|
Intravit rex ut videret discumbentes. Ita scriptum est Matth. 23
capitulo, et lectum in dominicali. Secundum beatum Augustinum super
Gen. ad litteram Lib. 5 c. 3 sacra Scriptura sic loquitur ut
altitudine superbos irrideat, profunditate attentos terreat, veritate
magnos pascat, affabilitate parvulos invitat: ex quibus verbis tantum
habemus quod sacra Scriptura singulis se conformat; et ideo etiam
dicitur sapientiae 8, quod: attingit a fine usque ad finem fortiter,
et disponit omnia suaviter. Et istud est privilegium sacrae
Scripturae prae aliis scientiis quod ipsa una existens potest omnibus
satisfacere, singulis se conformare, cunctos de sibi necessariis
secundum ordinationes suorum statuum plenissime informare. Ratio autem
ejus est quia ipsa sola habet idem pro causa efficiente, subjectiva,
formali, exemplari, et pro causa finali; Deus enim est ejus
efficiens, ut prima veritas; subjectum, ut immensa entitas; causa
formalis exemplaris, ut idealis speciositas; finalis, ut summa
bonitas; et ideo cum unus efficiens sit illud verum quod est omnis veri
inclusivum, non est mirum si una existens singulorum intellectus
instruit; et quia ejus finis est illud bonum quod unum et simplex
existens, et omnis boni contentivum, non est mirum, si cunctorum
affectus allicit et reficit. Figuram valde opportunam habemus ad hoc
Sap. 7, de manna, ubi scribitur quod ille unus cibus omnibus se
conformavit, singulis satisfecit, quia cuilibet deserviebat
voluntati, et ad quod quilibet volebat. Ratio autem praemittitur,
quia habebat delectamentum omnis cibi et omnis saporis suavitatem.
Ecce quia unus cibus erat quodammodo omnis cibi, ideo unus existens
potuit omnibus satisfacere abundanter; habemus ergo probatum beati
Augustini auctoritate quod sacra Scriptura in hoc omnes alias
scientias excellit quod ipsa sola valet omnem affectum plenius
quietare, et omnem intellectum perfecte instruere sive illustrare: et
hoc est quod sacra apta videntur innuere verba proposita: intravit rex
et cetera.
|
|