum arcae. Ex hoc patet, quod fenestra, de qua
praemissum est, non fuit in tecto arcae, saltem in suprema ejus
parte. Circa istam autem partem potest primo quaeri, quare Deus per
universale diluvium voluit tunc orbem judicare? Ad quod potest dici,
quod haec et similia Deus scit et potest multiformiter ordinare et
narrare: unde tam hic quam alibi sufficit nobis attendere congruitates
rationabiles hujusmodi operum. Primo ergo potest dari ratio
congruitatis per respectum ad peccata illius temporis, quae in se
habebant tria quasi in summa: scilicet sensibilem foeditatem, et
universalitatem, et obstinationis induratam firmitatem. Et ideo ad
purgandum tantam et universalem foeditatem, convenienter emissum est
universale diluvium aquarum. Contra vero gigantes superbos et
obstinatos congrue irruit impetus fluctuum subjugantium eos. Praeterea
sicut Adam a sua divina origine recedentem congruum fuit in suum
infimum redigi, scilicet in terram: sic resolutos in aquas immundi
humoris congruum fuit submergi in aquis. Et haec congruitas trahitur
in parte ex verbis b. Petri in fine secundae epistolae suae, ubi hoc
judicium aquae comparat ad extremum judicium, quod erit in igne.
Dicit enim, quod sicut caeli et terra erant prius facti de aqua, et
per aquam consistebant: sic mundus ille periit per inundationem aquae.
Terram autem dicit esse factam de aqua et per aquam, quia per humorem
aqueum stat conglutinata. Caelos vero vocat partem aeris aquosam usque
ad regionem nubium attingentem: quod patet, quia eosdem caelos per
ignem dicit esse dissolvendos. Secunda ratio sumitur per respectum ad
ultimum judicium, quod ut poenalissimum, rectum est, ut in igne
fiat. Ad imprimendum autem illius timorem et fidem, congruum fuit
aliquod grande judicium praemittendum in hac vita, praeexigente tamen
hoc gravitate culparum. Post ignem autem nullum elementum fuit ad hoc
convenientius quam aqua, quae se habet ad ignem, sicut frigidum ad
calidum, et sicut materiale ad formale, et sicut debile ad forte, tam
in puniendo, quam in purgando. Aqua vero purgat superficialiter,
ignis vero fortius et medullitus. Fuit autem conveniens, quod a
minoribus procedatur ad summa. Deinde prius praecessit Joannes
baptizans in saeculo aqua, quam veniret Christus baptizans in igne
spiritus sancti. Et prius implentur hydriae aqua literae, quam
convertantur in vinum spiritualis intelligentiae. Tertia ratio est,
per respectum ad statum ejus, qui per Baptismum totum veterem hominem
cum suis vitiis spiritualiter occidit et sepeliit, secundum apostolum
ad Romanos 6. Interiorem enim hominem regenerat, et renovat, et
salvat, quasi Noe in crucis arca. Quod quidem mysterium tangit b.
Petrus 1 Epist. cap. 3. Fuit enim valde decens, tantum Christi
sacramentum, et tantam renovationem orbis per aliquod solemne mundi
lavacrum seu diluvium quasi sensibiliter praeostendi. Quarta ratio est
per respectum ad omnia mysteria hic decenter praefigurata, sive sumatur
diluvium in bono, tamquam scilicet lavativum et salvativum: sive in
malo tamquam vitae extinctivum. Nam hic praesignantur omnia generalia
diluvia peccatorum, utpote idolatriae, ad execrationem Judaicae et
carnalium cupiditatum in fine Ecclesiae et consimilium. Praesignantur
etiam hic diluvia omnium generalium captivitatum, seu generalium
judiciorum usque ad ultimum. In bono autem hic praesignantur omnia
generalia diluvia gratiarum factarum et faciendarum universo orbi.
Movetur vero illius in Psalmo, dominus diluvium inhabitare facit, et
sedebit dominus rex in aeternum. Secundum enim Richardum de s.
Victore, tunc Deus in corde inhabitare facit diluvium, quando per
ebrietatem spiritualium gustuum tota vis funditus absorbetur; et tunc
in ea Deus non stat mobiliter, sed potius sedet in aeternum tamquam
rex. Nota autem, quod referendo simul ad bonum et ad malum, in sexto
centenario Noe, idest in sexta aetate humani generis inundavit
diluvium Judaeorum et Paganorum contra Christum et martyres ejus.
