|
Sequitur de loco. Est autem locus superficies corporis continentis
immobilis. Licet enim locus sit superficies, non tamen sequitur quod
locus sit in genere superficiei; sed est aliud genus quantitatis
propter aliam differentiam specificam superadditam, quae non convenit
superficiei in quantum superficies est, nec sibi disconvenit, scilicet
immobilis. Sciendum, quod cum non sit dare vacuum in natura, oportet
omne corpus alio corpore circumdari. Dimittamus modo de ultima
sphaera. Unde superficies corporis circumdantis illam, quae contigua
est corpori circumdato, dicitur esse locus. Nec propter hoc talis
superficies dicitur locus, quia circumdat; alioquin navis quae vadit
cum flumine, cum semper sit circumdata superficie ejusdem aquae, eo
quod ipsa semper descendit sicut aqua descendit, diceretur esse in
eodem loco, quod tamen falsum est: similiter etiam navis ligata ad
ripam fluminis, cum propter fluxum aquae semper mutet superficiem,
tunc semper mutaret locum: quod etiam falsum est. Non ergo ratio loci
est ratio superficiei, nec e converso; sed ratio loci consistit in hoc
quod est immobilis, scilicet secundum situm universi. Unde dato quod
mundus esset vacuus, et esset solum caelum continens vacuum, et unus
lapis esset in centro, quantumcumque non circumdaretur superficie
corporis continentis, tamen adhuc esset in loco, quia esset in parte,
quae per respectum ad situm universi, seu caeli, esset immobilis. Et
sic patet de loco.
|
|