|
Species est quae praedicatur de pluribus differentibus numero in eo
quod quid. Licet autem haec praedicta descriptio speciei ex dictis
possit intelligi; tamen ad majorem declarationem aliquorum quae supra
dicta sunt, sciendum est, quod licet principium individuationis
proprium sit a materia signata, ut supra dictum est; non tamen est
intelligendum quod aliqualiter non sit a forma. Ubi nota, quod
aliquid distingui ab aliquo per formam, dupliciter potest esse. Uno
modo quod talis distinctio sit per formam ratione formae, secundum quod
in formis diversi gradus inveniuntur: et quae sic distinguuntur necesse
est ut differant specie, ut supra dictum est. Alio modo potest
aliquid distingui ab alio per formam, non secundum absolutam rationem
formae, sed secundum quod est haec forma: et sic differunt numero duae
quantitates separatae, sive sint separatae per intellectum, ut in
mathematicis: sive sint separatae a materia secundum rem virtute
divina, ut quantitas duarum hostiarum consecratarum: quantitas enim
quaedam forma est. Et sic etiam differunt animae separatae numero:
non enim differunt per materiam quam non habent, nec ei conjunguntur;
nec per relationem ad materiam cui conjungibiles sunt, cum relatio sit
posterior ipsi relato. Ubi nota, quod omnis forma sub se habens
multa, idest, quae universaliter sumitur, habet quamdam latitudinem:
nam invenitur in pluribus, et dicitur de pluribus. Duplex autem
potest esse latitudo in formis. Una secundum gradus formales, quorum
unus secundum se nobilior et perfectior est altero; et haec, ut dictum
est, latitudo generis est, sub quo sunt diversi gradus formales
specifice differentes. Alia latitudo est secundum plurificationem
numeralem in eodem gradu. Et quia ista latitudo non est secundum
absolutam rationem formae, oportet quod forma, in qua est talis
latitudo, importet in sua ratione aliquid per quod conveniat sibi talis
latitudo, quod sit aliud ab absoluta ratione formae. Et si loquamur
de illa forma quae est pars compositi, puta de anima rationali; illud
propter quod sibi talis latitudo convenit, est imperfectio quaedam:
secundum, scilicet, quod nata est habere rationem partis alicujus
totius: non solum quod sit pars secundum rationem, quia etiam formae
specificae sunt partes secundum rationem; sed quod sit pars secundum
rem: nam anima rationalis est pars realis hominis; et albedo est pars
realis hominis albi. Unde ad hoc quod tales formae multiplicentur sub
specie, oportet quod habeant illam potentialitatem quae facit partes
reales: et secundum hoc illa potentialitas per quam anima rationalis
per essentiam suam nata est esse pars compositi, dat ei quamdam
latitudinem multiplicationis secundum eumdem gradum, non obstante quod
sit separata, et actu non informet materiam. Et quia talis
potentialitas non competit essentiae Angelorum, ideo Angeli non
differunt inter se numero, sed quilibet Angelus facit speciem per se:
non enim est apta nata natura seu essentia Angeli esse pars compositi,
ex qua compositione consequatur speciem, sicut anima humana.
Potentialitas ergo formae quam forma habet, scilicet ut jungatur
materiae, facit sub ea multiplicari individua: et sic debet intelligi
quod supra dictum est, quod scilicet humanitas quae est forma sequens
totum compositum, si consideretur ut est determinata ad hanc materiam
signatam, facit singulare: humanitas enim, ut dictum est, dicit
animam et corpus: unde dicendo hoc corpus et hanc animam, dicit
singulare. Et quia anima in eodem gradu existens non posset dividi in
plura, ut dictum est, nisi propter potentialitatem quam habet ut
uniatur materiae signatae; ideo dicendum est quod materia signata est
principium individuationis, forma autem non nisi per materiam ad quam
habet naturalem potentiam ut sibi uniatur. Et sic patet quid est
species. Sciendum tamen est, quod licet forma specifica, ut dictum
est, de se plurificabilis sit propter potentialitatem quam habet ut
materiae uniatur, tamen aliquando talis plurificatio accidentaliter
impeditur: puta si omnes homines morerentur, et unus solus remaneret,
tunc humanitas non esset in pluribus materiis. Vel potest impediri
propter conditionem materiae; sicut modo est unus tantum sol; non quod
repugnet naturae solari esse in pluribus secundum considerationem
formae, sed quia est alia materia non susceptiva talis formae: unde
sol est species in uno individuo.
|
|