Et contra fuit tunc in Christo et Ecclesia diluvium gratiarum. In
apertione vero sexti signaculi similia expectamus, sicut patet ex
Apocalypsi. A tempore enim, quo filii Dei, clerici scilicet et
religiosi, videntes filias hominum, idest villas, et civitates, et
temporales divitias earum videntes, quod essent pulchrae, et quod de
facili generant multam et magnam prolem, acceperunt sibi pro libito
unde quaque; ex tunc orti sunt in Ecclesia gigantes in magnis et
mirabilibus supra se ambulantibus, qui potius videntur reges vel
marchiones, quam episcopi vel abbates; et hi sunt fortes vel potentes
a saeculo viri famosi; et ideo non mirum, si per eos erigatur imago
bestiae et statua Babylonis et terrena civitas dilatetur. Et
praecipue hoc timendum est, si filii evangelicae paupertatis praedictas
filias hominum amplectantur et ambiant, timendum est, ne ex eis
generent pseudochristos et prodigia magna. Moritur vero homo post
interfectionem quinque sensuum, dum in sexto, idest in depravatione
rationis fit diluvium culpae mortalis, juxta illud Christi ad
Samaritanam: quinque viros habuisti, et hic quem habes non est tuus
vir. E contra post plenam justificationem quinque sensuum quae fit per
vitam, intrat diluvium sapientiae et mentalis mundiciae, quasi in
sexto spiritualium contemplationum et gustuum experimentali sensu.
Rursus sicut circa finem quinti centenarii Noe inundavit malitia et
tandem poena ipsius, sic in fine quinti temporis ecclesiastici
inundavit cupiditas et impietas. Et ideo in sexta die synagoga et
idolatria perierunt exeunte de aquis Sylvestro quasi altero Noe. Et
in sexta apparitione ecclesiastici temporis est Babylon, idest
carnalis Ecclesia, submergenda in mare inundantium nationum, ut
coetus pauperum Christi de naufragio nudus evadat. Secundo potest
quaeri quare potius Deus voluit salvare Noe per hujusmodi arcam, quam
solo miraculo solius potentiae suae? Ad quod potest quintuplex
responsio dari. Prima est, ut in hoc daretur aliquis locus
providentiae, et meriti et cooperationis ipsius Noe, quia fabricando
tantam arcam et tanto tempore, et pro tali causa, probata est fides et
potentia ejus, et per hoc cooperatus est restitutioni salvationis
totius generis humani. Secunda est, ut manifesta operatione
fabricationis tantae arcae toti orbi aperte praedicaret futurum
diluvium, et sic quantum est ex se valde efficaciter compensaretur ad
reducendum totum orbem in Deum. Quot enim putas derisiones
incredulorum et giganteorum hominum pro hac re in centum annis
sustinuit? Quot etiam ad Deum traxit aspicientes tanti viri laborem,
sibique cooperantes, et ipsius de diluvio futuro praedicationem? Et
hinc est, quod Petrus in epistola sua dicit: tunc Christum in
spiritu praedicasse incredulis et in carcere carnis et carnalis plebis
conclusis. Tertia ratio est, ut modus salvandi conformetur modo
puniendi, et etiam modo communi, quo per navigia salvamur in mari.
Quarta est ostensio multiformitatis divinae potentiae et sapientiae in
diversis modis salvandi: quos secundum diversitatem temporum
diversimode cogitavit et fecit. Jam enim potentia creandi erat satis
ostensa in Adam: et in Enoch potentia transferendi seu rapiendi
hominem subito per varia mundi loca. Nunc vero pulchre ostensa est
potentia adductiva tot animalium ad manum Noe, et ordinativa eorum in
arca, tam quoad pabulum quam quoad quietum et domesticum statum et
consortium. Ostensa est etiam potentia mirae gubernationis arcae in
tanto diluvio, ut nec per contactum montium, arborum atque jumentorum
motum frangeretur: neque turbulenter concuteretur, aut pars arcae
suprema ad infima regyraretur seu reversaretur. Ostensa est hic etiam
potentia conservativa Noe et animalium in arca, cum nec minimum
respiraculum exterius prodiret ab arca, aut de foris intraret in eam:
et tamen potuit sufficere tantae multitudini animalium paucus aer
inclusus, cum aer exterior usque ad regionem nubium versus esset in
aquas: quia omnia haec divino fiebant miraculo. Quinta est
multiformitas mysteriorum hic optime praesignatorum. Nam per arcam
designatur moraliter mens sancta, quae ex lignis quadratis et politis
et a sua tortuositate complanatis, idest ex stabili quadratura virtutum
rectissimarum et politarum consistit. Et in hac tria sunt tecta:
