|
Habet autem quantitas continua positionem, licet non omnis.
Notandum, quod positio idem est quod ordo partium in loco, et haec
est unum de decem praedicamentis, quae etiam dicitur situs, de quo
infra dicetur. Alio modo dicitur positio ordo partium in toto: et sic
positio est differentia quantitatis. Ad hoc autem quod quantitas
habeat positionem, requiruntur tria. Primo, quod habeat partes suas
continuas signabiles, et non signatas. Secundo quod secundum hanc
signabilitatem habeat partes inter se ordinatas, unam videlicet post
aliam. Tertio quod partes illae habeant permanentiam. Ratione
primi, numerus qui habet partes suas non signabiles sed signatas,
quantumcumque habeat eas ordinatas, puta duo post unum, et tria post
duo, et sic de aliis, non habet positionem. Ratione tertii, licet
tempus habeat partes continuas signabiles et non signatas et ordinatas;
quia tamen non habet eas permanentes, ideo non habent inter se
positionem. Oratio vero partes suas neque continuas habet, nec etiam
permanentes, ut dictum est: ideo non habet positionem in partibus
suis. Species ergo quantitatis habentes positionem, sunt linea,
superficies, corpus, locus. Et licet punctus non sit quantitas,
quia est quid indivisibile, et principium quantitatis quia est
principium lineae; quia tamen habet ordinem ad partes lineae, dicitur
habere positionem: nam communiter dicitur, punctus est indivisibile
habens positionem, cum sit finis prioris partis, et initium
posterioris. Unitas vero est indivisibile, non habens positionem: et
sic patet quae quantitas habet positionem, et quae non.
|
|