CAPUT 9

Benedixit Deus Noe. Et terror vester et tremor sit super cuncta animalia. Istud videtur dicere assecurative, ne scilicet formident quod Deus non operetur eis ad dominandum animalibus et ceteris prout expedit statui hujus vitae. Videtur etiam subdi de animalibus edendis. Omnes pisces marini manui vestrae traditi sunt, et omne quod movetur, idest omne animal, erit vobis in cibum. Ex hoc patet quod prius non erant eis in cibum, nec pisces prius erant traditi et concessi homini ad esum; alias frustra hoc hic apposuisset. Creditur autem hoc esse factum primo et principaliter propter deteriorationem terrae nascentium factam per diluvium: secundo ex condescensione; Deus enim per lapsum et descensum temporum condescendens hominibus concedit plura quae in primis temporibus inhibuit. Unde statum paupertatis apostolicae in communi non compulit servari in Ecclesiis et monasteriis, quibus opulentiam temporalium et propter infirmitatem status indulsit. Et certe majoris perfectionis erat a carnibus et piscibus abstinere: tum quia per hoc minuebatur carnale incitamentum et delectamentum, quod ex esu istorum provenit: tum quia illud erat argumentum quoddam humanioris cujusdam impietatis et pietatis. Nam animalia propter esum suum occidere, quamdam videtur sapere crudelitatem. Ex hac tamen concessione subsecutum est multiplex mysterium. Primum scilicet quod animalis vita occisa et tandem homini incorporata ascendit per hoc ad dignitatem rationalem. Secundo quod animalis homo animalia edit et sapit et animaliter vivit. Tertio quod animalitas nostra erat post baptismale diluvium et multo magis post finale judicium Christo et apostolis incorporanda. Unde gentiles, qui prius erant velut bestiae, sunt per crucem Christi spiritaliter occisi, sunt et Christi Ecclesiae incorporati, juxta illud quod, actuum 10, dictum est Petro: surge Petre, occide et manduca et cetera. Quasi olera virentia tradidi vobis omnia, scilicet animalia; liceat vobis ea comedere, sicut licet comedere olera. Sed quomodo dicit omnia? Numquid licuit eis comedere animalia venenosa et mortifera? Aut quaedam abominabilia, ut sunt vermes, aut muscae aut ranae? Dicendum, quod subintelligendum est, omnia nostro esui utilia et congruentia; quia nec etiam olera aut quaecumque alia sunt nobis nisi sub hoc modo concessa. Excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Idest non comedetis animal suffocatum, in quo dum moritur et post mortem sanguis ejus remanet. Et pro hujus ratione subdit: sanguinem enim, scilicet esum, animarum vestrarum, idest in quo fundantur animae vestrae seu vitae vestrae, requiram, scilicet per vindictam, de manu cunctarum bestiarum, idest bestialium hominum, qui nulla ratione ducti, sed sola bestiali ferocitate homines occidunt. Et de manu hominis, qui scilicet in occidendo aliqua ratione quasi homo rationalis moveri videtur. Deinde quasi expositive subdit: de manu viri, idest fortis sive potentis, et quasi in hoc strenui sive virilis, et de manu fratris cujuscumque secundum carnem propinqui quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius, idest morte punietur, scilicet vel in hac vita, vel in altera, nisi (supple) per mortem poenitentiae satisfecerit. Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Quasi diceret: non debet homo tractari sicut animalia bruta, sed potius pie et reverenter tamquam factus ad imaginem, ac per consequens ad aeternam societatem Dei. Et nota quod in hac ratione aperte ostendit, quod contra naturalem dignitatem imaginis Dei est quod moriatur; et ita est quod mors humana est contra rectitudinem primi ordinis naturalis. Sed quare prohibuit esum animalis suffocati seu mortui cum sanguine suo? Aut quid facit ad hoc ratio quae subditur, scilicet de sanguine hominis non effundendo? Praecipue cum huic potius conformetur occisio animalium per effusionem sui sanguinis facta, quam quando fit absque effusione, sicut est in suffocatis? Quomodo etiam creditur quod de manu bestiarum requiret Deus sanguinem hominis effusum ab eis, cum