|
Dividitur autem genus in genus generalissimum et genus subalternum.
Genus generalissimum est illud supra quod non est aliud superveniens
genus: quod sic debet intelligi. Ut enim dictum est, genus sumitur a
conceptu conformitatis aliquorum quae in aliquibus aliis perfectionibus
formalibus sunt difformia, a quibus perfectionibus formalibus sumuntur
differentiae. Sicut animal est genus, quia dicit motum et sensum, in
quibus homo et equus conformantur; qui tamen sunt difformes in
aliquibus aliis perfectionibus: puta quia in homine est ratio quae non
est in equo; a quo sumitur differentia, scilicet rationale.
Conformatur etiam homo cum planta in vivo; ex qua conformitate sumitur
aliud genus, scilicet animatum corpus: et haec est minor conformitas
quam prima. Et quia ad plura se extendit animatum corpus quam animal,
ideo hoc est superius genus. Cum lapide vero conformatur in
corporeitate, a qua sumitur aliud genus superius, scilicet corpus.
Cum Angelo vero conformatur in substantia, quae adhuc est remotior
conformitas, a qua sumitur aliud genus, scilicet substantia. Si vero
esset homo difformis alicui rei in substantia, nulla eis conformitas
remaneret, nisi entitas. Cum autem ens non possit esse genus, ut
dicetur; restat quod substantia sit genus generalissimum: reliqua vero
genera quae sub substantia diximus, scilicet corpus, animatum corpus,
et animal, sunt genera subalterna, quae aliquando ponuntur esse
genera, et aliquando species: quodlibet enim eorum est species
respectu superioris generis, et est genus respectu inferioris speciei.
Ex his potest patere, quomodo una et eadem differentia est divisiva et
constitutiva. Si enim animatum quod est differentia, addatur
corpori; cum illud quod significat corpus, inveniatur in non
habentibus hanc perfectionem quae est animatum, haec differentia
dividit corpus, quod modo est genus, et constituit unam speciem,
scilicet animatum corpus. Unde haec differentia animatum modo est
divisiva generis et constitutiva speciei: et sic est accipere in aliis
generibus, usque ad species specialissimas, quarum non sunt
differentiae divisivae. Quae autem sint species specialissimae, ex
dictis haberi potest. Quod autem ens non possit esse genus, sic
patet. Ut enim dictum est, illud est genus, quod ita se habet ad
suam differentiam divisivam, quod differentia significat aliquid
explicite quod non significat ipsum genus, licet implicite ambo totum
dicant: unde genus est extra intellectum differentiarum. Et datur
exemplum in rebus compositis ex materia et forma: ignis enim et aqua
conveniunt in materia prima, differunt autem in forma; quia alia est
forma substantialis ignis, et alia aquae. Unde ignis et aqua sic
conveniunt in materia, quod materia est pars essentialis eorum: forma
vero ignis et aquae conveniunt in materia, sicut in quodam diverso ab
essentia eorum, determinabili tamen per ipsas. Sic suo modo species
aliter conveniunt in genere quam differentiae: nam species conveniunt
in genere sicut in eo quod includitur in ratione ipsarum et in earum
principali significato: in ratione enim hominis et in ejus principali
significato includitur animal. Sed differentiae conveniunt in genere
sicut in quodam determinabili secundum rationem per eas, quod est extra
intellectum earum: sicut rationale et irrationale conveniunt in
animali. Cum ergo nihil possit inveniri extra cujus intellectum sit
ens; nihil poterit esse differentia entis, nec per consequens ens
poterit esse genus. Assignatur etiam alia ratio quare ens non sit
genus: quia non potest esse univocum ad substantiam et accidens.
Notandum, quod in praedicto exemplo aliter sumitur materia quam
sumebatur primo, quando dictum est, quod individua distinguuntur per
materiam, et quod materia est principium individuationis. Est enim
materia prima, et materia signata, seu haec, quae videlicet
quantitate signatur, et aliis accidentibus individuantibus. Dicitur
autem materia prima illud quod est in potentia ad omnes formas
substantiales, quae consideratur solum in sua nuda potentialitate:
quae dicitur una per remotionem omnium formarum, in quantum
consideratur una quidem natura potentialis perfectibilis per formas
absque hoc quod actu perfecta sit: et de ista materia loquebamur in
exemplo supraposito. Materia vero signata, seu haec, dicitur prout
habet esse cum hac quantitate et hac qualitate, et in aliis
accidentibus: et sic considerata non est una omnium, sed per quaelibet
individua est divisa, sicut divisa sunt praedicta accidentia
uniuscujusque individui. Et quia omnia individua, et quodlibet eorum
habet partem primae materiae, considerando illam partem non ut est
signata ex his vel his accidentibus; dicitur ignis et aqua convenire in
una materia, ut in dicto exemplo dictum est. Patet ergo de tribus
praedicabilibus essentialibus, quae concurrunt ad ordinandum
praedicamentum, scilicet de genere et specie et differentia: quae
dicuntur essentialia, quia sunt de essentia eorum, de quibus
praedicantur et cetera.
|
|