|
In quibus quidem verbis taliter introductis nostra sacra theologia a
suis quatuor causis magnifice commendatur. Nam primo ostenditur ex
parte subjecti imperscrutabilis profunditatis cum dicitur: intravit.
Secundo, ex parte efficientis, infallibilis veritatis, cum additur:
rex, quia rex dicitur a regendo, vel dirigendo. Tertio, ex parte
causae formalis multiplicis utilitatis, cum amicitia (adjicitur):
videret. Et quarto, ex parte finis desiderabilis bonitatis, cum
ultimo verbo subjungitur: discumbentes. Primo igitur, cum dicit:
intravit, tunc ostenditur ex parte subjecti et causae; ubi advertendum
quod sicut est differentia inter lumen vel lucem per essentiam et inter
colorem, qui est quaedam lux participata vel incorporata, quia lux vel
lumen per se visum corporalem ingreditur, et se ipso vel per suam
essentiam cognoscitur; color autem, qui est quaedam lux participata,
per se ipsum visum vel oculum non intrat sed foris stat, et solum per
suam speciem visum ingreditur et per eum cognoscitur; sic consimilis
est differentia inter esse divinum, quod est esse per essentiam, et
esse causalitate, quod est esse participatum; quia solus Deus per
suam essentiam valet intellectus nostros ingredi, et ab eis sine medio
cognosci; et nulla creatura hoc potest, quia nulla earum potest menti
vel intellectui per se ipsam illabi; sed foris manens solum per suam
speciem potest intellectum ingredi ut ab eo cognoscatur. Ecce igitur
in nostra sacra scientia non est aliquod ens creatum, quod foris stat,
sed ens divinum, quod per se ipsum intellectum intrat: et istud
pulcherrime figuratum est, Exod. 33 capitulo, ubi scribitur quod
solus Moyses intravit tabernaculum foederis, et alii filii Israel
stabant remote extra, unusquisque in ostio papilionis suae. Quid per
Moysen legislatorem, qui interpretatur aquaticus, vel inventus in
aquis, accipimus nisi Christum, qui est dux et legifer noster, et
quem in solis aquis gratiarum, vel in solis aquis sapientiae salutaris
reperimus? Quid vero per tabernaculum pellibus caprinis et rubricatis
tectum accipimus nisi librum sacrae Scripturae, qui ad litteram ex
pellibus mortuorum animalium compaginatur? In hoc tabernaculo, idest
in hoc libro invenitur Cherubim, idest plenitudo scientiae quae ipsam
continet arcam cum manna, virga Aaron et tabulis, idest in eo
(trinum) instrumentum (testamentum) quomodo hic tres; scilicet
pater, cui attribuitur potentia, quae figuratur per virgam, et filius
cui attribuitur sapientia, quae figuratur per tabulas, et spiritus
sanctus cui attribuitur bonitas, quae figuratur per manna, sunt unum
in essentia, sicut haec tria includebantur in una arca. Istud etiam
tabernaculum, idest iste liber sacrae Scripturae continet:
candelabrum idest illuminantia intellectum; mensam propositionis,
idest reficientia affectum; altare: thimiamatis, idest devotiones
affectuum vel actuum, et: altare holocaustorum, idest castigationes
corporum. Hoc tabernaculum, idest, habet sacrae scientiae librum
solus Moyses: hoc est solus Christus intrat tamquam ejus proprium
subjectum; et ideo dicitur sapientiae 8, 16: intrans domum meam,
conquiescam cum illa, scilicet sapientia increata. Non enim habet
amaritudinem conversatio ejus, nec taedium convictus illius. Ecce
quando sapientia divina ingreditur domum intellectus, tunc conquiescit
affectus, et ideo taedio carebit utriusque actus; et hoc sit de
primo. Secundo, cum dicit: rex, ostendit ex parte efficientis; et
tunc ibi etiam animadvertendum quod aliter in via regitur vel dirigitur
cui ducatum praestat lumen lucernae vel ignis, et ille qui ducitur
lumine solis vel alterius luminaris caelestis; quia lumen lucernae non
potest terminum justum distantem ostendere, nec semper et colores ut in
veritate sunt demonstrare. Etiam contingit quod in tali lumine circa
conditiones et rerum et colorum frequenter erramus, et per consequens
saepius cespicamus. Sed e converso lumen caeli valet terminum
distantem ostendere, et res et colores ut in veritate sunt, visui
declarare. Unde etiam in tali lumine non sic erramus, neque
cespicamus. Nunc autem sic est quod rex noster, qui nos regit et
dirigit in via mandatorum Dei, qui est causa efficiens et auctor huius
scientiae, differt ab auctoribus et rectoribus aliarum scientiarum;
quia auctores aliarum scientiarum innituntur lumini naturalis rationis
quae non valet nobis finem supranaturalem ostendere, nec singula ut in
veritate sunt intellectui declarare. Et hinc etiam est quod tales