a bestiis, secundum literam proprie sumptis, non debeat requiri? Ad primum triplex ratio potest dari. Prima est ut doceat cibos et modos edendi abominabiles evitare. Carnes enim quibus sanguis coagulatus et mortuus est commixtus, sunt communiter abominabiles: et forte minus sanae, quia non est facta ex eis grossarum fumositatum evaporatio debita. Secunda est ad magis elongandum homines ab omni crudeli effusione sanguinis et voracitate, quae generat et includit quemdam bestialem appetitum sanguinis et quamdam brutalem rabiem in vorando: et hanc rationem videtur Deus hic ponere. Effundere autem sanguinem animalis hac sola caussa ut carnibus primum a sanguine emundatis, postmodum cum maturitate debita illae comedantur, non sonat crudelitatem, sed humanam medicinam et sobrietatem. Tertia est mystica: hoc enim praeceptum aliquo modo fuit caeremoniale, unde in Levitico inter caeremonialia reputatur. Si enim sanguis designet corruptum amorem, constat nihil cum eo edendum: si vero designet sanctum amorem in quo est sedes spiritalis vitae, tunc non est edendus ut commixtus cum carne, idest cum carnali opere vel affectu sanguinis morticinorum. Et potius designat corruptum amorem quam sanctum. Dicunt autem aliqui quod ubi nos habemus, de manu cunctarum bestiarum, in Hebraeis est: de manu omnis viventis. Et ne de omnibus hoc simpliciter intelligatur, subdit expositive, idest de manu hominis. Vel potest secundo dici quod ad quamdam exaggerationem homicidii et poenae ejus dixit hoc de bestiis a quibus pro tanto humanum sanguinem requirit, pro quanto propter hoc bestias homini nocivas vult et facit interfici; propter hoc enim licitum et etiam debitum est occidere eas. Bestia etiam quae jam hominem de facto occidit, etiam in horrorem talis facti interficienda est et ut homines ab homicidio fortius deterreantur. Tertio potest dici secundum modum supra jam expositum, quod scilicet bestia sumatur hic pro homine furore bestiali moto ad occidendum. Ecce ego statuam pactum meum vobiscum. Nota quod a Noe et ultra legitur Deus pactum cum homine fecisse, in signum quod post primi hominis lapsum et post carnalis concupiscentiae lubricum, et post mortis sibi debitae diluvium non habemus spem aut societatem cum Deo, nisi per specialis reconciliationis pactum. Significatur etiam per hoc, quod Deus specialibus modis foederatur cum suis electis post quaelibet generalia judicia: quia tunc fundat et initiat novos status; et ideo oportet tunc fieri nova et specialia pacta pro toto tempore illius status. Et ad omnem animam viventem quae est vobiscum. Nota quod Deus non facit pacta ad animalia in seipsis, aut propter seipsa, sed solum in hominibus et propter homines. Unde cum Noe facit pactum de conservatione animalium pro quanto hoc erat utile homini. Dicitur tamen sic ut magis congruat mysteriis: quia in Noe et filiis ejus designantur magis intelligentes: in animalibus vero simpliciores qui a doctioribus erudiuntur. Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. Quidam dicunt quod ad literam arcum solaris refulgentiae in nubibus generatum dedit Deus pro signo diluvii non venturi. Et dicunt quod ante diluvium non fuerant nubes nec pluviae, ac per consequens neque talis arcus. Quandocumque autem arcus apparet, signum est parvae et temperatae rorationis; quia arcus iste non generatur in nube, nisi solum quando ex ea manat subtile et parvum stillicidium, et quando e contra sol refulget: quod non potest fieri quando totus aer est nubibus densis et pluviis magnis opertus. Hinc etiam (ut dicunt) arcus hic est signum non cito venturi judicii ultimi per universalem conflagrationem ignium fiendi; quia dispositio ad illam est aeris vehemens siccitas et adustio, cujus oppositum arcus iste designat, quia non fit in nube sicca nec tempore sicco, sed in nube aquosa et tempore aliquantulum pluvioso. Sed contra istos est primo, quia non est certum nec verisimile quod ante diluvium non fuerunt nubes nec pluvia, nec talis arcus. Numquid enim terra promissionis et multae aliae