|
Accidens vero est, quod contingit eidem inesse et non inesse praeter
subjecti corruptionem. Ad quod intelligendum sciendum est, quod unum
potest dependere ab alio dupliciter. Uno modo, sicut ab eo quod est
prius eo, ad minus natura. Et isto modo una res dependet ab alia
quatuor modis, secundum quod quatuor sunt causae: dependet enim in
homine corpus ab anima sicut a forma, et anima a corpore sicut a
materia, et homo a Deo sicut a causa efficiente, et a beatitudine
sicut a causa finali. Alio modo potest esse dependentia alicujus rei
ab alia sicut ab eo quod se habet ad ipsam consecutive: sicut corpus
dependet a figura, et linea a rectitudine vel curvitate: non enim
potest inveniri corpus in quo non sit figura; vel linea in qua non sit
rectitudo vel curvitas: et isto modo dependet omne subjectum a propria
passione. Unde quaecumque dependentia sit in rebus, sive causalis,
sive consecutiva; et una res ita dependet ab altera, quod esse suum
nec actu nec aptitudine sine tali re possit conservari; certum est quod
illa sine illa a qua sic dependet, non potest intelligi esse: non enim
posset intelligi materia esse sine forma. Ubi nota quod intelligere
aliquam rem sine alia potest dupliciter contingere. Uno modo in prima
operatione intellectus, in qua scilicet intellectus, intelligit solum
significatum termini. Alio modo in secunda operatione intellectus, in
qua intelligit componendo vel dividendo per esse vel per non esse;
sicut cum intelligo Petrum esse vel non esse album. In prima autem
intellectione possum intelligere corpus sine figura, et omne subjectum
sine propria passione: non enim figura est de essentia corporis, cum
corpus sit in genere quantitatis, figura vero in genere qualitatis.
Et ideo intellectus potest intelligere corpus non intellecta figura;
non tamen posset intelligere corpus isto modo non intellecto continuo,
quia continuum est de essentia corporis. In secunda vero operatione
intellectus non possum intelligere corpus esse sine figura; quia corpus
nunquam potest esse sine figura, nec subjectum sine propria passione,
ut dictum est. Cum autem subjectum non habeat talem dependentiam ab
accidente communi (non enim necessario sequitur subjectum, sicut
figura sequitur principia essentialia corporis; nam si corpus est,
necessario habet positionem partium in toto, ut infra dicetur, quia
positio est differentia quantitatis; ad hanc autem necessario sequitur
figura: quod non contingit de accidente communi respectu sui
subjecti): ergo subjectum potest intelligi non intellecto accidente
communi, et potest intelligi esse non intellecto accidente communi.
Sine accidente vero proprio non potest intelligi esse, cum sine
accidente proprio esse non possit; nam ablata figura non erit situatio
partium, et per consequens non erit corpus. Ergo non poterit
intelligi esse sine eo. Potest ergo accidens inesse et non inesse
praeter subjecti corruptionem, cum esse subjecti non dependeat aliquo
modo ab esse suo, ut dictum est. Et sic patet praedicta descriptio
accidentis. Sciendum tamen est, quod aliquod accidens commune potest
inveniri, quod respectu hujus subjecti singularis ita se habet, quod
causatur ex principiis essentialibus ejus: puta nigredo corvi, quae
causatur ab hac sive ex hac materia signata corvi necessario. Loquendo
igitur de tali accidente, dico, quod non posset intelligi hoc
subjectum esse sine eo. Et hoc dicitur accidens inseparabile, quod
ita se habet ad principium singulare, sicut accidens proprium ad
principium speciei. Et quia materia signata est extra intellectum
speciei (de intellectu enim hominis est habens humanitatem, et non
plus. Utrum autem tale habens sit hoc signatum, vel illud, non est
de intellectu explicato hominis, sicut differentiae sunt extra
intellectum generis, ut supra dictum est): ideo potest intelligi
corvus sive species corvi esse sine nigredine, vel etiam cum albedine.
Et propter hoc, accidens inseparabile collocatur cum accidente
communi, et non cum proprio: licet aliquo modo conveniat cum utroque,
ut dictum est. Sic ergo accidens quoddam est inseparabile, et quoddam
est separabile. Accidenti inseparabili convenit praedicta definitio
accidentis, scilicet quod subjectum potest intelligi esse sine eo, si
sumatur subjectum pro specie, et non pro singulari. Sciendum est
autem quod licet subjectum possit separari ab alio accidente, ut dictum
est; non tamen accidens potest separari a subjecto actu vel
aptitudine. Et dico aptitudine: nam licet Deus posset aliquod
accidens separare a subjecto, ut communiter tenetur de accidentibus
hostiae consecratae; tamen quod illa accidentia non habeant aptitudinem
ad subjectum, hoc est impossibile. Quod enim est de ratione propria
alicujus, ab eo separari non potest. Sed inesse actu vel aptitudine
subjecto, est de ratione propria accidentis, quia accidentis esse est
inesse. Ergo ab eo separari non potest. Hoc autem potest patere ex
his quae supra dicta sunt de specie. Cum enim accidentia et omnes
formae substantiales non sint actus purus, qui de se plurificabilis non
est; si ipsa plurificentur numero, hoc est propter potentialitatem
quam habent essentialiter, ut scilicet sint pars realis alicujus
compositi sive substantialis sive accidentalis. Unde sicut materia et
forma sunt partes rei substantiales, ita accidentia sunt partes rei
accidentales; sicut albedo quae est pars hujus compositi, quod est
homo albus. Cum autem omnia accidentia sint talia, ergo necessario
oportet quod insint subjecto actu vel aptitudine. Et sic patet de
accidente, et de quinque praedicabilibus.
|
|