|
Ad videndum autem aliam particulam definitionis proprii, scilicet,
quomodo convenit uni soli speciei; sciendum quod, ut supra dictum
est, diversi sunt gradus perfectionis in entibus: quos philosophus,
8 Metaph., comparat numeris: unde dicit, quod species rerum sunt
sicut numeri. Et ideo sicut numeri respectu unitatis diversos habent
gradus formales, sicut alius est gradus quaternarii quam quinarii, et
sic de aliis; ita diversi sunt gradus formales specierum rerum per
respectum ad quodcumque primum principium incompositum: nec est
invenire duas species in eodem gradu, sicut nec duos numeros specie
differentes. In qualibet ergo specie est una forma specifica nullo
modo existens in gradu essendi vel operandi formae specificae alterius
speciei. Cum autem, ut dictum est, proprium sequatur propria
principia speciei, nec potest esse nisi in una specie; propter hoc in
definitione dicitur quod inest uni. Sciendum est autem quod licet
proprium stricto modo sumptum, solum conveniat uni speciei
specialissimae; tamen largo modo nihil prohibet proprium etiam
convenire speciei subalternae, quae videlicet potest esse genus.
Dicimus enim quod proprium trianguli est habere tres angulos aequales
duobus rectis; et tamen triangulus multas continet sub se species. Ex
dictis patet illud quod dicit Porphyrius, quod proprium prius convenit
speciei, et posterius individuis: quod oppositum autem est de
accidente communi. Si enim proprium respicit individua in quantum
participant formam specificam, per prius ergo verificatur de specie,
quam primo respicit, quam de individuis et per consequens individuis
convenit, quia convenit speciei. Accidens autem cum non respiciat
subjectum nisi ratione inhaerentiae; et per prius convenit substare
individuis quam secundis substantiis, ut infra dicetur: accidens ergo
convenit speciei ratione individui. Deinde in definitione proprii
ponitur ista particula, quod scilicet conversim praedicatur de re.
Ubi nota quod, ut infra dicetur, differt aliquo modo praedicari per
se, et praedicari primo. Ea enim per se praedicantur, quae
necessariam habent connexionem ad subjecta de quibus praedicantur; sed
ea praedicantur primo, quae praedicantur dicto modo, et tantum ambit
praedicatum quantum subjectum. Unde licet risibile per se praedicetur
de Socrate, non tamen primo. Quia proprium, ut dictum est, per
prius respicit speciem quam individua; et cum tanti ambitus sit
proprium quanti sunt species, ideo dicitur praedicari primo, seu
conversim de specie. Notandum, quod licet proprium uni speciei
conveniat, tamen nihil prohibet proprium unius speciei participatione
multis aliis speciebus convenire: sicut proprium est igni quod sit
calidus; et tamen multis aliis speciebus hoc convenit, in quantum hoc
participant ab igne. Sciendum est etiam, quod proprium alicujus
speciei aliquando sumitur sub uno nomine et uno significato, ut
risibile est proprium hominis: aliquando vero sub duobus oppositis cum
disjunctione, ut proprium est numeri, quod sit par vel impar. Et sic
patet de proprio et cetera.
|
|