terrae non egebant pluviis irrigari et foecundari et contra aestum nimium plerumque refrigerari? Numquid etiam per calorem solis non elevabantur tunc vapores ex terra et aqua, sicut et nunc? Quod si sic fiebat, utique nubes erant. Secundo, quia licet arcus iste exigat pluviam temperatam, non propter hoc est sufficiens signum seu argumentum quod Deus non deleat mundum per diluvium aquae vel ignis, cum Dei potentia vel actio non dependeat ab actione aeris vel nubium; quin potius talia indicia facit et facturus est, quo minus hoc ab omnibus communiter aestimetur. Tertio, quia tale signum est naturale potius quam specialis gratiae sive pacti. Hic autem Deus ponit illud pro signo specialis foederis sui ad Noe et ad stirpem ejus. Quarto, quia talis arcus non dicit aliquam rationem amoris vel meriti, propter quam debeat Deus recordari foederis sui. Hic autem dicitur a Deo quod cum viderit arcum suum, recordabitur foederis sempiterni quod pepigit cum omni carne et cum omni vivente. Dicendum igitur quod Deus sicut et in ceteris mysteriis, sumpta figurali similitudine ex arcu nubium naturaliter temperiem exigente et designante voluit occulte significare formale et principale exemplar et signum inviolabilis firmitatis foederis sui ad genus humanum, saltem quo ad electos. Hoc autem est radicaliter immensa Dei bonitas ad genus humanum: expressive autem infallibilis veritas suarum promissionum tam scriptarum quam inspiratarum aut voce sensibili promulgatarum: promeritorie vero est charitas et passio Christi hominis, ac deinde charitas sanctorum patrum. In quolibet enim horum instar arcus caelestis inveniuntur scilicet septem. Temperamentum refrigerii, irroratio suavis stillicidii, dilatatio amplexus, refulgentia solaris radii, gratiositas aspectus, venusta emissio jaculi amorosi, serena profunditas perspicui nubilosi. Licet autem Deus a nullo objecto causaliter moveatur, nihilominus in horum visione quam habet non de novo, sed ab aeterno, recordatur Deus foederis, quod ex mera gratia pepigit cum electis. Et nota quod, licet Dei charitas et solaris veritas sunt sicut arcus pro quanto ad infima nostra arcualiter se aperiunt et expandunt: et serena profunditas Dei ac nubes sit et chorda in qua manet arcus iste: nihilominus ut solis ad nubem et arcum distinctio fiat, arcus iste est aeternae charitatis et veritatis a patre genitae radiosa expressio posita primo in nubibus, idest in profundis eloquiis divinorum testamentorum, seu divinarum promissionum vel Scripturarum: et simul cum hoc in caelicis et profundis cordibus patriarcharum et prophetarum, ac tertio in humanitate Christi, tam per personalem unionem, quam per singularem illius animae irradiationem et inebriationem: et simul cum hoc positus est iste in utero virginis, et postea ibi tam cor quam brachia ad nos instar arcus expandit. Sexto in mentibus apostolicis per fidem semper fervidam et praedicationem. Septimo in mente et carne apparuit in pactum et testimonium futurorum. Erant igitur filii Noe. Hic de filiis ejus mentionem facit, de Chanaam filio Cham, et benedictione Sem et Japhet, de qua et mox agere intendit. Tres isti sunt filii Noe, et ab his disseminatum est totum genus humanum. Ex hoc loco, et etiam ex praecedentibus, aperte patet quod hi soli tres viri cum Noe remanserunt post diluvium, et quod postea Noe non habuit aliam prolem. Ex quibus duo satis miranda occurrunt. Primum est quomodo in sexcentis annis Noe ante diluvium et trecentis annis filiorum suorum nullus ex eis natus sit praeter hos tres; aut si plures ex eis nati sunt, quomodo salvati non sunt in arca. Secundum est quomodo in trecentis quinquaginta annis Noe post diluvium nullus ex eo natus est. Ad hoc ergo potest dici, quod sive ante diluvium plures ex eis nati fuerint, sive non, Deus tamen noluit in arca plures salvari quam Noe cum tribus filiis ejus, humanum genus repropagaturus. Et hoc primo propter mysterium Trinitatis in unitate firmatae. Secundo propter majorem nexum unitatis generationum sequentium. Tertio in