|
Nunc dicendum est de praedicamentis. Et quia praedicamentum dicit
quaedam praedicabilia ordinata in ordine praedicamentali, videndum
est, quot modis fit praedicatio. Ubi nota quod aliquid de aliquo
dicitur praedicari tripliciter: idest univoce, aequivoce et
denominative. Univoce dicuntur praedicari quae non solum conveniunt
his de quibus praedicantur quantum ad nomen, sed etiam quantum ad
rationem essentiarum. Et dico hic rationem illud quod per definitionem
dicitur seu significatur, vel per aliquid quod sumatur loco
definitionis. Sicut animal praedicatur de homine et de bove: unde non
solum hoc nomen animal convenit homini et bovi, sed etiam definitio
ejus essentialis, quae est corpus animatum sensibile. Non solum enim
vere dicimus quod homo est animal; sed etiam quod homo est corpus
animatum sensibile: et similiter est de bove. Aequivoce vero dicuntur
praedicari quae de pluribus praedicantur secundum idem nomen, non tamen
secundum eandem rationem; et isto modo praedicatur canis de latrabili
et de marino: licet enim secundum idem nomen canis de utroque
praedicetur, tamen alia ratione convenit cani latrabili quam marino:
ratio enim latrabilis est, quod est animal gressibile quadrupes, quae
non convenit marino. Sciendum est autem quod sub aequivocis
comprehenduntur analoga. Praedicantur enim analoga de pluribus, in
quantum dicuntur ad unum: ut sanum dicitur de animali primo et
proprie: est enim sanum adaequatum in humoribus, quod non potest esse
nisi in animali. Dicitur tamen sanum de urina et medicina: nam
dicimus, haec urina est sana, quia est signum sani quod est in
animali: et, haec medicina est sana, quia est causa sani, quod est
in animali. Unde licet hoc nomen sanum de animali et de urina
dicatur, tamen ratio sani non potest dici de urina: non enim urina est
adaequata in humoribus, sed est signum talis adaequationis. Et sic
praedicatio analoga aliquo modo convenit cum aequivoca, ut dictum est,
et aliquo modo cum univoca. Licet enim sanum quod de urina dicitur,
non dicat suam rationem, scilicet adaequationem humorum, in urina,
non tamen dicit aliam rationem, sed eamdem adaequationem humorum
dicit, cujus urina est signum. Denominative vero dicuntur
praedicari, quae concreta sunt adjective, et ab aliquibus accidentibus
abstractis denominantur seu derivantur: ut album de homine
praedicatur, et de equo denominative: quia album derivatur ab hoc
abstracto quae est albedo quae est in homine, quae sic in abstracto
sumpta de homine praedicari non posset: nulla enim pars, ut supra
dictum est, potest de toto praedicari: albedo enim est quaedam pars
accidentalis hominis albi, et sic de eo praedicari non posset.
Concernitur autem et dicitur album, quod idem est quod habens
albedinem: et tale potest de homine praedicari. Ad videndum
praedicamenta, sciendum est quod praedicamentum, seu genus
generalissimum, dupliciter potest accipi. Uno modo pro ipsa
intentione praedicamentali, seu universalitatis. Alio modo pro ipsa
re, in qua talis intentio fundatur, ut dictum est: primo modo
praedicamentum est ens rationis; secundo modo est ens reale. Ad
majorem autem notificationem horum sciendum est quod ens in sua maxima
universalitate dividitur 5 Metaph., in ens per accidens et in ens
per se. In ens per accidens tot modis dividitur, quot modis aliquid
praedicatur per accidens, de quibus supra dictum est. Ens per se
dividitur, quia quoddam est in anima, et quoddam extra animam. Ad
sciendum autem quid sit ens in anima nota quod tripliciter aliquid
potest esse in anima. Uno modo effective, sicut dicimus, quod arca
est in mente artificis antequam fiat. Alio modo subjective, sicut
dicimus quod scientia est in anima, vel actus intelligendi, vel
verbum, quae sunt in anima sicut accidens in subjecto. Tertio modo
aliquid dicitur esse in anima objective, sicut lignum intellectum
dicitur esse in anima objective. Duobus primis modis ens in anima est
ens reale; et dico reale, non ut hoc nomen res dicitur a reor reris,
sed ut dicitur a ratus rata ratum, idest firmum. Tertio modo sumpto
ente, scilicet ut est objective in anima, in eo possumus duo
