|
Est autem substantia ens per se existens. Ad videndum particulam
hujus descriptionis, sciendum quod licet de ente plura dicta sint,
tamen ens est quod primo occurrit nostro intellectui: nos enim sumus
rationales, idest discursivi; quicquid enim intelligimus, fere cum
discursu intelligimus. Occurrunt autem intellectui nostro primo magis
confusa: de potentia enim reducimur ad actum per medium, scilicet per
actum imperfectum, quo intellectus non intelligit determinatam rem, et
discurrendo determinat se ad perfectionem sicut possibile est intelligi
rem, ut ponit philosophus 1 Phys., exemplum in sensibilibus:
videndo enim in magna distantia aliquid, primo percipio quod sit
corpus, deinde accedendo video quod sit animal, deinde cognosco quod
sit homo, deinde quod sit Petrus. Sic intelligendo discurrit
intellectus noster. Primo enim de re concipit quod sit ens, deinde
quod sit substantia, deinde quod sit corpus, et sic usque ad speciem
specialissimam. Confusius autem quod intelligi potest est ens. Ens
ergo est illud quod primo occurrit intellectui nostro. Et sic patet
qualiter in praedicta notificatione substantiae sumitur ens. Sed quia
dictum est quod substantia est ens per se, notandum quod per se
dividitur contra per accidens: sicut dicimus quod homo est animal per
se, est autem albus per accidens; et hoc modo nunc sumitur hic per
se: nam quantitas et qualitas non sunt entia per accidens, sed per
se, ut dictum est, quia ens per se dividitur in decem praedicamenta.
Alio modo esse per se dividitur contra esse in alio. Secundo modo
solum substantiae convenit esse per se, et iste est modus proprius
ejus. Vel potest dici quod substantia est ens per se existens, eo
quod sibi proprie convenit existere; aliis vero accidentibus convenit
existere per eam: sicut ignis per se est calidus, quia omnia sunt
calida per eum, est enim ejus proprietas esse calidum. Sciendum tamen
est quod substantia dividitur in materiam, formam et compositum:
materia enim non dicitur proprie esse per se, cum non habeat esse nisi
per formam: similiter etiam forma non dicitur esse per se, cum solum
habeat esse in materia. Compositum autem proprie dicitur esse per se;
et dico compositum, scilicet integratum ex suis partibus. Licet enim
partes integrales sint compositae, non tamen dicuntur proprie esse per
se: compositum enim directe est in praedicamento, ut Boetius in
Comm. praedicamentorum dicit. Licet etiam possit dici quod forma et
materia et partes integrales sint per se, quia non sunt in alio, sicut
accidens in subjecto. Notandum quod licet hic describatur substantia
composita, tamen dupliciter potest esse substantia composita: scilicet
natura, et suppositum. Dico autem hoc naturam, ut est humanitas:
suppositum autem non sumo hic pro singulari in genere substantiae, sed
pro concreto naturae ut homo: humanitas enim licet forma dicatur, est
tamen composita ex materia et forma, ut supra dictum est: dicit enim
humanitas animam et corpus. Ita tamen humanitas, sive quaecumque
natura, dicit formam substantialem et materiam, quod de suo principali
significato praescindit omne aliud a praedicta forma et materia. Non
autem sic est de supposito, quod est homo: homo enim de suo principali
significato dicit habens humanitatem, seu habens talem formam et
materiam, quam dicit humanitas. Et quia habens humanitatem potest
esse suppositum non humanum, ut patet de humanitate Christi, quae
suppositatur supposito divino: vel potest habere aliqua alia, puta
accidentia, quae humanitas omnino praescindit; ideo in creaturis
differunt suppositum et natura. Et quia natura, puta humanitas, est
quid habitum existens in habente; licet sit composita, tamen sibi non
proprie convenit esse per se. Proprie ergo ens per se dicitur
substantia composita quae est suppositum. Et haec est causa quare
genera et species substantiae sumuntur in concreto, et non in
abstracto, non autem aliorum praedicamentorum. Forma autem
substantialis quae est pars compositi, de se non substat accidentibus,
sed compositum; forma vero quae est natura seu essentia et humanitas,
quamvis sit composita ex materia et forma, tamen in suo signato
praescindit substare accidentibus. Alia vero accidentia ita se
habent, quod eorum genera et species sunt formae, cum tamen ex eis cum
subjecto non sit unum per se. Dicitur autem postea quod existens.
Ubi nota quod in creaturis esse essentiae et esse actualis existentiae
differunt realiter, ut duae diversae res: quod sic patet. Illud enim
quod est extra essentiam alicui differt realiter ab ea. Esse autem
actualis existentiae est extra essentiam rei, nam definitio indicat
totam essentiam rei. Esse autem actualis existentiae est extra
definitionem, quia in definitione ponitur solum genus et differentia,
et nulla fit mentio utrum res definita existat vel non existat.
Apparet etiam hoc manifeste. Nam impossibile est posse intelligere
aliquam rem, non intelligendo ea quae sunt de essentia ejus. Tamen
constat quod ego intelligo rosam non intelligendo utrum actu sit, vel
non. Ergo actu esse, vel esse actualis existentiae differt realiter
ab essentia. Unde circa primum in quacumque substantia creata est
compositio esse et essentiae: quae non est compositio materiae et
formae, sed est compositio duorum principiorum suppositi, quorum
essentia est potentia, et esse est actus. Unde esse respectu
essentiae dicitur accidens, quia est extra essentiam rei; et dicitur
substantia, quia est in genere substantiae sicut principium suppositi:
et est actus simpliciter, quia in genere substantiae, licet non sit
forma, quae est actus materiae; et est actus secundum quid, quia
essentia cui advenit, non est pura potentia, sicut est pura materia.
Sciendum tamen est, quod esse essentiae per prius convenit speciebus,
quia, ut supra dictum est, sola species definitur, et definitio
significat esse essentiae; et per posterius dicitur de individuo, seu
convenit ei. Esse autem existentiae per prius convenit individuis:
ablato enim esse individuorum impossibile est aliquid aliud remanere,
ut philosophus dicit libro praedicamentorum, posterius autem convenit
ipsis speciebus. Unde existere sic de genere et specie dicitur sicut
accidentia communia: sic enim dicitur homo existit, quia Petrus
existit sicut homo currit, quia Petrus currit.
|
|