quorum primum attingit supremum sensualitatis: secundum vero attingit
apicem rationis inferioris: tertium vero est in supremo vertice
rationis superioris. Primum est perfecta continentia seu moderantia:
secundum perfecta prudentia: tertium est tacita sapientia. In primo
et secundo proprie stant viri et uxores: in tertio vero animalia,
quamvis per quamdam mutuam communicationem sint infra et supra. Sunt
hic etiam non solum munda, sed et immunda; tum per humilem memoriam
peccatorum, tum per discretam conservationem naturae et potentiarum
nostrarum immundarum. Allegorice vero est ad praesens arca, primo
scilicet Ecclesia, in qua triplex est mansio sive tectum, scilicet
conjugatorum, continentium et virginum; vel incipientium, et
proficientium et perfectorum: vel secundum legem generalem omnis
hierarchiae, est ibi ordo inferiorum et mediorum et superiorum, utpote
activorum, contemplativorum et rectorum ex utroque commixtorum. Et
ideo in arca sunt viri et feminae, et gressibilia, et volatilia, et
reptilia, in infirmis active humiliter repentia. Interiora autem et
exteriora hujus arcae sunt fervido et indissolubili charitatis glutino
bituminata, ut a nullo fluctu inundantium tentationum possit irrumpi
aut penetrari. Secundo haec arca est religio sacra, et praecipue
religio evangelica habens tria principalia vota. Tertio est Scriptura
sacra, cujus prima mansio est lex nova, et spiritualis intelligentia
manans ab utraque. Quarta est doctorum praedicatio et doctrina
salutifera. Vel etiam est virgo beata, in qua Christus corporaliter
mansit: Christus inquam, totus mysticus (caput scilicet cum membris
sub tecto suae multiformis qualitatis, charitatis et gratiae)
spiritualiter conquiescit. Est etiam Christi crux vel Christi
humanitas beata et gloriosa: quorum pertractatio juxta modos praemissos
de facili patet. Notandum tamen, quod secundum Augustinum, 15 de
civitate Dei cap. 26, talis proportio mensurae datur arcae, qualis
est in corpore humano. Nam longitudo hominis quae est a vertice
capitis usque ad pedes, sexies tantum habet, quam latitudo quae est ab
uno latere usque ad aliud latus; et decies tantum quam quae est a
superficie dorsi usque ad superficiem ventris. Sicut autem latitudo
arcae significat charitatis dilationem quae pertingit usque ad jubilaeum
remissionis et gratiae et letitiae spiritus sancti: sic altitudo est
significativa actionis in Deum, quae Decalogum implet divinae legis,
et replicat per ternarium fidei, spei et charitatis. Longitudo et
perseverantia longanimis et finalis quae centenarium, idest perfectum
saeculum, incedit per ternarium, idest a principio bono per medium
bonum, in finem optimum, quasi a patre per filium in spiritum
sanctum. Nota etiam quod tectum arcae arctando semper adscendit et in
cubito consummatur, quia secundum Dionysium, Lib. de mystica
theologia, in principio ascensionum in Deum est theologia lata, quia
contemplatur Deum per omnium rerum negationem; et tanto plus
ascendit, quanto plus ad hujusmodi negationes arctatur, usque dum
veniat ad silentium, et superexcessum omnimodae negationis, per
caliginem nubis in Moyse designatae: quia et in illo superexcessu
attingitur summa Dei unitas et uniformitas: ideo hic a multo et infimo
proceditur et terminatur ad unum et summum. Per ostium vero ejus,
quod in latere est, secundum Augustinum, laterale vulnus Christi
significatur per quod intramus in ipsum: quia inde sacramenta manarunt
quibus credentes initiantur, idest sanctificantur. Generaliter autem
significat pietatem condescensivam et humilem: et ideo dicitur esse
deorsum, idest in inferiori parte lateris arcae. Per hanc enim
pietatem Ecclesia et quaecumque mens sancta exit ad proximum et intra
se recipit ipsum. Fenestra vero, idest contemplatio et cultus, est
in supremo et circa tectum, sicut sunt oculi in capite nostro. Post
hoc nota, quomodo mystice dies et menses diluvii hic narrantur. Nam
pluvia fuit quadraginta diebus. In quo secundum unum modum designatur
totum laboriosum tempus Ecclesiae vel hujus vitae. Hic est enim
numerus annorum et mansionum populi in deserto et jejunii Christi. In
tota autem hac vita non cessat pluvia tentationum, neque pluvia
gratiarum; ideo designat hic numerus tempus finalium tentationum.
