|
Restat nunc dicere de communitatibus et proprietatibus substantiae.
Habet autem substantia duo communia cum aliquibus accidentibus:
scilicet quod non suscipit contrarietatem, et quod non suscipit magis
et minus. Ad quae intelligenda sciendum est, quod quaedam formae
habent in se latitudinem, quaedam vero non. Et quia quaedam formae
habent praedictam latitudinem, ideo habent contrarietatem; licet non
semper sit verum in omnibus. Ad sciendum autem praedictam
latitudinem, nota quod in rebus spiritualibus augmentum transfertur a
quantitate corporali. Dicitur autem in quantitate corporali aliquid
magnum, secundum quod ad debitam perfectionem quantitatis perducitur:
unde aliqua quantitas reputatur magna in homine, quae non reputatur
magna in elephante: sic etiam in formis dicitur aliquid magnum ex hoc
quod est perfectum. Perfectio autem formae dupliciter potest
considerari: vel secundum ipsam formam, vel secundum participationem
subjecti. Primo modo dicitur ipsa forma parva vel magna, ut parva
albedo. Secundo modo dicitur magis vel minus: ut magis vel minus
album. Formae ergo quae de se indeterminatae sunt, ut magis vel
minus, seu perfectius et imperfectius sint in subjecto, illae formae
dicuntur praedictam habere latitudinem, et praedictos gradus
intensionis et remissionis. Ad sciendum autem quae sint illae formae,
nota quod in forma tria possumus considerare. Primo si agens potest se
diversimode habere ad eam. Secundo si subjectum eam recipiens,
aliquando sit magis vel minus dispositum ad ipsam. Tertio qualiter
ipsa forma participatur a subjecto. Unde in illis formis in quibus
agens non se habet diversimode, nec aliquando subjectum est magis, et
aliquando minus dispositum: illae formae non habebunt praedictam
latitudinem: sed in ultima perfectione suae speciei, semper
recipiuntur in subjecto. Verbi gratia: si enim aer esset semper eodem
modo dispositus ad recipiendum lucem, et illuminans aerem eodem modo
semper se haberet, nunquam lumen in aere reciperetur magis nec minus,
nec aer esset magis vel minus illuminatus: sed quia aliquod istorum
variatur, ideo aliter se habet de lumine. Cum autem in formis
substantialibus semper eodem modo se habeat agens et subjectum quod est
materia prima, sit semper aeque dispositum; forma ergo substantialis
non habebit latitudinem praedictam. Quod ipsa materia prima sit semper
aeque disposita, non oportet probare, quia clarum est. De agente
vero seu producente formam substantialem patet. Licet enim tale agens
diversimode se habeat abjiciendo dispositiones contrarias ab ipsa
materia, et hoc faciat virtute formarum accidentalium, seu
qualitatum, tamen formam substantialem introducit virtute suae formae
substantialis, quae uniformiter se habet in omnibus generabilibus
ejusdem speciei. Et idem et eodem modo potest concludi de propriis
passionibus quae simul cum subjecto producuntur, et subjectum respectu
earum aliquo modo se habet active, ut supra dictum est. Tam igitur
formae substantiales quam propriae passiones, et quia agens ad eas
producendas non se habet diversimode, et quia subjectum eas recipiens
semper eodem modo est dispositum, ideo non suscipiunt magis nec minus.
Si vero subjectum non esset eodem modo dispositum ad formam, vel agens
adhuc diversimode se haberet, oportet considerare tertium quod dictum
est: scilicet qualiter ipsa forma participatur a subjecto. Nam si
participatur secundum rationem indivisibilitatis, talis forma non
suscipiet magis nec minus: sicut patet de speciebus numeri, quae
consistunt in indivisibili unitate; et de speciebus quantitatis
continuae secundum numeros, ut bicubitum, tricubitum; et de aliquibus
relationibus, ut duplum et dimidium; et de figuris, ut trigonum et
tetragonum. Et quia omnes quantitates et figurae sic recipiuntur in
subjectis, ideo quantitas et figura et hac relationes non suscipiunt
magis nec minus. Non solum autem de quantitatibus sic consideratis,
sed simpliciter loquendo de quantitate, ut linea, superficies et
corpus, verum est quod non suscipit magis nec minus. Cujus ratio
est, quia perfectio et imperfectio quantitatis est secundum majorem vel
minorem extensionem, secundum quam aliquid dicitur majus aut minus.
Non autem major vel minor extensio est causa sufficiens quod aliquid
dicatur magis vel minus: quia non dicitur esse secundum extensionem;
ut patet in aliis formis in quibus est extensio et non intensio, sicut
in formis inanimatorum et brutorum: quorum formae sunt extensae, et
non dicuntur secundum magis et minus. Patet ergo quae formae
suscipiunt magis et minus, et quae non. Quia videlicet habentes
praedictam latitudinem, suscipiunt magis et minus. Ex his scitur
statim, quae formae recipiunt contrarietatem, et quae non. Nulla
enim forma quae non recipit magis et minus, recipit contrarietatem.