commendationem divinae potentiae et ordinis suae sapientiae, in eo quod ex paucis seminibus et radicibus multas messes facit mirabili ordine pullulare. Credendum est tamen quod si Noe ante diluvium aliam prolem habuit, quod vel suae sanctitati non adhaeserint, vel ante diluvium obierint, aut quod submersio eorum per diluvium fuerit eis ad purgationem delictorum suorum, sicut et aliis tunc poenitentibus et ad cor redeuntibus creditur in purgationem fuisse. Coepitque vir agricola etc. et plantavit vineam. Secundum Magistrum in historiis naturales labruscas transplantando et excolendo ad usum vineae reduxit. Nihil tamen est inconveniens si dicatur quod bonas vites invenit et collegit, et vineam inde fecit. Bibensque vinum inebriatus est. Ignorans, scilicet, vim ejus propter debilitatem sui capitis respectu fortitudinis vini, quod utique facilius nocet homini insueto et inexperto. An autem tunc coepit usus vini, ita quod ante diluvium non biberent homines nisi aquam, non potest plane argui ex hoc loco. Isidorus tamen Etymologiarum libro decimoseptimo dicit: vitis plantationem primus Noe instituit rudi adhuc saeculo. Et secundum hoc videtur quod ante diluvium non biberint homines saltem ex vinea culta. Nota quod Scriptura multis factis et accidentibus Noe, hoc unum quod in se fuit modicum nulliusque virtutis significanter enarrat, tum propter memorabile factum filiorum ex hoc subsecutum, tum etiam propter magnum mysterium quod hic spiritus Moysi vidit, tum etiam ut doceat quod etiam sanctis viris plerumque ita humana et infirma contingunt: tum etiam ut in hoc ipso innuat quod talia plerumque contingunt et contingere possunt absque peccato, tamquam non subjecta providentiae nostrae, et potius acta in nobis quam facta a nobis. Mysterium autem hujus sancti sumptum in bono fuit, primo in figuram summi patriarchae Christi, quia nimia charitate suae vineae, idest Ecclesiae suae quam plantavit inebriatus, non erubuit pro nobis in cruce, et hoc in tabernaculo suo, idest in medio populi sui, pati. Secundo figurat excessivos fervores sanctorum, qui pro Christo et Ecclesia nuditates et confusiones multimodas portaverunt, et portati sunt, instar David, qui coram ancillis suis nudatus est et quasi unus de scurris: unde et a Michol uxore sua derisus est sicut Christus a synagoga. Tertio significat apertionem Scripturarum quae fit per excessum charitatis et per ebrietatem spiritus, ex qua Christi nuda veritas absque tegumento figuralium illucescit, quam tamen invidi et haeretici sicut canes dilacerant et derident. Sumptum vero in malo designat quod plantatio seu aggregatio delectabilium et carnalium fomentorum generant insaniam abominandorum excessuum, seu comessationum et ebrietatum, ad quam sequitur nudatio femorum, idest turpitudo luxuriae; et licet hoc de se sit derisibile, non est tamen filiorum derisorie revelare turpitudinem patris sui. Cum didicisset quod fecit ei filius suus, scilicet a duobus aliis filiis sibi hoc referentibus. Sed numquid haec relatio fuit detractoria et Noe ad iram provocatoria, et per consequens perversa? Dicendum quod malum subditi potest licite referri praelato, ut tamquam pater increpet et corrigat illud; et praecipue si est talis de quo omnino sit praesumendum quod non provocetur impie contra peccantem, sicut de Noe sanctissimo et naturali patre ipsius Cham erat utique praesumendum. Dato etiam quodam zelo detestationis tanti sceleris dixerint hoc patri, et viro sancto, bene potuit hoc fieri absque peccato. Ait: maledictus et cetera. Sed numquid maledicere non est peccatum ex peccato irae caussatum, cum apostolus prioris Corinthiorum sexto dicat, quod maledici regnum Dei non possidebunt? Dicendum quod sancti in Scripturis dicuntur maledicere, non quasi malum optantes, sed quasi prophetice futura mala praedicentes. Unde hic non debet suppleri, maledictus sit, sed maledictus est vel erit: unde nec subdit, servus sit, sed servus erit. Si tamen dicatur quod haec sit quasi ex voto optantis, hoc fit solum ex zelo divinae justitiae, quam