|
Oratio est vox aggregata ex distinctis syllabis eam mensurantibus, et
in partibus suis non habens permanentiam. Ad intelligendum autem
praedictam definitionem, sciendum quod vox non ponitur hic pro
qualitate: est enim vox in tertia specie qualitatis, ut infra
patebit; sed pro aliquo quod fuit in voce: quia in tali voce sunt
multae dictiones et syllabae, quae licet indivisibiles sint, tamen
sunt successivae: nam una succedit alteri. Unde in talibus syllabis
est duo considerare: scilicet indivisibilitatem earum, et
successionem. Talis autem indivisibilitas non est indivisibilitas
unitatis, alioquin oratio esset numerus: sed est indivisibilitas
mensurans durationem, secundum quod tales plures syllabae indivisibiles
plus durant quam una. Unde si in oratione consideramus
indivisibilitatem syllabarum, per hoc convenit cum numero. Si vero
ibi consideratur mensura durabilitatis, quae tamen non est semper
stans, sed est successiva; in hoc convenit cum tempore, quod est
mensura successivorum, ut infra patebit. Non tamen oratio est numerus
simpliciter, sed est numerus pertinens ad mensuram durationis: nec est
tempus continuum, quod nihil aliud est quam successio continuata semper
divisibilis; sed est successio aliquorum indivisibilium, puta
syllabarum. Sciendum est autem, quod philosophus libro
praedicamentorum dicit, quod oratio mensuratur syllaba brevi et longa.
Alius textus habet quod syllaba brevis et longa mensuratur oratione.
Mensuratur autem oratio syllaba eo modo, sicut dictum est, quod
numerus mensuratur unitate quae indivisibilis est, in quantum
hujusmodi: similiter etiam oratio mensuratur syllaba, quae ut dictum
est, indivisibilis est. In hoc autem quod dicitur, talis syllaba
brevis est vel longa, non est intelligendum quod talis brevitas vel
longitudo pertinet ad tempus continuum, ita videlicet quod oratio sit
aggregata ex multis temporibus continuis: alioquin non esset alia
species a tempore: partes enim temporis non faciunt aliam speciem a
tempore. Sed indivisibili durationi syllabae aliquando coexistit
tempus continuum, seu simul cum eo existit: quod tempus aliquando est
breve, et aliquando longum: unde tempus continuum est mensura
successivorum quae sunt in motu. Syllabae vero existunt in quodam
indivisibili, et sine motu, licet sint cum mutatione et successione,
sub aliqua tamen mensura, ut dictum est. Unde mensura quae est
tempus, et mensura quae est ipsius syllabae, licet sint diversae
mensurae durationum seu durabilium, tamen possunt simul existere. Et
sic syllaba dicetur brevis vel longa, non ex longitudine vel brevitate
continua quae sit in ea, cum ipsa sit indivisibilis; sed ex
longitudine et brevitate temporis continui, quod ei coexistit. Aliqui
tamen dicunt, quod licet syllabae non sint motus, tamen fiunt per
motum. Cum autem omnis motus mensuretur tempore continuo, propter hoc
syllabae dicuntur longae vel breves, ex longitudine vel brevitate
temporis continui mensurantis motus per quos syllabae fiunt. Alii
dicunt aliter de oratione. Secundum enim eos cum numerus causetur ex
divisione continui, et nihil addat supra continuum nisi divisionem in
qua quodlibet est indivisum, et tamen est alia species quantitatis quam
continua; ita accidit de oratione respectu temporis: nam oratio est
multa tempora divisa, quorum quodlibet est indivisum; et tamen est
alia species a tempore. Et sic patet de quantitate discreta et
cetera.
|
|