Ubi nota, quod formae quae habent latitudinem praedictam, quaedam
habent eam solam servando eamdem speciem, quaedam vero in genere et in
specie: nam tales gradus latitudinis sunt usque ad ultimum in quo
salvatur species illa: quem gradum si transeat forma, variabit speciem
et remanebit sibi idem genus: et in ista secunda specie, habet etiam
gradum quamdiu perveniat ad ultimum: quem si transcenderet, non esset
in eadem specie. Verbi gratia: croceum habet gradus, et fit magis
croceum quamdiu veniat et fiat rubeum: et licet rubedo sit alia species
quam croceitas, sunt tamen ejusdem generis; conveniunt enim in hoc
quod est participare lucem incorporatam. Et de rubeo venitur ad nigrum
usque ad ultimum gradum nigri, qui in eodem genere transcendi non
potest. Si etiam croceitas remittatur, fit palliditas et postea
albedo: et istae formae istorum duorum graduum, scilicet albedo et
nigredo, sunt contrariae. Nota, quod multi moderni tenent, quod duo
gradus faciunt unam contrarietatem, sicut albedo et rubedo, albus et
magis albus: et apud ipsos duplex est contrarietas, scilicet completa
et incompleta. Prima est inter extrema maxime distantia, scilicet
inter albedinem summam et nigredinem summam. Secunda est inter gradus
medios; quia duo gradus distincti numero, non compatiuntur se ad
invicem et denominative in eadem parte subjecti, sicut gradus ut duo et
gradus ut tria, et sic de singulis. Unde talis latitudo, scilicet
perfectius et imperfectius participari a subjecto, sequitur formas,
aut ratione formae, aut ratione subjecti. Ratione formae, ut patet
in coloribus: nam lux incorporata magis vel minus participata, causat
species contrarias: nam species quae perfectius participat de tali
luce, puta albedo, est contraria speciei quae imperfectius talem lucem
participat, puta nigredo: et in talibus invenitur contrarietas.
Quando vero tali latitudine non participat ratione formae, sed solum
ratione subjecti, ut patet de magis vel minus illuminato; tunc talis
forma, licet recipiat magis vel minus, tamen non habet contrarium:
lumini enim nihil est contrarium; et tamen constat quod aer est
aliquando magis illuminatus, et aliquando minus. Ubicumque enim est
contrarietas, ibi est magis et minus, et latitudo praedicta in
formis. Ubicumque vero talis latitudo non est, ibi non est vera
contrarietas. Et dico vera contrarietas; quia quaedam dicuntur
contraria, quae opponuntur secundum habitum et privationem, sicut
rationale et irrationale par et impar, sicut dicimus: et in unoquoque
genere est una prima contrarietas, quae non est vere contrarietas, sed
magis est habitus et privatio. Et hoc idem dico de omnibus contrariis
immediatis: scilicet quod non opponuntur vere contrarie, licet sint
habitus et privatio: sanitas enim et aegritudo sic opponuntur: nam si
sanitas est humorum aequalitas, et aegritudo inaequalitas. Et quia
aequale et inaequale opponuntur privative, melius diceretur quod
sanitas et aegritudo opponuntur per modum habitus et privationis quam
contrarie; et est causa quare non dicuntur habere medium. Sciendum
est autem quod licet, ut dictum est, in aliquibus inveniatur latitudo
et gradus, non tamen est intelligendum, quod cum una forma
intenditur, quod augeatur per additionem gradus ad gradum, ita quod
sint ibi duo gradus distincti, quorum unus addatur alteri, et posset
ab eo distincte signari. Sed fit tale augmentum in quantum forma
imperfecta fit perfecta: ita quod ipsa perfecta habet plusquam prius,
non secundum partes signabiles diversas, sed virtute: ita quod primus
gradus continetur in secundo virtute, sicut imperfectum continetur in
gradu perfecto. Ex istis patet, quod quia substantia non suscipit
magis vel minus, ut dictum est, quod substantiae nihil est
contrarium. Et sic patent communitates substantiae. Proprium autem
substantiae est, quod secundum sui mutationem sit susceptibilis
contrariorum. Dicitur autem hoc esse proprium substantiae, quia sibi
soli per se convenit: et si aliqua dicuntur suscipere contraria, sicut
linea dicitur recta vel curva; tamen linea non suscipit ista nisi
ratione substantiae. Datur etiam instantia de oratione et opinione,
quae eadem manens, aliquando est vera, aliquando est falsa. Ad quam
respondet philosophus, quod hoc non fit secundum mutationem orationis
vel opinionis: non enim mutatur oratio vel opinio, dum Socrates
sedet, eo surgente, sed mutatur res: non enim per sui mutationem,
oratio vel opinio dicitur esse susceptibilis contrariorum, sed per
mutationem rei significatae. Soli ergo substantiae hujusmodi
convenit: et si aliis convenit hujusmodi, est ratione substantiae in
qua habent esse: ut patet de superficie quae est susceptibilis
albedinis et nigredinis, de cujus ratione est actu vel aptitudine esse
in substantia, ut supra dictum est. Et sic patet de praedicamento
substantiae et cetera.
|
|