scientiae, quamvis contineant multa vera, inter illa etiam continent
aliqua falsa; nostra autem sacra scientia, quae innititur lumini
caelesti, et quod rex noster nos in ea regit et dirigit per quoddam
lumen supernaturale, ideo valet finem supernaturalem et singula
ordinantia ad Deum veraciter demonstrare, et nihil falsum potest
continere, secundum beatum Augustinum in fine secundi (libri) de
doctrina Christiana. Quidquid extra eam didicerimus, si noxium est,
in ea damnatur; si utile est, in ipsa invenitur. Figuram satis
pulchram habemus ad hoc, Matth. 5, ubi scribitur quod magi qui
erant mundi sapientes et philosophi, non ductu lucernae sed stellae
supernaturaliter factae venerunt in Betlehem, idest in domum panis,
et invenerunt panem Angelorum positum in praesepio quasi cibum
jumentorum: in quo datur intelligi quod solum per istam scientiam,
quae innititur lumini supernaturali, possumus duci in cognitionem
illius veritatis quae sola valet intellectum plene reficere et affectum
perfecte quietare. Tertio, cum dicit: ut videret, ostenditur ex
parte causae formalis esse multiplicis utilitatis; quia ista est forma
tractandi vel modus procedendi in nostra sacra Scriptura, quae nunc
sensu historico rudes instruit, nunc sensu allegorico devotos
accendit, nunc sensu tropologico mores corrigit, nunc sensu anagogico
desideria sensuum ducit, et sic ad omnem plagam videt et respicit. Et
secundum diversos sensus sic exponi est prae aliis scientiis sibi
speciale. Cujus ratio potest sumi ex parte Dei, ut est ejus causa
efficiens, et ut est ejus causa subjectiva. Nam quia causa efficiens
hujus scientiae est Deus, qui non solum est conditor vocum sed etiam
rerum, et ideo congruum est ut in sua scientia non solum voces
significent res, sed ipsae res significent alias res; causae autem
efficientes aliarum scientiarum fuerunt puri homines, qui solum fuerunt
vocum prolatores, non rerum conditores; et ideo in scientiis eorum
solum debet esse sensus simplex, non multiplex, quia solae voces
debent significare res, et non res ulterius alias res. Objectum etiam
sive subjectum hujus scientiae est illa lux vera quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum. Scitis autem quod aliter videtur lux
transiens per medium simplex et unum, et transiens per media
diaphanitatis, maxime si in medio minoris diaphanitatis, accidant ibi
multae fractiones. Primo enim modo videtur lux pura, et non
colorata; sed secundo modo colorata colore multiplici ut patet in
iride. Objicitur nostro visui sic lux divina considerata ut solum
transit per mentem subtilissimam beatorum spirituum (et per): eos
glorificatos videtur in sua puritate; et ideo in scientia eorum non est
multiplicitas sensuum quasi quorumdam colorum: sed quia in nostra
scientia, quae quodammodo subalternata scientiae illorum
subalternatur, haec lux consideratur non solum ut transiens subtile
medium beatorum spirituum eos glorificando, sed etiam ut transgrediens
mentem eorum nostram corporalem naturam attingendo et ut in tali medio
multipliciter scientia per multas passiones et immissiones nos
instruendo: hinc est quod haec eadem lux, quae in scientia beatorum in
sua puritate conspicitur, in nostra scientia sub multiplicitate sensuum
quasi sub quadam diversitate colorum nostro intellectui objicitur.
Nunc enim consideratur ut in via morum regulans quantum ad sensum
tropologicum; nunc ut per passionem suam Ecclesiam sibi desponsans
quantum ad sensum allegoricum; nunc ut beatos in caelo glorificans
quantum ad sensum anagogicum. Et sic idem qui a beatis simpliciter
conspicitur, secundum diversos sensus sacrae Scripturae nostro
intellectui diversimode objicitur; et hoc est quod dicitur Apocalypsis
4, quod in circuitu sedis erat iris similis visioni smaragdinae.
Iris est coloris multiplicis, sed smaragdus est coloris simplicis,
scilicet viridis coloris seipsum in excessu vectantis. Ecce igitur
ille etiam a nobis aspicitur in Scripturis sanctis. Sed qui sedet in
sede majestatis suae clare videtur a beatis: ille etiam a nobis
aspicitur in Scripturis sanctis. Sed illorum visio dicitur smaragdina
propter suam simplicitatem, et visus mentis recreationem; ista
iridalis propter sensuum multiplicitatem; nihilominus tantam habet cum
illa similitudinem propter objecti unitatem. Et haec sufficiant de
isto. Quarto cum dicit: discumbentes ostenditur ex parte finis esse
desiderabilis bonitatis homini. Discumbere proprie est conviventium,
secundum illud, accumbens dormit, discumbens fercula sumit. Modo
finis.
|
|