Caput 2

Genus, ut hic sumitur, est quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quid. Ad videndum autem particulas hujus descriptionis, sciendum est, quod genus dicitur praedicari de pluribus speciebus, seu dividitur in plures species. Et cum non sit unum re, sed solum secundum rationem, ideo non dividitur secundum rem. Et quia genus non est unum re; ideo partes subjectivae, seu species in quas dividitur, sunt realiter diversae et distinctae inter se: ideo oportet quod aliquod reale habeant in se, per quod reale una sit diversa ab alia. Ubi nota, quod una et eadem res per suam essentiam cum essentia alterius rei habet aliquam conformitatem seu convenientiam, et aliquam difformitatem realem: quae conformitas vel difformitas potest esse major vel minor per comparationem ad diversas res. Verbi gratia, Socrates per essentiam suam quae est ex hac anima et hoc corpore, conformatur Platoni, et huic equo, et huic plantae: Socrates enim per suam essentiam est rationalis, sensibilis et vivus: in omnibus his tribus est conformis Platoni: huic autem equo est conformis in duobus, scilicet in sensibili et in vivo, et in uno est difformis, quia in eo est realiter rationale, quod non est in hoc equo: huic vero plantae conformis est in uno, scilicet, in vivo. Quia vero intellectus noster ea quae in re sunt conjuncta potest distinguere, quando unum eorum non cadit in ratione alterius; et cum rationale in se consideratum non sit de ratione sensibilis, nec sensibile de ratione vivi, ideo ea in Socrate separatim accipit, ut dictum est, per respectum ad diversa. Quando ergo intellectus considerat in re illud in quo convenit cum aliis rebus, illi rei conceptae attribuit intentionem universalitatis. Et quia in qualibet re singulari est considerare aliquid quod est proprium illius rei in quantum est haec res, sicut in Socrate est considerare aliquid quod est ita proprium Socratis in quantum est hic homo, quod nulli alii convenit. Rei ergo sic conceptae attribuit intellectus intentionem singularitatis, et vocat illud singulare vel individuum: et hae secundae intentiones sunt, scilicet universalitas et singularitas. Unde, licet supra dictum fuerit quod intentiones fiunt ab intellectu, tamen oportet quod aliquod fundamentum habeant in re extra: nam intentioni singularitatis respondet extra illud quod est proprium Socratis in quantum est hic homo; intentioni vero universalitatis respondet extra ut fundamentum illud in quo Socrates est conformis cum aliis rebus. Cum igitur ea quae in uno conformantur et in alio sunt difformia, dummodo talis difformitas sit secundum formam, et non secundum materiam signatam, vel secundum illud quod est proprium huic individuo in quantum hujusmodi; illi uni in quo talia conveniunt, attribuit intellectus intentionem generis, et vocat genus. Ubi nota secundum Avicennam quod duplex est forma: quaedam est quae est pars compositi, sicut anima est forma hominis: ex anima enim et corpore componitur homo; quaedam autem sequitur totum compositum, ut humanitas, quae etiam est forma hominis: et isto modo sumpta forma dicitur quidditas, et est illud quod intellectus intelligit de re. Quando ergo intellectus intelligit praedictam formam seu quidditatem ut est determinata ad hanc materiam, puta humanitatem ut est in hac materia signata, scilicet in his carnibus et in his ossibus et hujusmodi; tunc faciendo concretum, puta hunc hominem, intelligit singulare, et huic attribuit intentionem singularitatis. Si vero dictam formam intelligit non ut est determinata ad hanc materiam, quia omnis talis forma de se plurificabilis est ad hanc et ad illam materiam; habenti talem formam intellectus attribuit intentionem universalitatis, unde homo est universale. Et si ea quae in hac forma conveniunt, non habent inter se difformitatem pertinentem ad dictam formam, sed solum sunt difformia per materiam signatam istius vel illius, in qua dicta forma determinata est in isto vel in illo, secundum modum qui dicetur in tractatu de specie, illa dicuntur solum differre numero; et concretum substantivum hujusmodi formae acceptae ut plurificari potest, puta homo, dicitur species specialissima. Si vero ea quae conveniunt in aliqua forma plurificabili, ut dictum est, sunt inter se difformia non solum quantum ad materiam signatam, ut dictum est, sed quantum ad difformitatem specificam: puta, quod talis forma est animalitas, in qua conveniunt Socrates et hic equus, qui inter se non solum sunt difformes quantum ad has carnes et haec ossa, sed in hoc quia hic homo habet formam humanitatis, et ille equinitatis; talia dicuntur differre specie: et talis forma in qua conveniunt in concreto sumpta, puta, animal, est genus. Et quia, ut dictum est, talis natura sumpta in concreto, de pluribus formaliter differentibus, quae sunt in diversis speciebus, dici potest; hinc est quod tali naturae intentio generis potest attribui: ideo dicitur quod genus praedicatur, idest praedicabile est de pluribus differentibus specie, seu dicitur dividi in plures species. Et hoc quod dictum est in concreto sumptum intelligitur solum in praedicamento substantiae: in aliis vero praedicamentis, et maxime in absolutis, sumitur genus et species in abstracto. Dicitur autem genus praedicari in eo quod quid est, idest, substantive secundum grammaticos; ut animal quod de homine et de equo praedicatur, est substantivum et non adjectivum. Sensibile enim quod de animali praedicatur, quamvis sit de essentia animalis, non tamen dicitur praedicari in quid, sed in quale; et causa est quia est adjectivum. Sciendum est autem quod quia ea quae in quid praedicantur sunt de essentia seu quidditate eorum de quibus praedicantur; ideo praedicari in quid non solum potest dicere modum significandi, ut dictum est; sed etiam dicit quidditatem ipsius de quo praedicatur. Et patet quid sit genus.