Septimo autem mense requievit arca non in loco infimo, sed in montium
vertice, ad quem fuit per aquarum diluvium sublevata: quia Christus
et ejus mater per tribulationum diluvium ad caelestis regni solium
adscenderunt habentes sabbatum seu requiem post perfectionem suorum
operum et laborum senario pereuntium dierum et mensium praesignatam.
Ecclesia autem tam primitiva quam finalis per pressuram diluvii
adscendit ad contemplationis et evangelicae perfectionis apicem et
tandem ad caelestem sedem. Rursum hoc diluvium duravit per annum,
secundum Magistrum, et si menses essent lunares, tunc eadem die anno
revoluto egressus est Noe de arca, quo intravit in eam. Intravit
enim decima septima die secundi mensis, licet alia translatio habet
vigesimaseptima. Exivit autem vigesima octava die ejusdem mensis,
quia quota est luna hodie, si undecim dies addas anno lunari, complent
annum solarem. In quo designatur, quod post plenam resolutionem vitae
solaris, idest perfectae, fit circularis reditus ad primum
principium. Ulterius prima die decimi mensis apparuerunt cacumina
montium, et post quadraginta dies aperta arcae fenestra emittitur primo
corvus, qui ad arcam plane non revertitur; et tunc emittitur columba
trina emissione. In prima rediit, quia non invenit requiem pes suus.
In secunda adfert ramum olivae. In tertia evolat in aeternum:
tuncque subditur, quod decimo anno Noe prima die mensis primi
imminutae sunt aquae, et aperto tecto arcae, vidit Noe terram esse
exsiccatam: licet mense secundo hoc plenius factum esse legatur,
scilicet quadragesimo septimo die ab initio primi mensis praefati. In
initio enim legis per mensem decimum propter praeceptorum Decalogum
designatae apparuerunt prima elementa divini cultus et prima seminaria
fidei. Et post ejus laboriosum decursum, seu post quadraginta
generationes a Jacob usque ad Christum, reperta est fenestra sacrae
Scripturae, quando in die resurrectionis Christus discipulis suis
aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas. Tunc enim quasi per
fenestram in alto positam emissi sunt duo status Ecclesiae, designati
in Petro et Joanne. Primus est activus et clericalis et austerae
vitae, interpretatus est quasi corvus, qui quantum ad electos est per
mortificationem niger et per martyrium in aquis diluvii passionum et
tentationum. Quantum vero ad ejusdem status imperfectos et reprobos
corvus non rediit a negotiis corporalibus et saecularibus quasi ab aquis
et cadaveribus. Habent tamen vocem praesumptione inflatam et vitam per
saecularia et carnalia denigratam: et ideo oportet post hunc emitti
columbam, idest statum gratiosum et simplicem contemplativorum in amore
et partu spiritalis amoris instar columbae multum foecundatum. Si
autem vis multiformiter speculari mysteria columbae et corvi, scito
quod Judaicus populus se habuit ad Christi Ecclesiam, sicut corvus
ad columbam: unde ille sicut corvus in carnis ceremoniis et sacrificiis
versabatur. Rursus clerus Graecorum a carnali conjugio non recedens
fuit corvus, Latinus vero pro quanto recessit fuit columba. Rursus
in fine temporum ordo ecclesiasticus ad carnem seu pellem temporalem
inhians ipse est corvus. Qui vero illa omnia fugit, puro et columbino
pastu contentus, ramum olivae portat in rostro: pacem Christi et
gratiam annuntians toti orbi, columbae assimilatur. Loquutus est
autem dominus ad Noe, dicens: egredere et cetera. Habito de
exterminio primae generationis facto per diluvium, hic subditur de
reparatione ejusdem. Narrantur autem hic septem per ordinem. Primo
scilicet egressus de arca cum Dei imperio ad propagandum. Secundo
sacrificii cultus Deo acceptus cum Dei promisso ad simile judicium de
cetero non fiendum, ibi, aedificavit autem Noe. Tertio hominis ad
propagandum et universis dominandum benedictiva a Deo reconfirmatio,
cum speciali concessione carnium et piscium, ibi, benedixitque Deus
Noe. Quarto Dei cum homine de cetero per diluvium non delendo
specialis pactio et confoederatio, ibi, hoc quoque dixit dominus ad
Noe. Quinto pro praedicto foedere signi mystici donatio, ibi,
dixitque Deus, hic est signum foederis. Sexto breviter et in summa
de diffusione totius humani generis facta a tribus filiis Noe; et
specialiter quomodo Chanaan est natus de altero eorum, scilicet de
Cham: et narratur simplicitas vitae Noe, ut derisa a Cham, sed
honorata a Sem et Japhet, ibi, igitur filii Noe erant. Septimo
narratur prophetica benedictio duorum honorantium, et maledictio
dehonorantis patrem, ibi, evigilans autem Noe. Et post breviter
subditur summa omnium annorum Noe. Dicit igitur: sed omnia animantia
egressa sunt de arca Noe. Augustinus, 16 de civitate Dei, cap.
