|
Dividitur autem substantia in primam et secundam. Est autem prima
substantia, quae proprie principaliter, et maxime dicitur substare,
quae nec in subjecto est, nec de subjecto dicitur. Ad videndum autem
praedictam descriptionem, sciendum est, quod substare dicitur
dupliciter: scilicet pro substare accidentibus, sicut dicimus quod
substantia substat accidentibus: et pro substare universalibus, sicut
dicimus quod minus universale substat magis universali: stat enim sub
eo in ordine praedicamentali: unde majus universale de minus universali
praedicatur. Si substare sumatur primo modo, sic prima substantia
proprie substat: sicut enim supra dictum est, illud inest alicui
proprie, quod inest per se ei, non per aliud; sicut calor proprie
inest igni. Sic eodem modo inest primae substantiae substare
accidentibus: licet enim superficies substet colori, et linea
curvitati, tale substare habent non per se, sed per aliud, scilicet
per substantiam primam: remota enim inhaerentia superficiei et lineae,
quam habent ad primam substantiam actu et aptitudine, non erit
superficies nec linea. Substant igitur accidentibus, quia substantia
prima substat eis. Proprium ergo primae substantiae est substare
accidentibus. Ex quo sequitur quod substare accidentibus insit
principaliter et primo substantiae primae. Illud enim primo convenit
alicui, quod convenit sibi, et non per aliud: Petro enim non
convenit primo esse risibile, quia sibi per aliud, scilicet per
hominem: unde homini convenit primo esse risibile. Sic, licet
substare accidentibus conveniat substantiae primae et secundae, tamen
secundis substantiis, scilicet generibus et speciebus, convenit
secundario, quia convenit eis per individua, quae sunt primae
substantiae: non enim homo currit, nisi quia Petrus vel Socrates
currit. Et sic patet qualiter prima substantia substat proprie et
principaliter. Sed dicitur quod substat maxime; et sumitur substare
secundo modo, scilicet pro esse sub alio, sicut minus universale sub
magis universali. Cum autem primae substantiae subjiciantur omnibus
speciebus et generibus, quae sunt supra se; species vero et genera non
subsunt tot; ergo primae substantiae respectu secundarum isto modo
maxime dicuntur substare. Dicitur postea quod non dicuntur de
subjecto, quia non sunt praedicabilia de aliis sicut species et
genera; et non sunt in subjecto, quia non sunt accidentia. Sola enim
accidentia sunt in subjecto, ut hic sumitur esse in subjecto. Et sic
patet descriptio primae substantiae, seu individui. Secundae vero
substantiae dicuntur species et genera, quae sunt in praedicamento
substantiae. Differentiae vero quae cadunt ex latere, non proprie
dicuntur substantiae, quia non proprie dicuntur esse in praedicamento,
nisi forte reductive. Dicuntur autem secundae substantiae, quia
secundo, ut dictum est, substant accidentibus. Inter secundas autem
substantias dicuntur magis substantiae species quam genera: non quod
substantia suscipiat magis et minus, ut infra dicetur; sed quia
utroque modo substandi magis substant species quam genera, ut ex dictis
haberi potest. Species vero specialissimae dicuntur aequaliter
substantiae, quia aequaliter omnibus substant. Et sic patet de primis
et secundis substantiis. Qualiter autem praedicamentum substantiae sit
ordinatum, patet in arbore Porphyrii, quam gratia exempli ponimus:
licet non in toto reperiam eam veram: nam rationale animal non est
genus, ut ipse ponit, nec dii sunt rationales, ut ipse dicit.
(Figura).
|
|