|
Omnes homines natura scire desiderant. Scire autem est effectus
demonstrationis; est enim demonstratio syllogismus apodicon, idest
faciens scire. Ad hoc autem quod tale desiderium naturale compleatur
in homine, necessaria est demonstratio: non enim potest esse
effectus, in quantum hujusmodi, sine causa. Et quia, ut dictum
est, demonstratio est syllogismus; ad cognoscendum eam, necesse est
praecognoscere syllogismum. Syllogismus autem cum sit quoddam totum
aggregatum ex partibus, cognosci non poterit partibus ignoratis. Ad
cognoscendum ergo syllogismum oportet primo cognoscere partes ejus.
Partium autem syllogismi quaedam sunt propinquae, ut propositiones et
conclusio quae omnes enuntiationes dicuntur: quaedam vero sunt
remotae, ut termini qui sunt partes enuntiationis; ideo ista oportet
tractare, scilicet de enuntiatione et de terminis, antequam de
syllogismo tractetur. Quilibet autem terminus, qui sine complexione
dicitur, significat substantiam, aut quantitatem, aut qualitatem,
aut aliquid aliorum praedicamentorum; et ideo antequam de enuntiatione
tractetur, oportet determinare de praedicamentis. Et quia
praedicamentum, ut hic sumitur, nihil aliud est quam ordinatio
praedicabilium in ordine praedicamentali; ideo ad cognoscendum
praedicamenta, oportet praecognoscere praedicabilia. Ad hoc ergo ut
perveniamus ad ipsum scire ab omnibus naturaliter desideratum, iste
debet esse ordo quem cum auxilio Dei tenebimus: ut primo tractetur de
quinque praedicabilibus: secundo, de decem praedicamentis: tertio,
de enuntiatione: quarto, de syllogismo simpliciter: quinto, de
syllogismo applicato ad materiam demonstrativam, seu de
demonstratione. De syllogismo vero applicato ad materiam probabilem,
qui pertinet ad partem logicae quae dialectica dicitur, de quo
tractatur in libro topicorum, et de syllogismo applicato ad materiam
sophisticam, qui opponitur syllogismo dialectico, de quo tractatur in
libro elenchorum, non intendo me ad praesens intromittere.
|
|