tunc promeritus fuerat. Nec ex hoc est facile ab infirmis trahendum exemplum; quia quod zelo justitiae se facere putarent, facerent saepius ex livore vindictae et irae. Filius suus minor, scilicet Cham. Qui minor dicitur vel solum respectu Sem et Japhet, scilicet si fuerit tertio genitus: vel dicitur minor valore et dignitate. Et nota quod iste merito maledictus est a patre. Praetermisso enim quod proprium patrem derisit, stupendum est quod patrem tantae aetatis, tantaeque sanctitatis, quem ita familiarem Deo probaverit, et in quo solo Deus omnia servaverat et restauraverat, sic potuit deridere: et praecipue cum ille homo esset jam sexcentenarius, et qui cum solis septem de diluvio salvatus erat, et maxime circa activum principium partis generativae, de qua immediate se noverat propagatum. Unde patet quod hoc esse non potuit nisi prius a sodalitate virtutis, et a reverentia divinorum vehementer decidisset; propter quod merito hic scribitur tamquam valde stupendum. Et fortasse ex magna mentis praesumptione patris simplicitatem et casum ejus superbe contempsit; et in cumulum sui contemptus hoc fit pejus, quod rem occultam caeteris detractorie et derisorie propalavit. Maledictus Chanaan. Qui jam post diluvium ex Cham erat natus. Sed quare Noe huic primum maledicit, et non potius patri ejus qui eum deriserat? Dicendum quod hoc facit, quia in spiritu vidit gentem Chananaeorum ex hoc Chanaan generandam, esse singulariter a Deo maledicendam et exterminandam et subjugandam per Judaeos, qui fuerunt de genere Sem: et etiam ante per Assyrios qui de Sem sunt orti, et tandem per Romanos qui de Japhet fuerunt. Moyses autem videtur hic, quantum ad literam, praecipue dicere, quia subjugandi erant a Judaeis; in cujus signum est quod ceteri filii Cham, de quibus infra dicitur, non maledicuntur: sed solus Chanaan. Potest etiam secundo dici quod plus fuit hoc quam maledicere patrem solum; quia perinde est ac si diceret: tu et tua generatio estis maledicti a Deo. Fuit enim decens quod sicut malum filium se fecerat, sic filios malos et maledictos haberet. Servus servorum erit fratribus suis. Inter omnes servos erit vilissimus, et summae servituti subjectus, quasi serviens servis fratrum suorum. Dicitur enim servus servorum, sicut flos florum, et Deus deorum. Nota quod servitus legis hujusmodi in poenam propter peccatum est primitus introducta. Licet enim in omni hierarchia sit dare superiores et inferiores secundum Dionysium, non tamen servos. Servitus enim proprie sumpta, est quid poenale; nam libertas ei opposita, est quid naturaliter desideratum. Habet autem tria in se notabiliter poenalia. Primum respectu animae et spiritualium, quia servus non habet liberam facultatem transferendi se ad utiliora animae suae sine licentia domini sui. Secundum est respectu corporis et temporalium; quia nec in corpore nec in rebus habet liberum dominium, etiam respectu utilium sibi aut necessariorum. Tertium est quia potest a dominis compelli ad multas angarias et labores, et etiam potest vendi quasi jumentum. Dictus est autem servus a servando, quia victis hostibus capti ex eis servantur ad vitam; sic tamen quod modo praedicto essent subjecti servatoribus suis. Et hac ratione secundum jura gentium servitus processit, quia justo bello capti et juste occidendi gratisque ad vitam servati, juste potuerunt servitutis poena ligari. Benedictus dominus Deus Sem. Hoc dicit quia unius Dei cultus in sola stirpe Sem tempore Abrahae remansit. Sit Chanaan servus ejus. Non dicit hoc pro persona Chanaan, sed pro populo Chananaeorum, qui nascitur ex ipso. Dilatet Deus Japhet. Alludit nomini, quia Japhet latitudo interpretatur, quia in nationibus dilatatus est, nam secundum Hieronymum, populus gentium ex ipso est ortus. Et habitet in tabernaculis Sem. Idest populus ejus civiliter commoretur sub regno seu imperio filiorum Sem, quod proprie impletum est in regno Assyriorum et Chaldaeorum; sed tandem verius in regno Christi qui fuit de Sem, sub quo et in quo omnes gentes per fidem