considerare: scilicet id quod est objective in intellectu, puta
lignum; et istud adhuc est res: vel illud quod convenit ligno solum ut
est objective in intellectu, et non convenit sibi secundum esse reale,
scilicet esse abstractum ab hoc ligno et ab illo: et hoc modo ens in
anima non est res, sed intentio, cui et nihil extra animam respondet
nisi pro fundamento remoto: et sic attribuitur esse non enti: dicimus
enim quod caecitas est in oculo. Cum autem caecitas sit non ens,
quomodo ergo habet esse, quia dicimus, caecitas est? Certe solum
esse intentionis, quod nihil habet facere cum ente reali, sed ex
opposito ab eo dividitur. Et si quaeratur de tali ente ubi sit
subjective, dicitur quod est nusquam: si enim esset in aliquo
subjective, esset accidens, et per consequens ens reale, sed solum
habet esse objective. Ens autem reale dividitur in decem
praedicamenta, quae sunt decem genera rerum. Et quia res est
fundamentum intentionis, remotum tamen; secundum istam duplicem
divisionem possunt dupliciter accipi praedicamenta. Ad sciendum autem
praedicamenta oportet dividere ens reale. Ubi nota, quod licet ens
non possit esse genus, quia non invenitur differentia contrahens
illud, tamen contrahitur per modos essendi. Modus autem essendi
alicujus rei potest accipi dupliciter. Uno modo, ut est proprietas
realis alicujus realiter differens ab eo, sicut dicimus de aliquo,
iste habet bonum modum, quia est mansuetus vel concors. Constat autem
quod mansuetudo et concordia quas diximus modos, res sunt differentes
ab eo cujus sunt. Secundo modo dicitur modus res concepta: uno modo
respectu suiipsius: alio modo, ut est concepta: qui quidem diversi
modi considerandi non sumuntur ex diversis in re existentibus, sed ex
habitudine ad diversa, sub qua habitudine res intelligitur: verbi
gratia: substantia secundum quod est subjectum accidentium,
significatur per modum substantiae, quia substantia dicitur a
substando: secundum autem quod a nullo priori dependet cui innitatur,
significatur ut ens per se: et isti modi sunt idipsum quod substantia,
differentes sola ratione animae concipientis ipsam secundum diversas
habitudines: quae ratio non est ficta, sed accipitur a re, ita enim
in re est: nam et substantia substat accidentibus et nulli innititur.
Tamen istae non sunt duae res distinctae, sed distinctio inter ista
solum est ex ratione. Unde tales modi sunt ens reale, scilicet
substantia, quae et substat accidentibus et nulli innititur:
distinctio tamen eorum est a ratione. Contrahitur autem ens per
modos: non quod modus sit aliqua differentia contrahens ipsum: sed
quia in ente reali communiter sumpto inveniuntur aliqua entia habentia
inter se diversos modos essendi, quibus non respondet una et eadem
res, nisi forte ipsum ens in universali. Primi autem modi quibus
contrahitur ens, sunt esse per se, et esse in alio. Esse autem per
se est modus praedicamenti substantiae; esse vero in alio est modus
aliorum novem praedicamentorum. Alio modo adhuc contrahitur ens per
duos modos: quorum unus est esse ad se: et iste modus comprehendit
tria praedicamenta absoluta; scilicet substantiam, quantitatem et
qualitatem. Secundus est esse ad aliud; et iste modus comprehendit
septem praedicamenta respectiva, scilicet rationem, actionem,
passionem, quando, ubi, situm et habere. Quae omnia qualiter inter
se differant, dicetur infra. Notandum est autem quod divisio entis in
decem praedicamenta non est divisio univoci, sed analogi: ens enim
analogice dicitur de eis: per prius enim dicitur de substantia in qua
maxime salvatur sua realitas; de aliis vero dicitur in quantum sunt
aliquid ipsius substantiae: quantitas enim est materia extensa, vel
extensio substantiae; qualitas vero est ejus affectio, idest
dispositio; et sic de aliis: unde de eis praedicatur ens sicut sanum
praedicatur de animali, urina et medicina. Dividitur ergo ens in
decem praedicamenta, quae sunt substantia, quantitas, qualitas,
relatio, actio, passio, quando, ubi, situs et habere seu habitus,
de quibus sigillatim dicendum est, et primo de substantia.
|
|