7, quaerit quomodo animalia quae ex sola commixtione nascuntur, ad
insulas vel ultra maria magna transierint. Et respondet, quod possunt
credi ad insulas proximas natando transisse: ad longinquiores vero
portata fuisse per homines. Vel Dei jussu vel ministerio Angelorum
hoc factum fuit. Odoratusque est dominus odorem suavitatis. Absit
cogitatio, quod Deus fuerit sensualiter delectatus in sensibili odore
holocaustorum illorum: sed Scriptura sic loquitur ad fortius
exprimendum, quod Deus spiritalem virtutem sacrificii Christi in
illis, sicut in signis sacramentaliter contentam vehementer
acceptabat. Et ait ad eum. Nequaquam ultra maledicam terrae,
scilicet per immissionem universalis diluvii. Non enim intendit alia
judicia postmodum subsecuta vel subsecutura per hoc excludere. Nota
autem quod in eo, quod hoc subdit immediate post illud, odoratus,
aperte innuit se istud promittere, non propter meritum Noe: sed
propter meritum Christi in fide et sacrificio Noe, sacramentaliter
contentum: sensus enim et etc. quasi diceret: tanta est infirmitas
corruptionis humanae quod multa sunt sibi toleranda. Et nota quod duas
caussas veniae seu venialitatis et remissibilitatis peccatorum nostrorum
hic docet. Prima quidem est ex Dei et Christi hominis et sanctorum
suorum bonitate. Secunda est ex humana infirmitate, cunctis diebus
terrae sementis et messis etc. non requiescent, idest non cessabunt.
Quasi diceret, omni tempore durabit debita alternatio dierum et
noctium, et aestatis et hyemis, seu quatuor temporum anni, ac
frigoris et aestus sive caloris, idest quatuor qualitatum elementalium
in quibus illae duae praedominantur, et messium seminum sive
seminationum, quasi diceret: cursus mundi hominum conservationi
expediens a me de cetero continuabitur. Dicit autem, cunctis diebus
terrae. Et infra dicit, signum foederis dari in generationes
sempiternas. Non quod cursus hujus vitae sit aeternaliter duraturus;
sed est hic intelligendum juxta quadruplicem modum tangendum infra
tertiodecimo super illo verbo: omnem terram quam conspicis tibi dabo et
semini tuo usque in sempiternum. Et nota quod ab ultimo binario,
scilicet semente et messe, procedit ad duo media quae ad immutationem
aeris magis spectant et terminantur in primum et supremum, scilicet in
noctem et diem cujus immediata causalitas est in sole. Sed forte
quaeretur, quare repromittit hoc potius respectu diluvii quam cujusvis
judicii particularis? Ad hoc dicendum, quod consuetudo est Dei unum
et idem universale judicium non reiterare. Et hoc triplici ex caussa,
quantum occurrit ad praesens. Prima est propter varietatem
peccatorum. Sicut enim minori culpae minor poena debetur et majori
major: sic diversis generibus criminum diversa genera suppliciorum
congrue correspondent. Alia enim debentur peccatis carnalibus, alia
spiritualibus: et alia his qui in lege naturae peccaverunt et alia
contemptoribus legis et contemptoribus gratiae Christi. Secunda est
ad ostendendum efficaciam meriti sanctorum patrum et tandem Christi
meriti: decens enim est, ut sanctis, qui patienter portaverunt et
triumphaliter transierunt aliqua summa et universalia tentamenta et
judicia, detur hoc privilegium, scilicet quod a modo super eorum genus
et posteros tale judicium non contingat. Et in his figuratur
privilegium meriti Christi, per quod sic sumus in aeternum salvandi,
quod in salvatis ab eo nullum sit judicium postea successurum. Tertia
est, quia multiformitas judiciorum et operum sub decenti ordine
introducta, multum nobilitat ordinem universi, et multum magnificat
multiformitatem sapientiae et potentiae Dei.
|
|