manserunt. Sitque Chanaan servus ejus. Hoc impletum est in parte imperii Graecorum et imperii Romanorum. Sed forte quaeret aliquis. Quid ponderis haec maledictio? Nam quo ad culpam non fuit minus malum, imo pejus, quod filii Sem in regno idolatriae super filios Cham regnaverunt, quam quod filii Cham eis in hoc subjecti fuerunt. Rursum cum omnia moriantur, quae prosperitas fuit Judaeis plus quam filiis Cham, in hoc quod illis de terra promissionis expulsis in ea temporaliter regnaverunt: cum per mortem inde exierint, sicut et illi, et etiam per consimilia bella sunt etiam inde expulsi? Ulterius quae benedictio fuit filiis Japhet, quod imperio filiorum Sem idolatrantium cohabitaverint? Dicendum quod hic et ubique in toto testamento est regulariter observandum quod in temporalibus benedictionibus et promissionibus ac maledictionibus et comminationibus subintelligantur aeterna bona et aeterna mala. Itaque in talibus intelliguntur temporalia bona vel mala illis in locis contenta, vel eisdem aliquid melius vel pejus. Et ideo pro certo est tenendum quod Noe plus intendit hic prophetare de aeternis et spiritualibus bonis et malis quam de transitoriis et terrenis. Et hinc est quod in hujusmodi semper prophetatur de complendis sub Christo. In Cham enim intelliguntur omnes reprobi, quorum generatio, velit nolit, servit electis, sive exercendo eorum patientiam ceterasque virtutes, sive quia eorum malitiae virtus sanctorum praedominatur, et post hanc vitam illam potentissime et aeternaliter conculcabit. Nota pro mysteriis, quod Cham designat Judaeos et haereticos, et universaliter omnes derisores Christi et sanctorum et sapientiae Dei. Per Sem vero et Japhet designantur fides et charitas et omnes habentes eas. Vel conversi Judaei, per Sem, et conversi de gentibus, per Japhet, quia pallium, idest immensitatem majestatis et charitatis, et maturitatis et honestatis Christi imposuerunt humeris suis, se totos scilicet ei subjicientes, et per obedientiam eam portantes, et incedentes retrorsum, idest non redeuntes in eam partem quae est ante faciem, sed in eam quae est post tergum, qui motus retrocessivus vocatur, non viderunt, sed operuerunt verenda patris sui, id est carnali aut curioso et contemptivo aspectu non aspexerunt Christi humilia et infirma: sed potius sicut omnino superexcedentia intellectum eorum operiunt illa pallio divinae majestatis, id est, reverendo ea tamquam divinissima, et tamquam divina majestate assumpta. Per cujus contrarium Judaei et haeretici in se et sua prole sunt maledicti, et aeternae servituti apostolorum et fidelium addicti. Augustinus vero, decimo sexto de civitate Dei, cap. 2, ponit hic mysteria quoad quaedam, dicens, quod quodammodo in passione Christi id factum est. Nam pro nobis eam factam honoramus, et Judaeorum facinus aversamur. Vestimentum signat sacramentum, dorsa, memoriam praeteritorum, quia passionem Christi vestimento sacramentorum honorabiliter tegimus, quam post tergum portamus, quia ipsius tamquam jam praeteritae memoriam celebramus. Dicit etiam quod reprobi solo sono vocis eam foris annunciant, et non intelligunt, intelligentia scilicet affectuali. Probi autem intus in corde honorant infirmum et stultum Dei, quia fortius et sapientius est hominibus. Et hujus figura est quod Cham exiens hoc annuntiaverit foris. Sem vero et Japhet ut hoc velarent, hoc est, honorarent, ingressi sunt, id est interius id egerunt. Nota etiam quod idem subdit ibi: a duobus filiis Noe benedictis usque ad Abraham de nullo justorum quod pie dominum colerent, nulla fit mentio, quamvis non sit credendum eos defuisse; sed si omnes commemorarentur, nimis longum fieret, et hoc esset magis historica diligentia, quam prophetica providentia. Spiritus itaque Dei per Moysen illa subsequitur, quibus non solum narrarentur praeterita, verum etiam praenuntientur futura, quae tamen pertineant ad civitatem Dei; eo quod quidquid hic dicitur de hominibus qui non sunt cives ejus, ad hoc dicit ut ex illa comparatione contraria vel proficiat vel emineat.