Caput 4

Differentia, ut hic sumitur, dupliciter describitur. Primo sic. Differentia est quae praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quale. Secundo sic. Differentia est qua species abundat a genere. Ad videndum autem primam descriptionem sciendum est, quod, ut supra dictum est, in aliquibus formis potest esse latitudo in eadem forma secundum gradus formales, quorum unus secundum se est nobilior et perfectior alio: et ab hac forma sumitur genus. Ubi nota, quod in entibus sunt diversi gradus essendi, sive sint gradus substantiales, sive accidentales: qui gradus licet in aliquibus entibus sint dispersi, tamen aliquando invenitur aliquod unum plures gradus perfectionis substantiales vel accidentales comprehendens. Verbi gratia, vegetabile, sensibile, rationale, sunt gradus entium substantiales: planta enim substantialiter est vegetabilis: canis vero substantialiter est sensibilis: et homo substantialiter est rationalis; et isti gradus dispersi in multis, aliquando inveniuntur in uno solo, puta in homine: homo namque per suam formam substantialem quae est in una, habet omnes istas tres perfectiones: nam est vegetabilis, et est sensibilis, et est rationabilis: unde Socrates per unam suam essentiam conformatur plantae et cani et Platoni, ut supra dictum est. Haec autem conformitas quae est Socratis ad plantam, potest esse una duorum: sicut enim similitudo duorum nigrorum est una amborum, quia unius ut subjecti, et alterius ut termini; sic talis conformitas est Socratis ut subjecti, et illius plantae ut termini. Nec propter hoc dico quod talis conformitas sit relatio secundum esse; sed est relatio secundum dici, ut fundamentum relationis secundum esse. Talis autem conformitas quae realiter una est, ut dictum est, movet intellectum nostrum ad unum conceptum, puta vivum, a quo conceptu sumitur genus, vel aliquando species, ut ex supradictis haberi potest. Unde talis conformitas se habet ad genus ut fundamentum remotum. Conceptus vero vivi ad quem talis conformitas movet intellectum, se habet ad genus ut fundamentum propinquum: et sic licet unitas generis sit unitas rationis, tamen aliquo modo habet fundari in uno secundum rem. Difformitas vero quae est inter Socratem et plantam, est, quia Socrates sentit, non autem planta: a qua difformitate sumitur differentia, quae dividit vivum quod commune est homini et plantae. Unde per hanc differentiam ostenditur, quod vivum invenitur in habente aliquam aliam perfectionem, quae non est in planta. Et quia in tali perfectione, puta sensibili, convenit Socrates cum cane; similiter inter eos est una conformitas movens ad unum conceptum; a quo, si sumatur in concreto substantive, ita quod tale concretum de suo significato dicat explicite et vivum et sensibile, sumitur aliud genus, scilicet animal. Si vero sumatur in concreto adjective, ita quod de suo significato dicat solam illam perfectionem explicite, scilicet sensibile, sumitur differentia, puta in quantum dicatur sensibile: et sic de aliis usque ad ultimam differentiam specificam, infra quam non est perfectio formalis. Cum ergo de tot possit dici sensibile de quot dicitur animal: sed animal quod est genus, praedicatur de pluribus differentibus specie: similiter et sensibile quod est differentia, praedicatur de pluribus differentibus specie. Notandum quod forma substantialis habet duplex esse. Unum est objective in intellectu; et secundum hoc esse intellectus attribuit sibi nomen abstractum: considerat enim eam intellectus non considerando materiam in qua est; et propterea dat sibi nomen abstractum, ut humanitas. Aliud esse habet in materia: ad quam habet duplicem habitudinem. Una est, quia inhaeret ei tamquam salvata in ipsa; et sic aliquo modo habet modum accidentis: et sic dat ei intellectus nomen concretum adjectivum, quale est nomen accidentis, ut humanum. Secunda comparatio quam habet ad materiam, ut complens et perficiens ipsam; et sic non habet modum accidentis, sed modum substantiae: et sic dat ei intellectus nomen concretum substantivum, ut homo. Notandum, quod animal differt a sensibili: quia animal dicitur ab anima sensibili; sensibile autem dicitur a sensibilitate. Et quia anima ad sensibilitatem se habet, sicut potentia ad actum; ideo differentia magis est actualis quam id cujus est differentia, licet tantum ambiant ambo. Dicitur autem differentia praedicari in quale, idest adjective: hujus ratio est. Ut enim dictum est, differentia divisiva alicujus generis sumitur a perfectione quam non habent omnia quae sunt sub genere: quae perfectio comparata ad illud unde sumitur genus, se habet ut quoddam perfectum, et per consequens ut formale. Et quia adjectiva communiter a formis sumuntur, quae formae habent adjacere; ideo ad designandum quod differentia sumitur a solo formali, et illud solum dicit explicite, perfecta est differentia per modum adjectivum in sui praedicatione. Ad videndum autem secundam definitionem differentiae, sciendum quod impossibile est partem de toto praedicari; sed quidquid de alio vere praedicatur, oportet quod dicat totum. Cum autem de Socrate praedicetur homo et animal et rationale, oportet quod homo dicat totum formale quod est in Petro: et dico formale, loquendo de forma quae sequitur totum compositum. Similiter oportet quod animal dicat totum formale, et similiter rationale dicat totum formale: sed diversimode: nam rationale dicit totum illud quod dicit homo, non tamen explicite, sed implicite: rationale enim dicit habens rationem. Unde de suo principali significato dicit solum rationem. Sed quia dicit habens rationem in hoc quod dicit habens intelligitur implicite homo quicumque sit ille: et sic dicit totum quod dicit homo; aliquid tamen explicite, et aliquid implicite. Similiter etiam animal dicit totum quod dicit homo, non tamen explicite; dicit enim animal habens vitam et sensum; unde de suo principali significato solum dicit vitam et sensum: sed in hoc quod dicit habens implicite intelligitur homo. Homo vero dicit explicite totum formale quod est in Socrate: nam dicit habens humanitatem: quae humanitas dicit explicite motum et sensum, quod dicit animal, et rationem quam dicit rationale. Unde homo de suo principali significato dicit animal rationale: comparando enim significata istorum explicite: cum genus et differentia, ut dictum est, non significent quodlibet eorum nisi partem, species vero explicite significet illud quod significat. Utrumque ergo significatum explicitum speciei excedit significatum explicitum generis in significato explicito differentiae. Similiter etiam excedit significatum differentiae in significato generis. Bene ergo dicitur in praedicta descriptione, quod differentia est qua species abundat a genere: quia species abundat, idest excedit in suo significato etiam illud quod explicite significat differentia. Et sic patet quid est differentia secundum sui rationem.